Sermoni Festivi

IN NATIVITATE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

1. In illo tempore: Elisabeth impletum est tempus pariendi, et peperit filium "(Lc 1,57).
   In hoc evangelio duo notantur: nativitas Praecursoris et ipsius vocatio nominis.

2. Nativitas Praecursoris, ut ibi: Elisabeth impletum est." Beata Maria mansit tribus mensibus in domo Zachariae, ministrans cognatae, donec pareret. Et legitur in libro Iustorum, quod beata Virgo primo natum Ioannem levavit a terra. Impletum est," inquit. Verbum impletionis Sacra Scriptura in bonorum tantum ortu vel obitu vel actu ponere consuevit, quorum vitam plenitudinem perfectionis habere significat, ut: impleti sunt dies Mariae, ut pareret "(Lc 2,6); defunctus, Abraham plenus dierum "(Gen 25,8). Sed contra, dies impiorum inanes et vacui. Elisabeth" ergo impletum est tempus pariendi." Zacharias, ut refert Lucas, ingressus fuit templum Domini, ut incensum poneret, cui apparuit Gabriel dicens: Elisabeth uxor tua pariet tibi filium (cf. Lc 1,9-13). Quod in mense septembri, quando solemnitas celebrabatur, et dies expiationis sive propitiationis vocabatur, ei fuit annuntiatum, et hodie est impletum. Quid Zacharias, qui interpretatur Domini memoria, vel Dominum memorans; quid Elisabeth, quae interpretatur Dei mei septima, moraliter significent, videamus.
3. Elisabeth est anima fidelis, quae bene dicitur Dei mei septima, propter tria septenaria ad ipsam specialiter pertinentia, scilicet donorum, petitionum, beatitudinum. Primo septenario iustificatur, secundo de bono in melius promovetur, tertio perficitur. Vel dicitur septima, idest sabbatum, idest requies, quia in ipsa Deus requiescit, cum ipsa ab omni opere servili quiescit. Anima, inquit, iusti sedes est sapientiae. In pace, idest anima pacifica, factus est locus eius (cf. Ps 75,3). De quo sabbato, Isaia LVIII: Vocaberis sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum "(Is 58,13). Delicatus dictus, deliciis pastus. Deliciae sunt illa tria supradicta septenaria, quibus anima pascitur, ad hoc ut sit sabbatum delicatum, idest deliciis pastum sanctitate vitae, gloria conscientiae.
   Haec Elisabeth concipit ex Zacharia, unde dicit in Psalmo: Memor fui Dei et delectatus sum; et exercitatus sum et defecit spiritus meus "(Ps 76,4). Mulier in delectatione concipit, sic et anima ex Domini memoria concipit in magna delectatione, unde in Psalmo: In via testimoniorum," idest martyriorum, idest passionum tuarum, delectatus sum, sicut in omnibus divitiis "(Ps 118,14). Spinea corona, crux, clavi et lancea, et cetera martyria Christi, sunt delectatio viri iusti, in quibus magis delectatur quam in omnibus divitiis huius saeculi, et ideo dicit: Memor fui Dei et delectatus sum." Ex qua delectatione duo proveniunt, scilicet exercitatio circa caritatis opera, et spiritus defectio a propria confidentia; vel illa duo, de quibus in Psalmo: Defecit caro," idest carnalitas, mea, et cor meum," idest superbia cordis mei, et sic Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum "(Ps 72,26), ut ex ipso concipiam et pariam aeternae vitae filium.
   Nota quod, Elisabeth concepit in mense septimo, scilicet septembri, et peperit in mense iunio. Sic anima in septimo, idest sabbato, idest in quiete, mentis devotione concipit, et iunio, qui hebraice dicitur siban, quod interpretatur rectitudo doni, parit filium, idest opus bonum. Donum enim gratiae, quod concepit in mente, foras emittit in operis rectitudine.
