1. In illo tempore: "Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis "(Lc 2,1).
In hoc evangelio tria notantur: orbis descriptio, Salvatoris nativitas, pastoribus angelica annuntiatio, de quorum quolibet succincte et distincte, Deo adiuvante, proponemus.
I. DE ORBIS DESCRIPTIONE
2. Orbis descriptio, ut ibi: "Exiit edictum." Nota quod, in hac prima clausula notatur moralilter qualiter quilibet, volens de commissis poenitere, primo debeat universam vitam suam in contritione describere, et postmodum ad confessionem properare.
Ait ergo: "Exiit edictum a Caesare Augusto." Caesar, qui interpretatur possessor principatus, Augustus, solemniter stans, est Deus omnipotens, possessor omnis creaturae: "Manus mea," inquit in Isaia LXVI, "fecit haec omnia "(Is 66,2); "et sub quo," ut dicit Iob IX, "curvantur qui portant orbem "(Iob 9,13)"," idest pondus orbis, scilicet praelati Ecclesiae et principes saeculi; qui stat solemniter, quia, ut dicit Daniel VII, "millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei "(Dan 7,10). Stare dicitur, cum suos adiuvat; sedere, cum iudicium exercet; et in utroque solemnis, gloriosus et nobilis. Hic noster imperator per suos praecones, scilicet Ecclesiae praedicatores, quotidie profert edictum, ut describatur universus orbis. Orbis a rotunditate circuli dicitur, undique enim Oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines. Orbis est vita hominis, quae est quasi circulus, unde ei dicitur in Genesi III: Terra es et in terram ibis (cf. Gen 3,19). Hunc orbem universum debet describere, recogitans in amaritudine animae suae quid commiserit in pueritia, quid in adolescentia, in iuventute, vel senectute. Et nota quod dicit universum, ut innuat cordis, oris, operis, commissionis et omissionis peccata, et ipsorum circumstantias, describenda, quod etiam innuitur per hoc quod non dicit "scriberetur", sed "describeretur", idest diversimode et diversis locis scriberetur.
"Haec descriptio prima facta fuit a praeside Syriae Cyrino "(Lc 2,2). Cyrinus, qui interpretatur heres, est poenitens, heres Dei coheres autem Christi (cf. Rom 8,17), qui dicit: "Hereditas mea praeclara est mihi "(Ps 15,6). Hic primam peccatorum suorum facit descriptionem, cum primo in contritione minutatim scrutatur, quid commiserit vel omiserit. Hic est praeses Syriae, quae interpretatur sublimitas, idest superbiae et arrogantiae. Iob, de diabolo, XLI: "Omne sublime videt; et ipse est rex super omnes filios superbiae "(Iob 41,25). Quae laudabilior praelatura, quam sibi ipsi praeesse, et propriam superbiam humiliare?

3. "Et ibant omnes "(Lc 2,3). Ecce rectus ordo poenitendi: prius describere et postea ad confessionem ire. "Ibant", inquit, "omnes, ut profiterentur "(Lc 2,3). Heu! quam pauci hodie eunt. Unde plangit Ieremias I: "Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem "(Lam 1,4). Sed "Ioseph", idest verus poenitens, "de domo et familia David "(Lc 2,4), qui vere poenituit, cuius domui promittit Dominus in Zacharia XIII: "In die illa erit fons patens domui David "(Zach 13,1). Fons enim divinae misericordiae patet congregationi poenitentium, "in ablutione peccatoris et menstruatae "(Zach 13,1), idest purgans in eis peccata manifesta et occulta. Hic "Ioseph ascendit a Galilaea" - quae interpretatur rota, idest supradicta vitae suae descriptione - "de civitate Nazareth "(Lc 2,4), quae interpretatur flos.
