Sermoni Mariani

IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS

"Quasi vas auri solidum." In eodem sermo, ibi: "Locus sanctificationis nostrae;" et ibi: "Altitudinis firmamentum." Item sermo de eodem, ibi: "Et cypressus in altitudinem se extollens."
1. "Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso, quasi oliva pullulans et cypressus in altum se extollens"Eccli 50,10-11.
   Dixit Ieremias: "Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, expectatio Israel "(Ier 17,12-13). Solium est dictum, quasi solidum sedium, a sedendo. Solium gloriae est beata Maria, quae undique solida et integra extitit, in qua gloria Patris, Filius sapiens, immo ipsa sapientia, Iesus Christus, sedit, dum ex ea carnem assumpsit. Unde in Psalmo: "Ut inhabitet gloria in terra nostra "(Ps 84,10). Gloria altitudinis, idest angelorum, habitavit in terra, idest carne nostra. Beata ergo Maria fuit solium gloriae, idest Iesu Christi, qui est gloria altitudinis, idest angelorum. Unde Ecclesiasticus: "Altitudinis firmamentum pulchritudo eius, species caeli in visione gloriae "(Eccli 43,1).
   Iesus Christus est firmamentum altitudinis, idest angelicae sublimitatis, quam ipse confirmavit, apostata cum suis sequacibus dilabente. Unde in Iob: "Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi vel fundati sunt? "(Iob 37,18) Quasi diceret: Nonne Patris sapientia caelos, idest angelicam naturam, fabricavit? Unde: "In principio creavit Deus caelum "(Gen 1,1), intellige continens et contentum. Angelis vero peccantibus rudentibus inferni detractis (cf. 2Pt 2,4), boni, summo bono inhaerentes, solidissimi, quasi aere fundati sunt. In aeris durabilitate firma perpetuitas notatur stantium angelorum. Iesus Christus, angelicae sublimitatis firmamentum, ipsius est pulchritudo. Quos enim suae divinitatis potentia consolidat, hos et suae humanitatis pulchritudine satiat. Est etiam species caeli, idest omnium animarum in caelis habitantium, quae consistit in visione gloriae. Dum enim gloriam Patris oculo ad oculum vident, gloriosi resplendent. Ecce quanta dignitas gloriosae Virginis, quae meruit esse Mater illius, qui est firmamentum et pulchritudo angelorum, et species omnium sanctorum.
2. Dicamus ergo: "Solium gloriae altitudinis a principio," idest a mundi constitutione, praedestinata est Mater Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis (cf. Rom 1,4). Unde subditur: "Locus sanctificationis nostrae, expectatio Israel." Beata Virgo fuit locus sanctificationis nostrae, idest Filii Dei, qui nos sanctificavit. De quo ipse dicit in Isaia: "Abies et buxus et pinus venient simul, ad ornandum locum sanctificationis meae; et locum pedum meorum glorificabo "(Is 60,13). Abies dicta, quod prae ceteris arboribus eat, caelestia significat contemplantes. Buxus in altum non proficit, fructus non habet, viriditatem vero habet; significat novellos, fidem perpetuae viriditatis tenentes. Pinus, arboris species, ab acumine foliorum vocata; pinum enim antiqui dicebant acutum, et significat poenitentes, qui suorum peccatorum conscii, quodam contritionis acumine cor pungunt, ut sanguinem lacrimarum ex ipso elicere valeant. Omnes ergo isti, scilicet contemplantes, fideles et poenitentes, veniunt in hac solemni festivitate ad ornandum devotione, laude, praedicatione, beatam Mariam, quae fuit locus sanctificationis Iesu Christi, in qua ipse se sanctificavit. Unde ipse dicit in Ioanne: "Pro eis ego sanctifico meipsum "(Io 17,19), sanctificatione scilicet creata, "ut sint et ipsi sanctificati in veritate "(Io 17,9), idest in me, qui me hominem sanctifico in me Verbo, idest, per me Verbum, repleo me omnibus bonis.
   "Et locum pedum meorum glorificabo." Pedes Domini eius humanitatem significant, de quibus Moyses in Deuteronomio: "Qui appropinquant pedibus eius accipiunt de doctrina illius "(Deut 33,3). Nullus potest appropinquare pedibus Domini, nisi prius, ut dicitur in Exodo, solvat calceamenta, idest opera mortua, de suis pedibus, idest mentis affectibus. Nudis pedibus ergo accede, et accipies de doctrina illius. Unde Isaias: "Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus "(Is 28,9). Qui a lacte mundanae concupiscentiae removetur et uberibus gulae et luxuriae separatur, in praesenti divina scientia doceri et in futuro auditum: "Venite, benedicti Patris mei "(Mt 25,34), audire merebitur.