4. Elisabeth ergo impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei "(Lc 1,57-58). GLOSSA, ibi: Habet sanctorum editio, idest nativitas, laetitiam plurimorum, quia commune bonum est, idest sancti ad communem utilitatem nascuntur. Iustitia enim communis virtus est, idest communiter omnibus proficiens, et ideo in ortu iusti futurae vitae insigne praemittitur et gratia secuturae virtutis exultatione vicinorum praefigurante signatur.
   MORALITER. Vicini sunt angeli, cognati viri iusti, qui congratulantur animae de partu boni operis. Unde Gabriel: Et multi," inquit, in nativitate eius gaudebunt: erit enim magnus coram Domino, vinum et siceram non bibet "(Lc 1,14-15). Vere multi gaudent, quia Christus, angelus et proximus. Christus, unde dicit Luca XV: Et cum invenerit ovem, imponit in humeros suos gaudens "(Lc 15,5). GLOSSA: Humeri Christi crucis brachia sunt. Illic peccata mea deposuit, in illa nobilis patibuli cervice requievit. Angelus, ut ibi: Dico vobis, quod gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente "(Lc 15,10). GLOSSA, ibi: Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem, ut agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium et offensam timere debemus. Proximus, unde Apostolus, Corinthios secunda VII: Gaudeo quia contristati estis ad poenitentiam "(2Cor 7,9).
   Erit", inquit, magnus". Nota quod, magnus ad animum refertur, grandis ad corpus. Si opus tuum est parvum in oculis tuis, magnum erit coram Domino. Me, inquit, oportet minui, illum autem crescere (cf. Io 3,30). Cum te ipsum minuis humilitate, gratia in te crescit animi virtute. Coram Domino," inquit, non coram hominibus, qui fallunt et falluntur, qui mala bona et bona mala dicunt. Quantus est homo coram Deo, tantus est, et non plus. Si vis tuum bonum opus Domino consecrari, cave, ut vinum vanaegloriae et siceram ineptae laetitiae non bibas. Unde Dominus dicit ad Aaron, Levitico X: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimoni, ne moriamini "(Lev 10,9); et Numeri VI: Vir sive mulier, cum fecerit votum ut sanctificetur, et se voluerit Domino consecrare, vino et omni quod inebriare potest abstinebunt "(Num 6,2-3).
   Quicumque desiderat, ut opus suum Domino consecretur et in tabernaculum caelestis Ierusalem recipiatur, caveat ab ebrietate vanaegloriae et ineptae laetitiae. Amen.
5. Et ipsius vocatio nominis, ut ibi: Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum "(Lc 1,59). Primus dies, propriae fragilitatis cognitio; secundus, propriae iniquitatis recordatio; tertius, pro ipsa contritionis amaritudo; quartus, lacrimarum effusio; quintus, sui ipsius in confessione accusatio; sextus, oratio quoad Deum; septimus, eleemosyna quoad proximum; octavus, abstinentiae afflictio quoad seipsum. In hoc octavo die circumciditur puer, quia vere virtus abstinentiae et cor a pravo consensu et corpus ab illicita delectatione sensuum circumcidit. Unde dicitur abstinere, idest longe stare. Longe stat, qui nec cordis vel corporis illicitae delectationi consentit. Unde Genesi XIX: Dixerunt angeli Lot: Ne stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas "(Gen 19,17). Omnis regio est cor et corpus, in qua omnino nec per actum, nec etiam circa ipsam per consensum debemus stare, sed longe in monte caelestis conversationis nos salvare, ne pereamus simul cum illis, qui intus vel circa stant.
   Sequitur: Et vocabant eum nomine patris sui Zachariam "(Lc 1,59). GLOSSA ibi: Qui puerum nomine patris vocant eos figurant qui, Domino nova gratiae munera declarante, cuperent eum potius consueta veteris sacerdotii edicta praedicare. Nomen patris volunt imponere, quia magis iustitiam, quae ex lege est, volunt suscipere quam gratiam, quae ex fide. Hoc ipsum hodie faciunt iniqui consanguinei et propinqui, qui filio patris usurarii volunt nomen ipsius imponere, cum ipsum patris malitiam, rapinam et usuram imitari docent.