Flori succedit fructus; per primum venitur ad secundum. Sic contritioni debet succedere confessio; per contritionem venitur ad confessionis fructum, idest ad absolutionem et reconciliationem. Et nota quod Ioseph ascendit, "ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante "(Lc 2,5). Maria interpretatur mare amarum, et significat duplicem amaritudinem, cum qua debet ascendere poenitens in Iudaeam, idest confessionem, in qua est civitas David, "quae vocatur Bethlehem "(Lc 2,5), idest domus panis. Haec est refectio lacrimarum: "Fuerunt", inquit, "mihi lacrimae meae panes "(Ps 41,4) etc.
Super hoc habes concordantiam in Isaia XV: "Per ascensum Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt "(Is 15,5). Ecce mare amarum. Luith genae vel maxillae, Oronaim foramen tristitiae eorum interpretatur. Flens, idest poenitens, ascendit ad confessionem, perfusus lacrimis, quae de genis ascendunt ad Deum, sicut dicit Ecclesiasticus XXXV: "Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor delectatur in illis "(Eccli 35,18-19). Foramen tristitiae est dolor contriti cordis, a quo debet procedere clamor confessionis, quem debet confitens levare, ut nude et aperte omnia confiteatur.

4. Et nota quod ascendit cum Maria praegnante. Anima duplici dolore amara impraegnatur a timore Dei, ut dicit Isaias XXVI: "Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua" - vel, secundum aliam translationem, "a timore tuo "[LXX ("Septuaginta")] -, "Domine, concepimus et parturivimus, et peperimus spiritum salutis "(Is 26,17-18). Facies Christi, venientis ad iudicium, timore impraegnat animam, ut concipiat et pariat spiritum salutis.
II. DE SALVATORIS NATIVITATE
5. Salvatoris nativitas, ut ibi: "Factum est dum essent ibi "(Lc 2,6). Ubi "ibi"? In domo panis; et Maria, domus panis. Panis angelorum factus est lac parvulorum, ut parvuli efficerentur angeli. "Sinite ergo parvulos venire ad me "(Mc 10,14), ut sugant et satientur ab ubere consolationis suae (cf. Is 66,11). Nota quod lac est dulcis saporis et iucundi aspectus. Sic Christus, ut dicit os aureum, dulcedine sua attrahebat ad se homines sicut adamas ferrum, qui dicit in Ecclesiastico XXIV: "Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient "(Eccli 24,29); est etiam iucundi aspectus, in quem desiderant angeli conspicere (cf. 1Pt 1,12).
"Impleti sunt dies ut pareret "(Lc 2,6). Ecce plenitudo temporis (cf. Gal 4,4), dies salutis (cf. 2Cor 6,2), annus benignitatis (cf. Ps 64,12). A praevaricatione enim Adae usque ad adventum Christi fuit tempus vacuum - unde Ieremias: "Aspexi terram, et ecce vacua erat et quasi nihil "(Ier 4,23), quia totum devastaverat diabolus -, dies doloris vel infirmitatis - unde in Psalmo: "Universum stratum eius versasti in infirmitate eius "(Ps 40,4) -, annus maledictionis unde in Genesi III: "Maledicta terra in opere tuo "(Gen 3,17) -; sed hodie "impleti sunt dies ut pareret." De plenitudine huius diei nos omnes accepimus (cf. Io 1,16), unde in Psalmo: "Replebimur in bonis domus tuae "(Ps 64,5). Tibi, o beata Virgo, laus et gloria, quia hodie in bonitate domus tuae, idest uteri tui, repleti sumus. Nos, prius vacui, pleni sumus; prius infirmi, sani; prius maledicti, benedicti, quia, ut dicitur in Canticis IV: "Emissiones tuae paradisus "(Cant 4,13).

