THEMATA SERMONIS
EXORDIUM
1. Dicamus ergo: Gloriosa Virgo Maria fuit "quasi stella matutina" etc.
Dicit Ecclesiasticus: "Species caeli, gloria stellarum, mundum illuminans "(Eccli 43,10). In his tribus verbis tria notantur quae in beatae Virginis Nativitate mirabiliter splenduerunt: angelorum scilicet exultatio, cum dicitur: "Species caeli." Legitur quod quidam vir sanctus, dum devotae orationi insisteret, audivit in caelo angelici cantus dulcem melodiam. Quod cum iterum, revoluto anno, eodem die audiret, quaesivit a Domino, ut ei quid hoc esset revelaret. Responsum est quod tali die beata Maria nata fuisset, de cuius Nativitate angeli in caelo laudes Domino persolvebant; et ideo ista die Nativitas gloriosae Virginis celebratur. Item, suae Nativitatis puritas, cum dicitur: "Gloria stellarum." Sicut "stella a stella differt in claritate "(1Cor 15,41), sic beatae Virginis Nativitas ab omnium sanctorum differt nativitate. Item, totius mundi illuminatio, cum dicitur: "Mundum illuminans." Nativitas gloriosae Virginis mundum, opertum caligine et umbra mortis, illuminavit. Et ideo bene dicit Ecclesiasticus: "Quasi stella matutina in medio nebulae" etc.
DE BEATA MARIA SALVATORIS NUNCIA ET EX OMNI PARTE PERFECTA
Nota quod beata Maria dicitur virga propter quinque proprietates quas habet: est enim longa, recta, solida, gracilis et flexibilis. Sic beata Maria longa fuit contemplatione, recta iustitiae perfectione, solida mentis stabilitate, gracilis paupertate, flexibilis humilitate. Haec virga, egressa de radice Iesse, qui fuit pater David (cf. Mt 1,5), a quo Maria (cf. Lc 1,27) "de qua natus est Iesus, qui dicitur Christus "(Mt 1,16). Unde in hodierno evangelio: "Liber generationis Iesu Christi, filii David "(Mt 1,1) etc.
Super hoc habes concordantiam in hodierno evangelio, in quo Matthaeus, generationem Christi describens, primo ponit Abraham, secundo David, tertio transmigrationem Babylonis. In Abraham, qui dixit: "Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis "(Gen 18,27), cordis humilitas; in David, cuius cor rectum fuit cum Domino: "Inveni", inquit, "David virum secundum cor meum "(Act 13,22), rectitudo confessionis; in transmigratione Babylonis, disciplina afflictionis et tolerantia tribulationis designatur. Si haec triplex generatio in te praecesserit, quartam consequeris generationem, scilicet Iesu Christi, qui natus est de Virgine Maria, de cuius hodierna Nativitate dicitur: Quasi stella matutina in medio nebulae.
Rogamus ergo te, Domina nostra, ut tu, quae es stella matutina, nebulam daemoniacae suggestionis, mentis nostrae terram tegentem, tuo splendore expellas; tu, quae es plena luna, vacuitatem nostram adimpleas, peccatorum nostrorum tenebras diluas, quatenus ad vitae aeternae plenitudinem, ad gloriae indeficientis lucem pervenire mereamur. Ipso praestante, qui te in lucem nostram produxit, qui, ut ex te nasceretur, te hodie nasci fecit.
Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.