Sermoni Festivi

IN INVENTIONE SANCTAE CRUCIS

1. In illo tempore: Erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine "(Io 3,1).
   In hoc evangelio tria notantur: Baptismi regeneratio, Christi Ascensio, ipsius Passio.

2. Baptismi regeneratio, ut ibi: Erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine. Qui, credens, dicit Christum a Deo venisse propter signa, quae viderat, sed nondum renatus erat; et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus caelesti lumine. Vel, nocte forsan venit, quia, magister in Israel, palam discere erubescebat, vel pro metu Iudaeorum. Hic, quia prudenter aperta signa notavit, plenius fidei mysteria requirit, et ideo doceri meruit de secunda generatione et ingressu regni caelorum, de deitate Christi et ipsius utraque nativitate, de passione et resurrectione et ascensione, et aliis pluribus. Nota quod Nicodemus, qui interpretatur effluxio terrenitatis, est forma eorum qui perfecte credunt, sed tamen lucem perfectorum operum nondum habent, timentes carnalium cogitationum vel actionum, velut infidelium Iudaeorum impetum, fide sola, colloquio Christi fruentes, bonorum operum fiduciam non habentes.
   Hoc est quod dicitur in naturalibus, quod bubo est debilis visus apud meridiem, in nocte vero clarius videt et tunc est fortior, et securius tunc volat, quia in die aliae aves volant in circuitu eius et deplumant ipsum; et propter hoc aucupes deprehendunt cum ipso alias aves multas. Bubo a sono vocis nomen habet, et significat christianum, qui tantum a sono vocis nomen habet, quia a Christo christianus, sed non habet rem nominis, idest humilitatem, caritatem Christi, et ideo appellatur vas vacuum, sed signatum. Hic in die clare non videt, quia lucem bonorum operum non habet, sed in nocte valde acute videt, quia filii huius saeculi sapientiores sunt filiis lucis in generatione sua "(Lc 16,8). Sapientes", inquit, sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt "(Ier 4,22).
   Hic bubo timet de die volare, idest coram iustis, qui sunt in luce, apparere, quia ipsi ipsum non palpant, sed deplumant, idest vituperant, arguunt et corripiunt. Sed, heu! quoties per talem bubonem daemones decipiunt viros iustos. Verbigratia. Aliquis praelatus habet parochianum usurarium vel alio mortali involutum; hic, quia timet ab eo argui vel excommunicari, offert ei exenia, promittit multa servitia; quae dum capit, capitur. Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps (Cato").
3. Sequitur: Respondit Iesus et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei "(Io 3,3). In Veteri Testamento quasi iuramentum Dei erat: Vivit Dominus! "(cf. 1Reg 26,10); in Novo: Amen dico." Et cum in aliis evangelistis simpliciter dicatur, in solo Ioanne geminatur, secundum illud: Sit sermo vester: Est, est "(Mt 5,37), quasi diceret: Verum dico corde et ore. glossa ibi: Secunda nativitas, de qua docet Iesus, spiritualis est, quae est ex Deo et Ecclesia ad vitam. Sed ille solam carnalem sapit, quae est ex Adam et Heva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic spiritualis a quocumque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahae, idest Christi, sunt nati sive per liberam sive per ancillam.
   Ex aqua, "inquit, et Spiritu Sancto." Tria sunt, ignis, olla et cibus. Ignis circa ollam, cibus intus in olla. Ignis actualiter cibum non tangit, et tamen ipsum calefacit, depurat et decoquit. Ignis, Spiritus Sanctus; corpus hominis, quasi olla; anima, velut cibus. Sicut ergo decoquitur cibus mediante olla per calorem ignis, sic Baptismus aquae, Spiritu Sancto ignitus, dum corpus tingit exterius, animam purgat ab omnibus peccatis interius. Descendit Spiritus in flumine Iordanis super Christum baptizatum; descendit quotidie in fonte Baptismatis super quemlibet christianum, cuius virtute de filio irae factus est filius gratiae; unde Christus pro se et suis baptizatis audivit: Hic est Filius meus dilectus "(Mt 3,17).