   Locus pedum Domini fuit beata Maria, ex qua humanitatem accepit, quem locum hodierna die glorificavit, quia ipsam super choros angelorum exaltavit. Per hoc aperte habes, quod beata Virgo in corpore, quo fuit locus pedum Domini, est assumpta. Unde in Psalmo: "Exurge, Domine, in requiem tuam; tu et arca sanctificationis tuae "(Ps 131,8). Surrexit Dominus, cum ascendit ad Patris dexteram. Surrexit et arca sanctificationis suae, cum in hac die Mater Virgo ad aethereum thalamum est assumpta. Unde in Genesi dicitur quod requievit arca super montes Armeniae (cf. Gen 8,4). Armenia interpretatur mons avulsus, et significat angelicam naturam, quae dicitur mons propter illos qui confirmati fuerunt, avulsus propter illos qui ceciderunt. Arca veri Noe, qui requiescere nos fecit a laboribus nostris, in terra cui maledixit Dominus (cf. Gen 5,29), requievit hodierna die super montes Armeniae, idest choros angelorum.
   Ad laudem ergo ipsius Virginis, quae est expectatio Israel, idest populi christiani, et tantae festivitatis decorem, exponamus praedictam auctoritatem: "Quasi vas auri solidum" (Eccli 50,10-11) etc.
3. Nota ista tria: vas, olivam, cypressum. Beata Maria fuit vas humilitate, auri paupertate, solidum virginitate, omni lapide pretioso praemiorum ornatum. Vasis concavitas est receptiva infusorum, et ideo significat humilitatem, quae gratiam infusionum recipit. Sed tumor infusa repellit. Dominus praecepit in Exodo fieri fossam in altari, in qua reponerentur cineres sacrificii (cf. Ex 27,4). In fossa humilitatis reponitur cinis, idest memoria nostrae mortalitatis. Unde de poenitente dicit Ieremias in Threnis: "Ponet in sepultura os suum "(Lsm 3,29), idest de sepultura suae mortis loquetur. Unde dicitur in Genesi quod Abraham sepelivit Saram in spelunca duplici, quae respiciebat Mambre (cf. Gen 23,19). Spelunca duplex est humilitas cordis et corporis, in qua vir iustus debet sepelire animam suam a tumultu saecularium, et haec humilitas debet respicere Mambre, quae interpretatur perspicuitas, idest vitae aeternae, non gloriae mundanae, claritatem. Ad quam respexit humilitas beatae Virginis, et ideo respici meruit (cf. Lc 1,48).
   Et quia humilitas paupertate conservatur, ideo vas auri dicitur. Et bene paupertas dicitur aurum, quae suos possessores splendidos et divites facit. Ubi paupertas vera ibi sufficientia; ubi abundantia ibi indigentia. Unde philosophus: Damnum nisi ex abundantia raro (Walther, "Carmina"). Item: Non puto pauperem cui quantulumcumque superest sat est ("Seneca"). bernardus: In caelis omnium rerum affluentia suppetebat; sola pupertas non inveniebatur in eis. Haec species in terris abundabat, et nesciebat homo pretium eius. Hanc ergo venit Filius Dei quaerere, ut eam sua aestimatione faceret pretiosam.
   De hoc auro dicitur in Genesi, quod "in terra Hevilath nascitur aurum, et aurum terrae illius optimum est "(Gen 2,11-12). Hevilath interpretatur parturiens, et significat beatam Virginem, quae, Dei Filium parturiens, aureae paupertatis panniculis involvit. Optimum paupertatis aurum! Qui te non habet, etiam si omnia habet, nihil habet. Temporalia enim inflant, et inflando evacuant. In paupertate, gaudium; in divitiis, tristitia et lamentum. Unde Salomon in Parabolis: "Melior est buccella sicca cum gaudio, quam" vitulus saginatus "cum iurgio," vel "domus plena victimis "(Prov 17,1), idest divitiis, quae vi pauperibus rapiuntur. Item: "Secura mens quasi iuge convivium. Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles "(Prov 15,15-16). Item: "Melius est habitare in terra deserta," idest paupertate, "quam cum muliere litigiosa et iracunda "(Prov 21,19), idest temporali abundantia. Item: "Melius est sedere in angulo domatis," idest humilitate paupertatis, "quam cum muliere litigiosa, in domo communi "(Prov 21,9).