   Sed, quid mater respondit, audiamus: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes "(Lc 1,60). Spiritu prophetiae didicit quod non didicerat a marito; non poterat ignorare praenuntium, quae prophetaverat Christum, sicut ab angelo Zachariae erat praenuntiatum (cf. Lc 1,13). Ioannes interpretatur gratia Dei, eo quod fuerit praenuntius gratiae, sive initium Baptismatis, per quod gratia ministratur. Anima fidelis opus suum vult vocari gratia, quia ipsum gratia habet et gratia conservari desiderat, dicens cum Apostolo: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit" (1Cor 15,10). Unde Ioannes interpretatur in quo est gratia, propter duo, ut ipsam conservet et ab ipsa conservetur, et sic non erit vacua, idest otiosa. Vas enim dum vinum conservat a vino conservatur, ne putrescat. Serva, inquit, mandata et servabunt te (cf. Prov 7,2). Unde Apocalypsi III: Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te in hora tentationis, quae ventura est in orbem universum, tentare habitantes in terra "(Apoc 3,10). Qui verbum patientiae servat, conservatur, ne in hora tentationis verbum contumeliae proferat, seu peccato consentiat. Vel, hora tentationis est articulus mortis, in qua diabolus omnibus modis laborat hominem tentare et eius sensum pervertere, quia tunc ipsum omnino aut acquiret aut amittet; et maxime tunc tentat de infidelitate et desperatione, ne Ecclesiae sacramenta credat vel recipiat, et ne in divina misericordia spem ponat. Sed felix ille, qui in illa hora conservabitur.
6. Sequitur: Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine "(Lc 1,61). Cognatio prava atque perversa sunt carnales appetitus et irrationabiles animi affectus, in quibus nemo est qui vocetur gratia, immo concupiscentia et pompa. Nec daemones nec perversi homines volunt quod opus nostrum vocetur gratia, immo superbia, luxuria et avaritia. Unde Ruth: Dicunt mulieres," idest molles et effeminati: Haec est illa Noemi. Quibus ait: Ne vocetis me Noemi," idest pulchram, sed vocate me Mara, idest amaram, quia valde me amaritudine replevit Omnipotens "(Ruth 1,19-20). Nomine pulchritudinis, quae est in nitore pellis, vocant, non poenitentiae, quae est in amaritudine cordis, qua replet animam gratia Omnipotentis, ut nullam recipiat delectationem fellitae dulcedinis.
   Innuebant autem patri eius, quem vellet vocari eum "(Lc 1,62). GLOSSA ibi: Qui innuunt patri de nomine pueri significant illos, qui solo testimonio legis intendunt astruere gratiam fidei. Quia incredulitas affatum ei arripuerat et auditum, nutu interrogatur. Dixerat ei Gabriel: Eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo haec fient "(Lc 1,20). Qui et postulans pugillarem," idest tabellam, quae pugno potest includi, vel calamum scriptoris, scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius "(Lc 1,63), ac si diceret: Hoc nomen nos non imponimus, quia iam a Deo accepit; habet suum nomen, quod agnovimus, non quod eligimus.
   Et mirati sunt universi "(Lc 1,63), de convenientia inter patrem et matrem. Dicitur Daniel V, quod a Deo missus sit articulus manus, scribentis in pariete: Mane, Thecel, Phares. Quod interpretatur: Enumeravit, appendit, divisit (cf. Dan 24,28). Manus dicta, quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat, et omnia operatur. In qua Sancti Spiritus gratia designatur, quae pro munere fidelibus datur, qua reficiuntur et operantur. Ista manus scribit in corde hominis illa tria, scilicet, ut enumeret omnia peccata sua in confessione et postea appendat in satisfactione, ut ex aequo respondeat poena culpae, quam a se omnino dividat, ut in poenitentia finaliter perseveret. Ecce scriptura gratiae! Qui talis est, Ioannes est nomen eius." Gratia Spiritus Sancti imponit et scribit nomen gratiae, ut omne opus nostrum sit gratum et gratiosum, gratiae illius referendum, a quo est donatum. Cui semper sit honor et gloria per aeterna saecula. Amen
7. Nephthali cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis "(Gen 49,21). Haec auctoritas Genesis XLIX. Nephthali interpretatur dilatatio, vel dilatavit me, et significat beatum Ioannem, quem Dominus multiplici gratia dilatavit, idest divitem fecit. Unde dicit ei Ieremia I: Priusquam te formarem in utero, novi te "(Ier 15). Unde Gabriel, Luca I: Ne timeas," inquit, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. Et Elisabeth uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem "(Lc 1,13). Et antequam exires de vulva, sanctificavi te "(Ier 1,5). Unde: Repleta est Spiritu Sancto Elisabeth "(Lc 1,41), et exultavit in gaudio infans in utero eius "(Lc 1,44). Et prophetam in gentibus dedi te "(Ier 1,5). Unde: Quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam "(Mt 11,9).