6. Unde sequitur: "Et peperit filium suum primogenitum "(Lc 2,7). Ecce bonitas, ecce paradisus. Currite ergo, famelici, avari et usurarii, quibus carior est nummus quam Deus, et "emite absque argento et absque ulla commutatione "(Is 55,1) granum frumenti, quod hodie Virgo protulit de promptuario sui uteri. "Peperit" ergo "filium". Quem filium? Deum Dei Filium. O omni felici felicior, quae Filium communicasti Deo Patri!. Quanta gloria esset pauperculae feminae si mortali imperatori filium communicasset! Quanta longe longius maior gloria Virgini, quae communicavit Filium Deo Patri! "Peperit filium suum." Pater dedit deitatem, Mater humanitatem; Pater maiestatem, Mater infirmitatem. "Peperit filium suum" Emmanuel, idest Nobiscum Deus (cf. Mt 1,23). Quis ergo contra nos? (cf. Rom 8,31). Ut dicit Isaias LIX: "Galea salutis in capite eius "(Is 59,17). Galea humanitas, caput divinitas; caput latens sub galea, divinitas sub humanitate. Non ergo timendum. Ex parte nostra est victoria, quia nobiscum Deus armatus. Gratias tibi, Virgo gloriosa, quia per te nobiscum Deus. "Peperit" ergo "filium suum primogenitum," idest ante omnia saecula de Patre genitum, vel primogenitum ex mortuis (cf. cf. Col 1,18), vel in multis fratribus (cf. Rom 8,29).
7. Sequitur: "Et pannis eum involvit, et reclinavit in praesepio "(Lc 2,7). O paupertas! O humilitas! Dominus omnium involvitur panniculo, rex angelorum reclinatur in stabulo. Erubesce, insatiabilis avaritia! Contabesce, hominis superbia! "Pannis eum involvit." Nota quod, Christus in principio et fine vitae suae pannis involvitur. "Ioseph", inquit Marcus XV, "mercatus sindonem, et deponens eum involvit in sindone "(Mc 15,46). Felix ille, qui in baptismali innocentia finiet vitam suam. Vetus Adam, [cum] fuit eiectus de paradiso, indutus est tunica pellicea (cf. Gen 3,21), quae quanto magis abluitur tanto magis deturpatur, in qua sua et suorum carnalitas designatur. Sed novus Adam involutus est pannis, in quorum candore nobis repraesentatur munditia suae Matris, innocentia baptismalis, gloria generalis resurrectionis. "Et reclinavit eum in praesepio "(Lc 2,7), quia non erat ei locus in diversorio. Ecce, ut dicitur in Parabolis V, cerva carissima et gratissimus hinnulus. Dicitur in naturalibus, quod cerva parit in via trita; sic beata Virgo peperit in via, quia in diversorio. Unde diversorium dictum, quod ex diversis viis ibi conveniatur.
III. DE PASTORIBUS ANGELICA ANNUNTIATIONE
8. Pastoribus angelica annuntiatio, ut ibi: "Et pastores erant in regione eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum "(Lc 2,8).
Vigiliae dicuntur excubiae vel stationes, unde Romani antiquitus noctem dividebant in quattuor vigiliis et per vices custodiebant civitatem. Nox est praesens vita, in qua veluti in nocte palpando ambulamus. Nos ipsos alterutrum, idest conscientias nostras, non videmus; pedibus, idest mentis affectibus, saepe offendimus. Qui in hac nocte civitatem suam bene vult custodire, debet in huius noctis quattuor vigiliis diligenter excubare. Prima vigilia, nostrae nativitatis immunditia; secunda, iniquitatis malitia; tertia, peregrinationis miseria; quarta, mortis memoria. In prima debet excubare, ut sibi vilescat; in secunda, ut se affligat; in tertia, ut defleat; in quarta, ut timeat. Felices illi pastores, qui sic huius noctis vigilias custodiunt, quia egregie gregem suum defendunt. Nota quod, duabus de causis pastor vigilat super gregem suum, ne scilicet latro furetur, vel lupus rapiat. Pastores omnes nos sumus; grex noster, multitudo bonarum et simplicium cogitationum et voluntatum. Super hunc gregem debemus praedictis vigiliis diligenter excubare, ne latro, idest diabolus, furetur per suggestionem, et lupus, idest carnalis appetitus, rapiat per consensum. Taliter vigilantibus hodiernae Nativitatis gaudium annuntiatur.