4. moraliter. Baptismus ex aqua et Spiritu Sancto est Poenitentia, ex spiritu scilicet contritionis et aqua lacrimosae confessionis, ut, qui primi innocentiam et gratiam per mortale perdidit, per istius secundi virtutem recuperare ipsam possit. Haec est secunda tabula post naufragium. De hoc baptismo dixit Eliseus Nahaman Syro, diviti sed leproso, quarto Regum V: Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis "(4Reg 5,10). Nahaman decorus, Syrus sublimis, Iordanis rivus iudicii interpretatur. Peccator, decorus exterius, sublimis superius, quia superbus, dives inferius, sed leprosus interius, scilicet in anima; quae, si vult ut sanitatem recipiat, ad rivum iudicii, idest lacrimosam confessionem accedat, ubi se iudicet, et quod male egit condemnet, et hoc septem vicibus.
   De quibus Apostolus, ad Corinthios secunda VII: Ecce hoc ipsum secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam "(2Cor 7,11). Tristis, dictus quasi tritus; tristitia, contritio cordis in confessione. Haec tristitia operatur in peccatore sollicitudinem satisfactionis, unde Michaeas IV: Dole et satage," idest satis age, filia Sion, quasi parturiens "(Mich 4,10). Martha", inquit, satagebat," idest satis agebat, circa frequens ministerium "(Lc 10,40).
   Sed defensionem," idest sui ipsius accusationem. Tunc enim se bene defendit coram iudice caelestis curiae, cum bene se accusat coram iudice Ecclesiae, sicut faciebat Iob VII: Ego", inquit, non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei "(Iob 7,11). Ori suo parcit, qui peccatum in confessione attenuare vel polire nititur; in tribulatione spiritus sui non loquitur, qui sicce et quasi ludicre confitetur.
   Sed indignationem," contra seipsum, non fatum vel proximum. Sicut faciebat Iob XIII: Lacero", inquit, carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis. Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam; et ipse erit salvator meus "(Iob 13,14-16). Signum est magnae indignationis, carnes suas cum aliquis lacerat dentibus propriis. Carnes lacerat dentibus, qui carnalitates suas arguit propriis reprehensionibus. Talis animam in manibus portat, paratus eam reddere Deo quacumque hora ipsam petierit. Vel sic: Anima, vita corporis; ubi anima, ibi vita; vita in manibus, caritas, quae est anima fidei in operibus. Qui sic animam portat, etiamsi Deus ipsum afflixerit, occiderit tentatione, persecutione, in ipso tamen sperat, sciens quia omnem filium, quem corripit, recipit; et tanto magis se humiliat, vias, idest actiones, suas arguit, dicens: Ut dignus eram non recepi "(Iob 33,27).
   Sed timorem," ne in tale vel consimile labatur. Videte", inquit, quomodo caute ambuletis "(Eph 5,15). Dicitur in naturalibus, quod chamaeleon, qui interpretatur leo terrae, est macer valde, quoniam est pauci sanguinis; quia est valde timorosus, et propter timorem ipsius mutatur color eius in multos colores, quoniam timor eius augmentatur propter paucitatem sanguinis et diminutionem caloris. Ista fere ad litteram patent in poenitente humili et contrito; qui dicitur leo terrae, idest suae carnis, quam velut leo subicit et conculcat; et ideo macer et pauci sanguinis, propter nimiam abstinentiam. Hic dicitur valde timorosus, quia, expertus periculum, timet sub omni esca hamum latere; vel timet quia in se non videt tantum sanguinem contritionis vel calorem divini amoris abundare, ut se secure possit tentationis periculo vel loco suspecto committere. Qui haec duo non habet, obsecro et consulo, ut loca suspecta timeat et timendo fugiat.
   Sed desiderium," de quo: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum "(Lc 22,15). Debet enim semper desiderare transire de die in diem ad maiorem perfectionem, et tandem de mundo ad Patrem.
   Sed aemulationem," idest imitationem. AEmulamini", inquit, charismata meliora "(1Cor 12,31). AEmulor, cum accipitur pro invidere, componitur ex e" et immolo"; cum vero pro imitari, quasi extra molere." Qui alterius virtutes imitari desiderat, necesse est ut se in se molat, idest vitam in conscientia subtiliter discutiat, et, sic prius discussam, aliis per exemplum, ut ipsum imitentur, ostendat. Vel, aemulator dicitur ille, qui de sacco alterius granum virtutum extrahit, et in molam proprii cordis mittit, quas subtiliter conterit et quasi in farinam redigit, ut inde panem faciat, ex quo prius ipse comedat et postea aliis extra tribuat.