   Hic dicitur cervus emissus," idest festinus vel velox, qui spinosa et fossa loca transilit, saltu enim cursum iuvat. Sic beatus Ioannes mundi divitias, quae in spinis, et carnis delicias, quae in terrae fossatis designantur, festinus transilivit. Unde de eo cantatur: Antra deserti teneris sub annis - idest duodennis -, civium turmas fugiens, petisti (Breviarium Romanum, In Nativitate S. I., Hymnus ad Matutinum"). Unde Luca I: Puer crescebat, et confortabatur spiritu, quia crescebat in gratia Spiritus Sancti, et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel "(Lc 1,80); et Matthaeo III: Ioannes," inquit, habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre "(Mt 3,4). GLOSSA in Ioanne: Vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide "(Lc 16,19). Si beatus Ioannes, in utero sanctificatus, quo, secundum Domini testimonium, inter natos mulierum maior non surrexit (cf. Mt 11,11), tanta vestis asperitate et cibi vilitate se afflixit, quid nos miseri peccatores, in peccatis concepti, vitiis pleni, dicere possumus, qui aspera abhorremus, mollia et dulcia quaerimus? Dominus, ut dicit Isaias XXII, vocat nos ad fletum et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci; et ecce gaudium et laetitia: occidere vitulos, iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum "(Is 22,12-13). In fletu cordis contritio, in planctu lacrimarum effusio, in calvitio temporalium depositio, in cingulo sacceo carnis afflictio designatur. Ad ista nos beatus Ioannes exemplo vitae, et verbo praedicationis suae vocat, et ideo dicitur:
8. Dans eloquia pulchritudinis." Unde dixit: Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum caelorum "(Mt 3,2); et iterum: Ego vox clamantis in deserto: Parate viam Domino, rectas facite semitas eius "(Lc 3,4). Haec sunt eloquia pulchritudinis; poenitentia enim pulchrificat animam, unde dicitur quarto Regum V, quod Nahaman leprosus descendit et lavit se in Iordane septies, iuxta sermonem Elisei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est "(4Reg 5,14). Sic peccator, lepra peccati infectus, debet descendere, idest se humiliare, et in Iordane, idest rivo iudicii, idest lacrimosa poenitentia, lavare septies, idest omni tempore vitae suae, quae per septem dies currit, vel quia septennis solet peccatori poenitentia iniungi, iuxta sermonem Elisei, idest Ioannis Baptistae: Poenitentiam agite" etc. Et sic anima eius restituetur ad munditiam baptismalis innocentiae, quam adhuc puer parvulus suscepit.
   Et nota quod, beatus Ioannes dicitur vox. Vox est aer. Vox dicta, quod voluntatem animi annuntiet. Beatus Ioannes nihil habuit de terra, idest terrenitate, sed totus fuit aereus, quia eius conversatio in caelis (cf. Phil3,20). Vel, dicitur vox, quia propter nimiam abstinentiam gracilis fuit; qui annuntiavit voluntatem Christi, clamantis in deserto, idest crucis patibulo: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum "(Lc 23,46). Vel, sicut vox praecedit verbum, sic ipse praecessit Dei Filium Unde Iob XXXVIII: Numquid produces Luciferum in tempore suo? "(Iob 38,32). Sicut Lucifer, stella matutina, diem annuntiat, sic beatus Ioannes diem vitae aeternae, Iesum Christum, nobis annuntiavit: Qui post me," inquit, venturus est, ante me factus est "(Io 1,15), idest mihi praepositus dignitate.