9. Unde sequitur: "Et dixit illis angelus: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum. Quia natus est vobis hodie Salvator "(Lc 2,10-11) etc. Super hoc habes concordantiam in Genesi XXI: "Natus est Isaac. Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit corridebit mihi "(Gen 21,5-6). Sara interpretatur princeps vel carbo. Haec est gloriosa Virgo, princeps et regina nostra, Spiritu Sancto velut carbo ignita. Huic hodie risum fecit Deus, quia natus est ex ea noster risus. "Evangelizo", inquit, "vobis gaudium magnum," quia natus est risus, natus est Christus. Hoc nos audivimus hodie ab angelo: "Quicumque", inquit, "audierit corridebit mihi." Corrideamus ergo et congaudeamus beatae Virgini, quia risum, idest causam ridendi et gaudendi ei et in ea, "nobis fecit Deus: Natus est," inquit, "vobis hodie Salvator." Si aliquis esset in mortis confinio vel in gravi ergastulo, et ei annuntiaretur: ecce adest qui te salvabit, nonne rideret, nonne gauderet? Utique. Gaudeamus ergo et nos in conscientia pura, in caritate non ficta (2Cor 6,6), quia natus est nobis hodie Salvator, qui de potestate diaboli et ergastulo inferni nos salvavit.
10. Istius gaudii inveniendi datur signum, cum subinfertur: "Hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio "(Lc 2,12). Hic duo notantur: humilitas et paupertas. Felix qui hoc signum in fronte et in manu, idest confessione et opere, acceperit. Quid est dicere: "invenietis infantem," nisi: invenietis sapientiam balbutientem, potentiam infirmatam, maiestatem inclinatam, immensum parvulum, divitem pauperculum, angelis praesidentem in stabulo iacentem, cibum angelorum quasi fenum iumentorum, incircumscriptum angusto praesepi reclinatum? "Hoc" ergo "vobis signum," ne pereatis cum AEgyptiis vel Ierichuntinis.
Igitur de Verbo incarnato, de partu virgineo, de Salvatore nato gloria sit in altissimis Deo Patri, et in terris pax hominibus bonae voluntatis (cf. Lc 2,14). Quam nobis praestare dignetur qui est benedictus in saecula. Amen.

IV. SERMO ALLEGORICUS
11. "Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis; et factus est principatus eius super humerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis "(Is 9,6). Hoc in Isaia IX. Superius VII dixerat: "Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel "(Is 7,14), idest nobiscum Deus. Hic Deus factus est pro nobis parvulus, nobis hodie natus. Cum multiplici ratione Christus appelletur parvulus, unam tantum, causa brevitatis, assigno. Si parvulo iniuriam inferas, si convicio provoces, si eum percutias, florem tamen aut rosam vel huiusmodi ei ostendas, et ostendendo tribuas, illatae iniuriae non meminit, iram deponit et ad te amplexandum currit. A simili, si Christum mortaliter peccando offenderis, et ei qualemcumque iniuriam intuuleris, si florem contritionis vel rosam lacrimosae confessionis ei offeras - sanguis enim animae lacrimae -, offensae tuae non meminit, culpam dimittit, et ad te amplexandum et osculandum currit. Unde Ezechiel XVIII: "Si," inquit, "impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, omnium iniquitatum eius non recordabor "(Ez 18,21.22). Et in Luca XV, de filio prodigo: "Vidit illum pater ipsius, misericordia motus est; et occurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum "(Lc 15,20). Et in secundo Regum XIV dicitur, quod Absalom fratricidam David suscepit in gratiam et osculatus est eum (cf. 2Reg 14,33). "Parvulus" ergo "natus est nobis." Et nobis, quae utilitas de nativitate istius parvuli? Multa quidem per omnem modum. Audi Isaiam XI: "Delectabitur, inquit, infans ab ubere super foramina aspidis, et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet; non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo "(Is 11,8-9). Regulus, dictus quod sit rex serpentium, est diabolus, qui et aspis; cuius foramina et caverna sunt corda iniquorum; in quae parvulus noster tunc manum misit, cum potentia suae divinitatis ipsum diabolum inde extraxit. Unde Iob XXVI: "Obstetricante manu eius, obductus est coluber tortuosus "(Iob 26,12). Officium obstetricis est partum de tenebris in lucem deducere; sic Christus manu suae potentiae de tenebrosis reproborum cordibus eduxit antiquum colubrum diabolum, et sic ipse et satellites sui non nocebunt corpori nisi permissive; in porcos enim non potuerunt intrare nisi permissi (cf. Mc 5,13); et non occident animas morte aeterna. Ante adventum enim Salvatoris tantam in humano genere exercebant potestatem, quod hominum turpiter corpora vexabant et animas miserabiliter ad inferos deducebant. "In universo," idest universali, "monte sancto meo," idest Ecclesia sancta mea, in qua ego habito.