   Sed vindictam," de qua Lucas XVIII: Vidua", inquit, quaedam clamabat ad iudicem: Vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus "(Lc 18,3-4). Vidua est anima a sponso suo, Spiritu Sancto, cui coniuncta fuit in Baptismo, sed post per mortale viduata. Haec, molesta de peccato, clamat ad iudicem, qui seipsum debet iudicare: Vindica me de adversario," idest corpore isto. Et quia peccator nec Deum timet, cuius timor non est ante oculos eius (cf. Ps 35,2), nec hominem reveretur, quia frons meretricis facta est ei, et non erubescit (cf. Ier 3,3), ideo non vult per multum tempus, quia multis peccatis et multo tempore involutus, viduam vindicare, idest poenitentiam agere. Sed tandem aliquando, latrante et remordente conscientia, viduam vindicat, seipsum iudicat, et adversarium, idest corpus proprium, in foro poenitentiali condemnat, et condemnatum in carcere poenitentiae includit, quousque viduae plenarie satisfaciat. Amen.
5. Christi Ascensio, ut ibi: Nemo ascendit "(Io 3,13). Quia de Domini Ascensione in sequenti diffusius loqui proponimus, hic succincte de ea praelibabimus.
   Caelum est celsitudo divinitatis, de quo Lucifer, Isaia XIV: In caelum," inquit, ascendam et ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo (cf. Is 14,13-14). Cum enim Lucifer esset in empyreo constitutus, non erat caelum superius quo posset ascendere, sed caelum divinitatis celsitudinem intellexit, in quam desiderabat ascendere, ut esset similis Altissimo. Sic et hic caelum potest convenienter intelligi, ut taliter illud accipiatur. Nemo enim, idest nullus hominum, umquam quamtumlibet sanctus, etiam ab utero sanctificatus, ascendit, idest in sublimitatem divinitatis, ut esset Deus, nisi ille qui de caelo descendit, idest de celsitudine divinitatis, ut esset homo, filius scilicet hominis, qui est in caelo (cf. Io 3,13), manens Deus. Non enim sic de caelo descendit, ut non maneret in caelo, quia non sic factus est homo, ut desineret esse Deus, sed simul in unum dives et pauper "(Ps 48,3), Deus et homo: de Deo ante saecula genitus, homo de homine in saeculo natus. In Psalmo quoque simile legitur: A summo caelo egressio eius "(Ps 18,7) etc.
   Nota quod, aliud est ascendere, aliud portari. Qui ascendit, propria virtute ascendit; qui vero portatur alterius virtute portatur. Christus propria virtute in caelum ascendit, omnes alii adminiculo angelorum portantur. Unde dicitur, quod Enoch est translatus (cf. Eccli 44,16), Elias curru igneo subvectus (cf. Eccli 48,9), et quod in Ecclesia cantatur: Venit Michael archangelus cum multitudine angelorum, ut perducat animas in paradisum exultationis (cf. Breviarium Romanum, Festum S. Michaelis Arc.").
6. moraliter. Caelum, celsitudo contemplationis, vel excellentia sanctae conversationis. De quo Deuteronomio XI: Terra, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra AEgypti, de qua existi, ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae; sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluvias, quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi eius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius "(Deut 11,10.12). Terra AEgypti, mundus vel caro, cuius aquae divitiae et deliciae, quibus irrigatur velut hortus, in quo pompa saecularis vel luxuria carnis designatur, de quo Isaia I: Cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua "(Is 1,30). In hora mortis divitiarum folia defluent, et aqua deliciarum siccabitur, et tunc infelix peccator nudus et aridus remanebit. Non est talis terra poenitentiae, ad quam, qui de terra AEgypti exit, debet ingredi possidendam. Poenitentia est montuosa, quia laboriosa in ingressu, et campestris, quia lata et plana in progressu. Quaelibet religio in principio montuosa, quia ascensus difficilis et maxime inexpertis, sed campestris, quia dilatatur processu temporis. Haec terra non de AEgypto, sed de caelo, idest celsitudine contemplationis vel sanctae conversationis, expectat pluvias devotionis, consolationis et lacrimosae compunctionis, quibus eam Dominus visitat et irrigat.