   Qui est benedictus in saecula. Amen.
9. Nephthali cervus emissus." De quo, Deuteronomio XXXIII: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictione Domini, mare et meridiem possidebit "(Deut 33,23). Nephthali, qui interpretatur conversus vel dilatatus, est poenitens, qui, a via sua perversa conversus, in bonis operibus dilatatur. Unde dicit Dominus Iacob, Genesi XXVIII: Dilataberis ad occidentem et orientem et septemtrionem et meridiem "(Gen 28,14). In occidente caduca temporalia, in oriente claritas aeterna, in septemtrione, idest aquilone, suggestio diabolica, in meridie caritas fraterna. Ad primum se poenitens dilatat, ut conculcet; ad secundum, ut apprehendat; ad tertium, ut resistat; ad quartum, ut diligat. Et attende quod, primo ponit occidentem et post orientem, quia nisi prius quis extenderit pedem ad conculcandum temporalia, non poterit extendere manum ad apprehendendum caelestia. Occidant prius temporalia, ut post oriantur aeterna.
   Iste Nephthali abundantia gratiae perfruitur in via: Valles, inquit, abundabunt frumento "(Ps 64,14), idest mentes humiles gratiae dono; et plenus erit benedictione gloriae in patria: Venite", inquit, benedicti Patris mei "(Mt 25,34) etc. Sed interim, dum est in via, oportet, ut prius possideat mare, idest amaritudinem poenitentiae, et meridiem, in quo lucet sol et fervet, idest lucem sapientiae quoad Dei contemplationem, et fervorem quoad proximi dilectionem. Nephthali" ergo cervus emissus."
10. Dicitur in NATURALIBUS, quod cervus per exercitium docet cursum, assuescit salire spineta et loca hiantia; cum canum latratus persentit, secundo vento vias dirigit, ut odor cum ipso recedat; rectis auribus acutissime audit, submissis nihil. Cum se aegrotare sentit, ramusculos oleae comedit et sanitatem recipit. Cum caliginem oculorum incurrit, spiritu narium de latebris cavernarum serpentem extrahit, et extractum devorat, et in ipsius veneni ardore ad fontem vadit, ex quo potatus et in quo mersus, caliginem et quaeque superflua deponit. Sic poenitens, vel vir iustus, per exercitium devotionis vel boni operis, docet cursum suae conversationis, ut bene et indefesse currat ad bravium supernae vocationis. Apostolus inquit Timotheo: Exerce te ad pietatem "(1Tim 4,7). Unde dicitur in NATURALIBUS, quod apes volant in aere quasi se exercentes, deinde revertuntur ad alvearia et cibantur. Ecce pietas. Apes sunt viri iusti, qui se in aere, idest caelestium contemplatione, exercent. Avis", inquit Iob, nascitur ad volandum "(Iob 5,7). Volabo", inquit, et requiescam "(Ps 54,7)." Post tale exercitium ad alvearia, idest propriam conscientiam, revertuntur, et ibi in gaudio spiritus, in dulcedine ipsius cibantur.
   Item, poenitens assuescit, quia assuetudo altera natura, salire, idest contemnere spineta, idest temporalium divitias, et loca hiantia, idest corporis delicias, et ideo appellatur cervus emissus." Nemo enim statim fit summus, et ideo paulatim assuescere debemus divitias et delicias contemnere. Usus usu dediscitur; et PHILOSOPHUS: Desinent vitia, si intermittendi consuetudinem fecerint; et iterum: Brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est; et iterum: Maior sum et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim corporis mei (Seneca").