12. Sequitur: "Et filius datus est nobis." Super quo habes concordantiam in secundo Regum XXI: "Tertium fuit bellum in Gob contra Philisthaeos; in quo percussit Adeodatus, filius Saltus, polymitarius, Bethlehemites, Goliath Gethaeum "(2Reg 21,19). Nota quod primum bellum fuit in deserto, unde: "Ductus est Iesus in desertum "(Mt 4,1) etc.; secundum, in campo, idest in publico, unde: "Erat Iesus eiiciens daemonium "(Lc 11,14); tertium, in ligno, cui affixus Philisthaeos, idest aereas potestates, debellavit (cf. Eph 2,2). Hoc tertium bellum fuit factum in Gob, quod interpretatur lacus, idest in vulneribus Redemptoris, et maxime in vulnere lateris, ex quo emanarunt duo rivi nostrae redemptionis. In hoc lacu Iesus nobis sola misericordia a Deo Patre datus, ut esset noster "campio". Qui fuit "filius Saltus," quia, ut dicit Marcus, erat in deserto cum bestiis (cf. Mc 1,13); vel "filius Saltus," quia spinis coronatus; "polymitarius", quia vestem polymitam, idest multicolorem, idest humanitatem, septiformis gratiae donis decoratam, sibi in utero virginali praeparavit; "Bethlehemites", quia de eadem Virgine hodie in Bethlehem natus. Vel, "filius Saltus" fuit in Passione, "polymitarius" erit in generali resurrectione: tunc enim induet nos veste polymita, quattuor dotibus decorata; "Bethlehemites", in aeterna refectione. Hic noster pugil, in lacu Passionis percussus, percussit Goliath Gethaeum, idest diabolum.
13. Unde sequitur: "Et factus est principatus eius super humerum eius." Super hoc habes concordantiam in Genesi XXII: "Tulit Abraham ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum "(Gen 22,6). Unde in Ioanne XIX: "Et baiulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locum "(Io 19,17). O humilitas nostri Redemptoris! O patientia nostri Salvatoris! Solus pro omnibus portat lignum, in quo suspendatur, crucifigatur, moriatur, et, ut dicit Isaias LVII, "iustus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo "(Is 57,1). "Factus est principatus eius super humerum eius." Unde, Pater in Isaia XXII: "Dabo", inquit, "clavem domus David super humerum eius "(Is 22,22). Clavis est crux Christi, qua nobis aperuit ianuam caeli. Et nota quod crux dicitur clavis et principatus: clavis, quia electis caelum aperit, principatus, quia sua vi daemones in infernum detrudit.
14. Sequitur: "Et vocabitur nomen eius admirabilis," in Nativitate; "consiliarius", in praedicatione; "Deus", in miraculorum operatione; "fortis", in Passione; "Pater futuri saeculi," in Resurrectione. Cum enim resurrexit, nobis certam spem resurgendi, velut hereditatem quamdam filiis post se, reliquit. "Princeps pacis" nobis erit in aeternitate. Quam nobis praestare dignetur ipse benedictus Deus. Amen.