   Et nota quod, dicit expectat", in quo magnum desiderium poenitentis vel religionis designatur, qui consolationem semper debet expectare, vel a contemplatione, aut a praedicatione, vel collatione viri iusti. In hac terra sunt oculi Domini," idest respectus divinae gratiae, a principio conversionis usque ad finem ultimae incinerationis. In hoc caelo est filius hominis, idest vermis, idest humilis, qui se vermem et filium vermis reputat, de quo Iob XXV: Homo putredo et filius hominis vermis "(Iob 25,6), idest putredo de putredine. Humilis se putredinem existimat, et ideo dicit cum David, primo Regum XXIV: Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? canem mortuum et pulicem unum "(1Reg 24,15). Iste talis est in supradicto caelo animi puritate, descendit de caelo proximi compassione, ascendit in caelum mentis elevatione; et nemo alius, quia nullus superbus. Superbis" enim Deus resistit, humilibus autem dat gratiam "(Iac 4,6; 1Pt 5,5). Amen.

7. Ipsius Passio, ut ibi: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto "(Io 3,14). Hoc legitur in libro Numeri XXI: Immisit", inquit, Dominus in populum, quia murmuraverat, ignitos serpentes". Et paulo post, dixit Dominus ad Moysen: Fac serpentem aeneum et pone eum pro signo: quem si percussus prospexerit, vivet "(Num 21,6-8). Serpens aeneus, Christus Deus et homo: aes, quod antiquitate temporis non consumitur, divinitas; serpens, humanitas, quae in palo crucis fuit exaltata pro signo nostrae salutis. Elevemus ergo oculos nostros, et aspiciamus in auctorem salutis Iesum (cf. Hebr 12,2). Consideremus Dominum nostrum suspensum cruci, clavis affixum. Sed, heu! ut dicit Moyses Deuteronomio XXVIII: Erit vita tua pendens ante te; et non credes vitae tuae "(Deut 28,66). Non dixit vivens", sed vita pendens". Et quid carius homini quam vita? Vita corporis, anima; vita animae, Christus. En ergo, vita tua pendet, quare non pateris et compateris? Si vita tua est," ut vere est, quomodo te amplius continere potes, paratus cum Petro et Thoma et in carcerem ire et cum eo simul mortem subire? (cf. Lc 22,33). Ante te pendet, ut te ad sui compassionem invitet, unde dicit Threnis I: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus! "(Lam 1,12). Vere non est dolor sicut dolor eius. Quos enim cum tanto dolore redemit, tam de facili amittit. Sufficiens enim fuit eius Passio ad omnium redemptionem. Sed, ecce, fere omnes tendunt in damnationem. Et quis tantus dolor sicut iste? Hoc fere nullus attendit nec cognoscit. Et ideo valde nobis timendum, ne, sicut dixit in principio: Poenitet me fecisse eos "(Gen 6,7), ita dicat modo: Poenitet me redemisse eos. Si aliquis per totum annum in agro vel vinea sua instanter laborasset, et nullum ex ea fructum reciperet, nonne doleret? nonne se laborasse poeniteret? Ipse dicit Isaia V: Quid ultra debui facere vineae meae et non feci ei? Expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? "(Is 5,4). Ecce dolor! Expectavi ut faceret iudicium," scilicet poenitentiae, et ecce iniquitas; et iustitiam," quoad proximum, et ecce clamor! "(Is 5,7). En qualem fructum vinea maledicta, radicitus extirpanda, igni comburenda, affert cultori suo. Non tantum coram Deo inique agunt, sed foras coram proximo clamant, idest publice peccant.
   Item, vita tua ante te pendet," ut in ipsa, velut in speculo, teipsum inspicias. Ibi poteris cognoscere quam mortalia fuerunt vulnera tua, quae nulla medicina potuerunt sanari, nisi sanguine Filii Dei. Si bene inspexeris, ibi cognoscere poteris quantae dignitatis, quantae sis excellentiae, pro quo solutum fuit tam impretiabile pretium. Nusquam homo melius potest deprehendere suam dignitatem, quam in crucis speculo, quod te tibi ostendit, qualiter superbiam tuam debeas inclinare, lasciviam carnis tuae mortificare, pro te persequentibus ad Patrem orare, et in eius manus spiritum tuum commendare. Sed evenit nobis ut dicit Iacobus I: Si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit "(Iac 1,23-24), qualem se ibi viderit. Sic et nos Crucifixum aspicimus, in quo nostrae redemptionis imaginem consideramus, et considerando forte aliquantulum et valde parum dolemus. Sed statim, cum oculum avertimus, et corde divertimur et ad risum convertimur. Sed si ignitorum serpentium morsus, idest daemonum tentationes et peccatorum nostrorum vulnera sentiremus, oculos nostros in serpente aeneo infigeremus, ut vivere possemus.