   Item, cum poenitens latratus canum, idest suggestiones daemonum, adesse persentit, vias suae actionis secundo vento dirigit. Hoc est, in omni sua actione intus et extra ad humilitatem se redigit. In vento secundo humilitas, in contrario superbia. Erat, inquit, ventus contrarius illis et ideo laborabant in remigando (cf. Mc 6,48). Secundus dictus, quasi secus pedes. Maria, poenitens humilis, stetit retro secus pedes Domini et coepit lacrimis rigare pedes eius (cf. Lc 7,38). Vel, secundus dicitur a sequendo, tollit enim crucem suam et sequitur Crucifixum. Qui sic secundo vento viam suam dirigit, eum diabolus subtilitate suae malitiae investigare non poterit.
   Item, rectis auribus acutissime audit. In auditu," inquit, auris obedivit mihi "(Ps 17,45); et Isaia L: Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico, retrorsum non abii "(Is 504-5). In aure, quae dicitur ab haurio, eo quod hauriat sonum, obedientia designatur, quae si fuerit erecta per humilitatem et aperta per devotionem hauriet sonum, quia audiet magistrum, idest Christum, vel praelatum; eius verbis non contradicet et ab eius voluntate retrorsum se non avertet. Et nota quod bis ponit mane", in quo notatur quod obedientia debet esse festina et hilaris. Mane", inquit sponsa, surgamus ad vineas "(Cant 7,12), idest obedientiae actiones.
   Item, cervus, idest poenitens, cum se aegrotare, idest tentationibus debilitari vel aggravari, sentit, ramusculos oleae comedit. Olea, Christi humanitas, ex qua nobis in torculari crucis sanguis, velut oleum, emanavit, quo vulnera sauciati sanavit. Ramusculi huius oleae sunt clavi et lancea, flagella et spinea corona, et ceterae Passionis ipsius circumstantiae, quae cum poenitens per fidem et devotionem comedit, virtutem contra tentationes recipit. Unde Isaia XXV: Factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu "(Is 25,4). Verus poenitens est pauper spiritu et egenus rebus, cui Christus, factus" Patri obediens usque ad mortem "(Phil2,8), est fortitudo contra mundi prospera, ne ipsum elevent; fortitudo contra mundi adversa, ne ipsum deiciant; spes a turbine diabolicae suggestionis, ne ipsum asportet; umbraculum ab aestu concupiscentiae carnalis, ne ipsum exurat.
   Item, sicut cervus desiderat ad fontes aquarum (cf. Ps 41,2), sic peccator poenitens ad fontem confessionis. Cum enim sentit se animae caecitatem, per gratiae subtractionem, incurrisse, spiritu narium, idest contritione, de obscura caverna propriae conscientiae, serpentem, idest mortale peccatum, extrahit. Dicitur secundo Regum XXII: Ascendit fumus in ira eius de naribus eius" (2Reg 22,9; Ps 17,9). Nares poenitentis sunt subtiles ipsius discretiones, quibus odorem paradisi, foetorem inferni praesentit et astutias diaboli deprehendit. Ex his naribus fumus, idest lacrimosa compunctio, in ira eius ad poenitentiam de seipso contra seipsum ascendit. Sic serpentem extractum devorat, quia peccatum mortale et ipsius circumstantias minutatim et avide in amaritudine animae suae recogitat, et sic ad fontem confessionis properat, ubi aqua lacrimarum potatus et in ipso confessionis fonte per humilitatem mersus, omnia superflua et nociva deponit et sic reiuvenescit.
11. Et hoc est quod sequitur: Dans eloquia pulchritudinis." Eloquium dictum, expeditum loquium. Coeperunt", inquit Lucas, apostoli loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui," idest expedite loqui, illis "(Act 2,4). Eloquia ergo pulchritudinis sunt verba confessionis, quae expedite, non intricate, non tepide, debet peccator conversus dare. Unde Marcus VII: Solutum est," inquit, vinculum linguae eius, et loquebatur recte "(Mc 7,35). Et attende quod, confessio dicitur pulchritudo, quia animam leprosam pulchrificat: Confessio", inquit, et pulchritudo in conspectu eius "(Ps 95,6). Haec est aqua Iordanis, quae lepram Nahaman purgat, fons salutis, qui caliginem et superflua a cervo expellit, virtus confessionis, quae animam pulchrificat, ut suo sponso placeat, et ad ipsius amplexus perveniat. Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.