V. SERMO MORALIS
15. "Parvulus natus est nobis." moraliter. De hoc parvulo, Matthaeo XVIII: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvulus iste(cf. Mt 18,3) etc. Nota. Parvulus quando evigilat, in cunabulis, plangit; nudus, non erubescit; percussus, ad sinum matris recurrit; mater, cum eum a lacte removere cupit, mammillas amaritudine inungit; malitiam saeculi non novit; peccatum facere nescit; proximo malum non operatur; iram non tenet; neminem odit; divitias non quaerit; gratiam istius mundi non miratur; personam non accipit. Parvulus est poenitens conversus, qui aliquando fuit inflatus in cordis superbia, elatus in verborum iactantia, magnus in rerum opulentia; sed modo parvulus, humilis et despectus in oculis suis; qui quando evigilat, idest pristinam vitam in mentem revocat, amare plangit; nudus et pauper pro Christo non erubescit, vel se in confessione nudare non erubescit; iniuriam passus non iniuriatur, sed ad Ecclesiam recurrit et pro persequentibus et calumniantibus orationem fundit. Hunc mater Ecclesia a lacte separavit, cum ei mammillam carnalis voluptatis, quam solebat sugere, amaritudine poenarum inunxit. Cetera sunt plana, ideo remaneant intacta.
Cum ergo aliquis mundanus convertitur et parvulus Christi efficitur, cum iubilo cordis, in voce exultationis, debemus prorumpere et dicere: "Parvulus natus est nobis." Unde in Ioanne XVI: "Mulier", idest sancta Ecclesia, "cum parit," in praedicatione vel peccatorum compassione, "tristitiam habet, cum autem peperit," in contritione et confessione peccatoris, "puerum", idest noviter conversum, "non meminit pressurae propter gaudiurn, quia natus est homo in mundo "(Io 16,21). Et de Ioanne, Dei gratia, dicitur: "Et multi in nativitate eius gaudebunt "(Lc 1,14).

16. "Et filius datus est nobis." Deo gratias, quia de servo mundi et diaboli recepimus filium Dei, qui dicit in Psalmo: "Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te", per gratiam, qui heri servus eras per culpam; et, quia filius, "postula a me, et dabo tibi gentes," idest cogitationes rebelles, "hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae "(Ps 2,7-8), idest sensus carnis tuae, ut in utroque praevaleas. "Filius", de quo in Genesi XLIX: "Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu "(Gen 49,22). "Accrescens", paupertate, unde Ioseph, Genesi XLI: "Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae "(Gen 41,52). "Decorus aspectu," humilitate, unde Genesi XXIX dicitur, quod "Rachel", quae interpretatur ovis, idest humilis, "erat decora facie et venusto aspectu "(Gen 29,17). "Datus est nobis. Mortuus enim fuerat et revixit, perierat et inventus est "(Lc 15,24). Ad quid datus et inventus? Ad laborem utique poenitentiae.
17. Unde sequitur: "Et factus est principatus eius super humerum eius." Super quo habes concordantiam Genesi penultimo: "Issachar asinus fortis, accubans in terminis. Vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima. Supposuit humerum ad portandum "(Gen 49,14-15). Issachar, qui interpretatur vir mercedis, est poenitens, qui viriliter pro mercede aeterna servit, et ideo appellatur asinus fortis, de quo Ecclesiasticus XXXIII: "Cibaria et virga et onus asino "(Eccli 33,25). Cibaria qualiacumque, ne deficiat; virga paupertatis, ne lasciviat ut calce percutiat; onus obedientiae, ne laborem dissuescat. Ex his tribus poenitentis conficitur medicina.