   Sed non", inquit, credes vitae tuae," quae dicit: ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam aeternam "(Io 3,15). Videre et credere, idem, quia quantum credis tantum vides. Fide ergo viva crede vitae tuae, ut vivas cum ipso vita in aeterna saecula. Amen.

8. Lignum attulit fructum suum, ficus, et vinea dederunt virtutem suam "(Ioel 2,22). Haec auctoritas Ioel II. De hoc ligno, libro Sapientiae X: Cum terram deleret aqua, iterum salvavit Sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans "(Sap 10,4). Lignum contemptibile, lignum crucis, quia: Maledictus omnis qui pendet in ligno "(Gal 3,13; cf. Deut 21,23), in quo Christus, sapientia Dei Patris, fuit contemptus et derisus: Vah, qui destruis templum "(Mt 27,40); et: Si rex Israel est, descendat de cruce "(Mt 27,42). In hoc et per hoc salvavit mundum, aqua diluvii prius deletum.
   Legitur in historia graecorum, quod, cum Adam infirmaretur, misit filium suum Seth, ut ei aliquam quaereret medicinam. Qui, cum circa Paradisum veniret, angelo prae foribus eius assistenti, patris infirmitatem notificavit. Qui, ramum de illa arbore, ex cuius fructu Adam contra praeceptum comederat, decerpens, dedit Seth, dicens: Quando hic ramus fructum fecerit, pater tuus sanus erit - quod videtur in Praefatione exprimi, cum dicitur: Ut, unde mors oriebatur, inde vita resurgeret -. Seth vero, rediens, Adam mortuum et sepultum invenit, et ramum ad eius caput plantavit, qui in magnam arborem crevit. Quam, ut a quibusdam traditur, post longum tempus regina Saba in domo Saltus "(3Reg 7,2) vidit, quae, cum ad propria remearet, scripsit Salomoni, quod praesentialiter ei dicere timuit, se vidisse scilicet quoddam lignum in domo Saltus, in quo suspendendus erat quidam, pro cuius morte Iudaei perirent et locum et gentem perderent. Quod timens Salomon, in profundum terrae visceribus occultavit illud, ubi postea facta est Probatica piscina (cf. Io 5,2). Appropinquante Christi tempore, superenatavit lignum, quasi praenuntians Christum, et exinde coepit aqua moveri per descensum angeli (cf. Io 5,2-4).
   In die vero Parasceve, Iudaei lignum, quo Salvatorem affigerent, inquirentes, tandem hoc invenerunt et inventum ad Calvariae locum detulerunt et in ipso Christum crucifixerunt, et sic lignum attulit fructum suum, quo Adam sanus et salvus factus fuit. Istud vero lignum iterum post mortem Christi in terrae visceribus fuit absconditum. Post multum vero temporis a beata Helena, Constantini matre, fuit hodierna die inventum, et ideo hodierna festivitas appellatur inventio sanctae crusics. Lignum ergo attulit fructum suum.
   De quo Sponsa in Canticis II: Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo "(Cant 2,3); et in Threnis IV: Spiritus oris nostri, christus dominus, captus est in peccatis nostris; cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus "(Lam 4,20). Ardor solis, diaboli suggestio vel carnis tentatio, quae cum hominem affligunt, statim debet confugere ad umbram pretiosi ligni et ibi sedere, ibi se humiliare, quia ibi refrigerium et speciale tentationis remedium. Diabolus, qui humanum genus in cruce perdidit, ad crucem accedere valde expavescit. Dicit Propheta: Os meum aperui, et attraxi spiritum "(Ps 118,131). Qui os in confessione aperit, spiritum gratiae, quae est vita animae, recipit. Christus" ergo dominus" noster, spiritus", quia in ipso vivimus, movemur, et sumus "(Act 17,28), oris nostri," quem corde credimus et ore confitemur, captus est, ligatus et crucifixus, propter peccata nostra. Ecce spiritus et fructus dulcis gutturi nostro. Et si tam dulcis est in confessione sui nominis, in gustu contemplationis, qualis erit in fruitione suae maiestatis? Et si tam dulcis in miseria, qualis putas erit in gloria? Et si in gentibus, idest diversis tentationibus, in umbra Passionis eius vivimus, quam gloriose in lumine veritatis eius vivemus?
9. Sequitur: Ficus et vinea dederunt virtutem suam". Ecce quid utilitatis consecuti sumus de ligno Crucis, scilicet ficus, idest dulcedinem dominicae Resurrectionis, et vinum gratiae septiformis. En magnae divitiae et deliciae. Hinc ficus, hinc vinum novum, missum in utres novos (cf. Lc 5,38), nos vero in medio. Hoc enim festum Crucis est inter Pascha et Pentecosten.