   Et quia humilitas et paupertas beatae Mariae virginitatis integritate "fuit" insignita, ideo additur: "Vas auri solidum." Beata Virgo fuit solida virginitate, et ideo sapientiam potuit continere (cf. Eccli 21,17). Sed cor fatui, ut dicit Salomon, est quasi vas confractum, quod sapientiam non potest continere. Istud vas fuit hodierna die omni lapide pretioso, idest omni praerogativa caelestium praemiorum ornatum. Omnium sanctorum praemia recepit, quae omnium Creatorem et Redemptorem genuit. Unde de hoc vase, omni lapide pretioso ornato, habes concordantiam in libro Esther, ubi dicitur, quod Esther, cum "intrare deberet ad regem, non quaesivit cultum muliebrem, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus, custos virginum, haec ei ad ornamentum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine omniumque oculis gratiosa et amabilis videbatur. Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri. Et amavit eam rex plusquam omnes mulieres; et posuit diadema regni in capite eius "(Esth 2,15-16.17).
   Esther absconsa, Egeus solemnis, Assuerus beatitudo interpretatur. Esther est beata Virgo Maria, quae circumquaque clausa latuit, quam absconsam Angelus invenit. Egeus, custos virginum, est Iesus Christus. Bene autem congruit talem custodem virginibus deputari, qui et Egeus, idest solemnis, sit et eunuchus: solemnis et festivus, ne contristet spiritu pusillanimes, eunuchus, ut non corrumpat virginum continentiam, sed conservet. Unde haec duo bene coniunguntur. Solet enim plerumque vel hilaritate affectus dissolvi, vel castum affectum nimia severitas comitari.
   Utrumque Christus exhibuit, ut idoneus custos virginum probaretur. Tamquam Egeus enim hilariter "occurrit mulieribus, dicens: Avete "(Mt 28,9). Sed hoc ipsum tantum post Resurrectionem, iam corpore immortali. Ante enim sic probavit se eunuchum, ut nec legatur salutasse mulierem. Mirati sunt quoque apostoli, ut dicit Ioannes, quod cum muliere loqueretur (cf. Io 4,27). Hic Egeus nostram Esther, idest beatam Virginem, eo copiosius ornavit, quo ipsa cultum muliebrem non quaesivit. Nec enim se vel alium habere voluit ornatorem, sed totam se commisit custodis arbitrio, a quo tam decenter est ornata, ut hodierna die super angelos sit exaltata.
   Haec nostra Esther fuit "formosa valde" in angelica salutatione; "incredibili pulchritudine" in Spiritus Sancti superventione; "omniumque oculis gratiosa" in Filii Dei Conceptione. Postquam enim Filium Dei concepit, tanti fulgoris gratia facies eius rutilabat, quod nec ipse Ioseph in faciem eius intendere poterat. Nec mirum. Si filii enim Israel, ut dicit Apostolus, non poterant intendere in faciem Moysi, propter gloriam vultus eius, quae evacuatur (cf. 2Cor 3,7); et in Exodo: "Videntes Aaron et filii Israel cornutam," idest splendidam, "Moysi faciem, ex consortio sermonis Dei, timuerunt prope accedere "(Ex 34,29-30), quanto magis in gloriosae Virginis faciem, radiis veri solis, quem in utero portabat, effulgentem, Ioseph intendere non poterat et accedere prope timebat; etenim verus sol nube tectus erat et per oculos et faciem suae Matris radiolos aurei fulgoris emittebat. Haec facies est plena gratiarum omnium, angelorum oculis gratiosa, in quam desiderant prospicere (cf. 1Pt 1,12); quae lucet sicut sol in virtute sua (cf. Apoc 1,16). Est etiam beata Virgo toti mundo "amabilis", quae omnium meruit suscipere Salvatorem.
   Ista nostra gloriosa Esther hodie per manus angelorum [ducta est] "ad cubiculum regis Assueri," idest aethereum thalamum, in quo Rex regum, beatitudo angelorum, stellato solio residet, Iesus Christus; qui eandem gloriosam Virginem "super omnes mulieres amavit," ex qua carnem accepit, quae gratiam et misericordiam super omnes mulieres coram ipso invenit.
   O inextimabilis Mariae dignitas! O inenarrabilis gratiae sublimitas! O ininvestigabilis misericordiae profunditas! Quae tanta gratia, quae tanta misericordia angelo vel homini umquam facta fuit vel fieri potuit, quanta beatae Virgini, quam Deus Pater sui proprii Filii, sibi aequalis, ante saecula geniti, Matrem esse voluit? Maxima foret gratia et dignitas, si aliqua paupercula femina cum Imperatore filium haberet. Vere omni gratia praestantior fuit beatae Mariae gratia, quae filium cum Deo Patre habuit, et ideo hodierna die in caelis coronari meruit.