Hic accubat "in terminis." Duo termini sunt ingressus et egressus vitae. In his accubat, quia in primo sibi vilescit, in secundo seipsum plangit. Sed stultus non in terminis, sed in medio terminorum habitat. Unde Iudicum V: "Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? "(Iudic5,16). Medium nativitatis et mortis est vanitas saeculi; greges, motus carnis, quorum sibilos, idest suavia blandimenta, ille audit qui in vanitate saeculi quiescit. Sed poenitens, habitans in terminis, elevat oculum mentis et videt requiem felicis gloriae, quod sit bona in corporum glorificatione, et terram aeternae stabilitatis, quod sit optima in Trinitatis contemplatione; supponit humerum ad portandum principatum, idest poenitentiae iugum, per quod sibi ipsi et suis tentationibus principatur. Unde Ecclesiasticus VI: "Subice humerum tuum, et porta illam "(Eccli 6,26).

18. Sequitur: "Et vocabitur nomen eius admirabilis." Nota quod in istis sex verbis breviter comprehenditur perfectio poenitentis vel viri iusti. Est enim "admirabilis" in sui ipsius subtili ac frequenti discussione vel examinatione, videt enim mirabilia in profundo sui cordis. Unde "admirabilis" ille Iob, cuius patientiam totus mundus miratur, VII: "Ego", inquit, "non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae "(Iob 7,11). Tribulatio spiritus et amaritudo animae nihil indiscussum relinquunt, quando omnia ad unguem discutiant et examinent.
"Consiliarius", in proximi spirituali vel corporali necessitate, unde idem Iob XXIX: "Oculus fui caeco, et pes claudo "(Iob 29,15). Caecus est qui conscientiam suam non videt; claudus qui a recto iustitiae tramite deviat. Sed vir iustus utrique consulit, quia illi est "oculus" ipsum instruendo, ut propriae conscientiae detrimentum cognoscat; isti "pes" eum sustentando et dirigendo, ut in via iustitiae gressum operis ponat.
Unde sequitur: "Deus". In subiectorum regimine nuncupative vir iustus dicitur Deus. Unde Dominus Moysi in Exodo VII: "Ecce constitui te Deum Pharaonis "(Ex 7,1); et in eodem XXII: "Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deos", idest sacerdotes, "et iurabit quod non extendit manum in rem proximi sui "(Ex 22,8); et:" Ego dixi: Dii estis" (Ps 81,6).
Vel aliter: "Deus" dicitur graece "Theòs," idest "videns", quia "theorò" dicitur "video", quod cuncta "videat"; "thèo" quoque dicitur "curro", quia cuncta percurrat. Poenitens dicitur Deus, idest videns vel currens; videt enim superiora in contemplatione, et ideo currit ad anteriora in poenitentiae agone.
"Fortis", in tentationis debellatione. Unde in libro Iudicum XIV: "Apparuit catulus leonis saevus, rugiens, et occurrit Samsoni. Irruit autem spiritus Domini in Samson; et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta discerperet "(Iudic 14,5-6). Catulus leonis, spiritus superbiae vel luxuriae vel huiusmodi; saevus instantia, rugiens astutia; apparet ex improviso, occurrit cum impetu. Sed cum spiritus contritionis, divini amoris vel timoris, irruit in poenitentem, spiritum superbiae, qui in leone notatur, dilacerat, et spiritum luxuriae, qui in haedo designatur, eo quod foeteat, in frusta discerpit, quia ipsum et circumstantias ipsius minutatim destruit.
"Pater futuri saeculi," in verbi vel exempli praedicatione. Unde Apostolus: "Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis "(Gal 4,19 ), et: "Per evangelium" Christi "ego vos genui "(1Cor 4,15), ad vitam scilicet aeternam.
"Princeps pacis," in tranquilla mentis ac corporis cohabitatione. Unde Iob V: "Bestiae terrae," idest motus carnis tuae, "pacificae tibi erunt; et scies quia pacem habeat tabernaculum tuum "(Iob 5,23-24); et XI: "Defossus", idest mundo per contemplationem absconditus, "securus dormies. Requiesces et non erit qui te exterreat "(Iob 11,18-19).
Quod nobis praestare dignetur qui est benedictus in saecula. Amen.