   Nos, qui ligno Crucis redempti sumus, ad utrumque manus extendamus, et utroque satiemur, quia ista duo dant nobis virtutem suam. Fere nullus fructus dulcior fructu ficus; et quid dulcius claritate, agilitate, subtilitate, immortalitate glorificati corporis? Haec dulcedo dat homini virtutem contra falsam mundi et carnis dulcedinem. Vinum Spiritus Sancti, quod laetificat cor hominis (cf. Ps 103,15), dat virtutem, ut homo in tribulationibus gaudeat et in ipsis non deficiat. Quam virtutem nobis praestare dignetur, qui est benedictus in saecula. Amen.
10. Lignum attulit fructum suum." Quid ista tria, lignum, ficus et vinea, moraliter significent videamus.
   Nota quod, in Paradiso triplex fuit lignum, idest triplex genus arborum: primum de quo vescebatur Adam, secundum vitae, tertium scientiae boni et mali. De quibus Genesi II: Produxit Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali "(Gen 2,9). In primo notatur conversationis honestas, in secundo conscientiae puritas, in tertio discretionis subtilitas. Honesta conversatio pulchra est et suavis, quia nihil turpe in actu, nihil deforme in verbo, nihil indecens in gestu vel motu, et sic suae pulchritudinis colore et reficit proximi visum, et mentis eius mellificat palatum. Unde in Canticis VI: Pulchra es, amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem "(Cant 6,3), quae interpretatur pacifica, idest honesta conversatio, quae omnia membra pacificat et mollificat.
   Item, puritas conscientiae, lignum vitae, de quo Parabolis III: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus "(Prov 3,18). Ecce paradisus! cuius etymologia est iuxta Dominum situs", scilicet locus, a parà", quod est iuxta". Et quid Deo propinquius quam pura conscientia? sponsa iuxta sponsum suum? Pone", inquit Iob, me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me "(Iob 17,3).
   Item, discretio, lignum scientiae boni et mali. Haec est vera scientia, quae sola scit scire, sola scientes facere, ut sciant discernere inter mundum et immundum (cf. Lev 10,10), lepram et non lepram, vile et pretiosum, clarum et obscurum, virtutem et vitium. Discretio est quarumlibet rerum discussio vel consideratio ad quid tendant. De quolibet ergo istorum trium potest intelligi: Lignum attulit fructum suum." Lignum honestae conversationis affert fructum aedificationis in proximo. Lignum purae conscientiae affert fructum contemplationis in Deo. Lignum discretionis affert fructum bonitatis in teipso.
11. Sequitur: Ficus", quae a fecunditate dicitur; est enim fertilior arboribus ceteris, nam bis vel ter in anno generat fructum, atque altero maturescente, alter oboritur. Ficus est fraterna caritas, ceteris virtutibus fecundior, quia errantem corrigit, in se delinquenti dimittit, esurientem pascit; cum aliquod opus misericordiae exercet, cogitat aliud, quod in opus producat. Et vinea," in qua compunctio lacrimarum designatur. Unde Genesi XLIX: Iudas ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum "(Gen 49,11). Asina est caro, pullus carnis motus. Iudas, idest poenitens, et carnem et eius motum ligat, ne discurrat vel lasciviat, ad vineam vel vitem, idest mentis compunctionem, in qua lavat stolam, idest mundat conscientiam, et pallium, idest exteriorem actionem. Potasti", inquit, nos vino compunctionis "(Ps 59,5)." De istis duobus, scilicet vinea et ficu, dicitur primo Machabaeorum XIV: Simon fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna. Et sedit unusquisque sub vite sua et ficulnea sua, nec erat qui eos terreret "(1Mach14,11-12). Simon, qui interpretatur obediens, seu portans tristitiam est Christus, qui, Patri obediens, tristitiam mortis portavit. Tristis est," inquit, anima mea usque ad mortem "(Mt 26,38). Hic cum super terram, idest carnem nostram, facit pacem, diaboli insultus, carnis tumultus conterens, Israel, idest spiritus noster, laetatur laetitia magna, et sic unusquisque requiescit sub vite intimae compunctionis et ficulnea fraternae caritatis; quae duo dant virtutem suam in proximo et in teipso.
   Quam nobis praestare dignetur, qui est benedictus in saecula. Amen.