   Unde subditur: "Et posuit diadema regni in capite eius." Dicit Salomon in Canticis: "Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua, in die desponsationis suae "(Cant 3,11). Quia beata Maria Dei Filium coronavit diademate carnis, in die desponsationis suae, idest conceptionis, qua unita est divina natura, tamquam sponsus, humanae naturae, tamquam sponsae, in thalamo eiusdem Virginis, ideo idem Filius suam Matrem coronavit hodierna die diademate gloriae caelestis. Egredimini ergo et videte matrem Salomonis in diademate, quo coronavit eam Filius suus in die Assumptionis suae. Bene ergo dicitur: "Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso."
4. Sequitur: "Et quasi oliva pullulans." Olea est arbor; oliva, fructus; succus, oleum. Olea primo emittit florem odoriferum, ex quo fit oliva, quae est viridis, deinde rubea, deinde efficitur matura. Beata Anna fuit quasi olea, ex qua processit flos candidus, inaestimabilis odoris, scilicet beata Maria, quae fuit viridis in Filii Dei Conceptione et Nativitate. Viridis dicitur eo quod vim retineat. Beata Virgo in Conceptione et Nativitate Salvatoris viridis permansit, vim virginitatis retinuit: virgo ante partum et in partu permansit; fuit rubea in Filii Passione, quae ipsius animam pertransivit (cf. Lc 2,35); fuit matura in hodierna Assumptione, pullulans, idest pollens cum laetitia, in caelestis gloriae beatitudine.
   Unde, ipsius laetitiae congaudentes, cantamus in introitu hodiernae missae: Gaudeamus omnes in Domino etc. In qua missa legitur evangelium: "Intravit Iesus in quoddam castellum "(Lc 10,38) etc. Castellum vel castrum dictum, quasi castum, vel quod ibi castretur libido. Hostis enim de foris, instanter castrum impugnans, non permittit inhabitantes quiete dissolvi, luxuria pollui. Pugnae enim instantia contra castrum, libidinis castrat incitamentum. Nota quod castellum est ubi murus est in circuitu et turris in medio. Castellum est beata Maria, quae quia totius castitatis claritate nituit, ideo in ipsam Dominus intravit. Murus ipsam muniens, turrim circumcingens, fuit virginitas. Turris murum defendens, ipsius fuit humilitas. Turris dicta, quod sit teres, idest directa et longa. Humilitas beatae Mariae fuit directa et longa. Directa, quia ad illum solum aspexit, qui ipsius humilitatem respexit (cf. Lc 1,48); longa, quia in verbo humilitatis, "Ecce ancilla Donini "(Lc 1,38), facta est regina caelestis. Haec eadem Virgo fuit Martha et Maria. Martha, puerum pannis involvens, praesepio reclinans, ubere de caelo pleno lactans, in aegyptum cum ipso fugiens et inde rediens; Maria, cum "conservabat", ut dicit Lucas, "omnia verba haec, conferens in corde suo "(Lc 2,19).
5. Sequitur: "Et cypressus in altitudinem se extollens." Beata Maria quasi cypressus hodierna die super omnium angelorum altitudinem se extulit. Unde super hoc habes concordantiam in Ezechiele: "Super firmamentum," inquit, "quod erat imminens capiti animalium, quasi aspectus lapidis sapphyri, similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper "(Ez 1,26). In quattuor animalibus, omnes sancti, quattuor virtutibus decorati, quattuor evangeliorum doctrina instructi, significantur. In firmamento, angelicae virtutes, Omnipotentis virtute confirmatae. In throno, beata Virgo Maria, in qua Dominus se humiliavit, cum de ipsa carnem accepit. In Filio hominis, Iesus Christus, Dei et hominis Filius. In caelesti ergo gloria super caput animalium, idest omnium sanctorum, est firmamentum, idest angeli; et super angelos, thronus, idest beata Virgo; et super thronum, Filius hominis, idest Iesus Christus. De throno quaere in evangelio: "Cum turbae irruerent ad Iesum "(Dom. V post Pent.). De lapide sapphyro quaere in sermone de Annuntiatione: "Ero quasi ros "(Sermo "In Annuntiatione b. M. V., II").
   Rogamus ergo te, Domina nostra, Mater Dei inclita, super choros angelorum exaltata, ut cordis nostri vas caelestis gratiae impleas, auro sapientiae effulgere facias, tuae virtutis potentia consolides, lapide virtutum pretioso adornes, oleum misericordiae tuae, tu oliva benedicta, super nos effundas, quo peccatorum nostrorum multitudinem operias, qua ad caelestis gloriae altitudinem sublevari et cum beatis beatificari mereamur, praestante Iesu Christo, Filio tuo, qui te hodierna die super choros angelorum exaltavit, diademate regni coronavit et in solio aeterni luminis collocavit, cui est honor et gloria per aeterna saecula.
   Dicat omnis Ecclesia: Amen. Alleluia