Sermoni Festivi

DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO

1. In illo tempore: Dixit Dominus Simoni Petro: Simon Ioannis, diligis me plus his? "(Io 21,15) etc.
   In hoc evangelio tria notantur: amoris dominici trina beati Petri confessio, trina Ecclesiae ipsi recommendatio, et ipsius Petri passio.

2. Trina confessio, ut ibi: Simon Ioannis, diligis me plus his?" GLOSSA ibi: Iesus quod scit interrogat, an plus diligat. Petrus quod de se novit dicit, idest quod amat, quia de aliis quantum diligant nescit, utrum plus illis diligat tacuit. Ecce, docuit non temere diffinire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. Et nota quod, non semel, sed iterum et tertio Iesus Petrum interrogat, et tertio audit se a Petro diligi. Trinae negationi redditur trina amoris confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Primo, ut refert Matthaeus, negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis "(Mt 26,70). Secundo negavit cum iuramento: Quia non novi hominem "(Mt 26,72). Tertio coepit detestari et iurare, quia non novisset hominem "(Mt 26,74). Primo et secundo confessus est: Tu scis quia amo te "(Io 21,15.16); tertio: Domine, tu omnia nosti; tu scis quia amo te "(Io 21,17). GLOSSA in Lucam: Media nocte negat, galli cantu poenitet, et post Resurrectionem, quem ante lucem ter negaverat, ter se amare confessus est, quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratae iam lucis rememoratione correxit, et eiusdem verae praesentia lucis plene quidquid nutaverat erexit.
3. Nota quod, tria sunt, ex quibus procedit mors vel vita, scilicet cor, lingua et manus. In corde boni vel mali consensus; in lingua sermonis processus; in manu operis effectus. Si his tribus Deum negavimus, istis tribus contraria contrariis curantes, ipsum confiteamur. Corde negat, qui non credit, vel qui peccato mortali consentit. Unde Stephanus, Actus VII: Hunc", inquit, Moysen, quem negaverunt dicentes: Quis te constituit principem et iudicem "(Act 7,35) super nos? Moyes, qui interpretatur aquaticus, est fides, quae nutritur in aquis Baptismatis, aut est gratia compunctionis. Fides, prima virtus, est quasi princeps; gratia compunctionis est quasi iudex, qua peccator seipsum iudicat et quod male egit condemnat. Sed hunc Moysen illi negant et super se principem et iudicem constitui nolunt, qui corde non credunt vel in corde peccato mortali consentiunt.
   Item, in lingua Christum negat, qui veritatem mendacio destruit vel proximo detrahit. Unde Petrus, Actus III: Vos iustum et sanctum negastis ante faciem Pilati et petistis virum homicidam donari vohis "(Act 3,13-14). Pilatus, qui interpretatur os malleatoris, est mendacium et detractio, in quorum praesentia Christum negant, qui ipsius veritatem mendacio et proximi caritatem detractione malleant et dissipant. Detractio est aliorum bene gesta in malum mutare vel minuere. Isti tales virum homicidam, scilicet Barabbam latronem, idest diabolum, petunt sibi donari et Christum crucifigi.
   Item, manu negat, qui opere perversa agit. Factis", inquit Apostolus, Deum negant "(Tt 1,16). Qui sic in tenebris peccatorum ter Christum negant, ad cantum galli, idest praedicationem verbi divini, poeniteant, ut in luce poenitentiae cum beato Petro ipsum ter valeant confiteri: Amo, amo, amo." Amo corde per fidem et devotionem; amo lingua per veritatis confessionem et proximi aedificationem; amo manu per operis puritatem. Amen.
   II - De trina beato Petro Ecclesiae recommendatione
4. Ecclesiae recommendatio, ut ibi: Pasce agnos meos "(Io 21,15.16). Nota quod, ter dictum est pasce", nec semel tonde" vel munge". Si me propter me diligis, non te propter te, pasce agnos meos," ut meos non tuos. Gloriam meam in eis quaere, non tuam, mea lucra non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Vae illi, qui nec semel pascit, sed ter quaterque tondet et mungit. Cui dicit", Genesi XIV, rex" Sodomorum, idest diabolus: Da mihi animas, cetera tolle tibi "(Gen 14,21), idest lanam et lac, pellem et carnes, decimas et primitias. Tali pastori, immo lupo, seipsum pascenti, comminatur Dominus, Zacharia XI: O pastor et idolum, derelinquens gregem: gladius super eius brachium et super eius oculum dextrum, brachium eius ariditate siccabitur, et oculus eius dexter obtenebrescens obscurabitur "(Zach 11,17). Pastor, qui gregem sibi commissum derelinquit, idolum est in Ecclesia, quia Dagon iuxta arcam Domini (cf. 1Re 5,2): imaginem non veritatem retinet. Ut quid ergo locum occupat? Vere idolum est, quia oculos habet ad mundi vanitates, et non videt pauperum miserias; aures habet ad adulationes suorum gartionum, et non audit clamorem pauperum; nares habet ad olfactoriola, velut femina, et non odorat odorem caeli vel foetorem gehennae; manus habet ad congregandas pecunias, et non palpat vulnerum Christi cicatrices; pedes habet ad munienda castra, ad exigenda tributa, et non ambulat, verbum Domini praedicando; nec clamor laudis vel confessionis est in gutture eius. Quid Ecclesiae Christi et putrido idolo isti? Quid", ut dicit Ieremias, paleis ad triticum? "(Ier 23,28). Quae conventio Christi ad Belial?" (2Cor 6,15.) Istius idoli brachium, gladio, idest divino iudicio, ariditate siccabitur, ne valeat bonum operari. Et oculus eius dexter, idest scientia veritatis, ei obscurabitur, ne sibi vel aliis viam iustitiae possit intueri. Quae duo hodie, peccatis exigentibus, Ecclesiae pastoribus eveniunt, qui et virtute boni operis carent et lumen scientiae non habent. Et ideo, heu! lupus, idest diabolus, dispergit (cf. Io 10,12), et latro, idest haereticus, rapit. Sed pius pastor, qui posuit animam suam pro grege suo (cf. Io 10,15), pro ipso sollicitus, quia eum tam caro pretio emit, Petro recommendat, dicens: Pasce agnos meos." Pasce verbo sanctae praedicationis; pasce suffragio devotae orationis; pasce exemplo piae conversationis.
5. Et nota quod, bis commendavit agnos, qui teneriores et debiliores sunt, et semel tantum oves. In quo datur intelligi quod, illi qui in Ecclesia debiliores et teneriores sunt multo magis debent foveri et sustentari, tam beneficio spirituali quam corporali. Consolamini", inquit Apostolus, pusillanimes, suscipite infirmos "(1Thess 5,14). Unde dicitur Genesi II: Tulit Deus Adam," idest praelatum, et posuit eum in paradisum voluptatis," idest Ecclesiam, ut operaretur" opera misericordiae circa subditum, et custodiret illum "(Gen 2,15) per praedicationis verbum, ut cum ipso percipiat regni praemium. Amen.
6. Beati Petri passio, ut ibi: Amen, amen dico tibi, cum esses iunior, cingebas te et ambulabas ubi volebas "(Io 21,18). Passurum praedicit qui negaturum praedixerat. Hoc iam poterat Resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Iam non metuit huius vitae interitum, quia resurgente Domino alterius vitae praecessit exemplum. Cum autem senueris, extendes manus tuas "(Io 21,18), hoc est crucifigeris, et quomodo fiet subdit: et alius," scilicet Nero, te cinget" vinculis, et ducet quo tu non vis "(Io 21,18), idest ad mortem, quia ad illam mortis molestiam nolens ductus est, sed ab ea volens eductus est, nolens ad eam venire, sed volens eam vicit et reliquit affectum infirmitatis, quo nemo vult mori, qui adeo est naturalis, ut nec eum Petro senectus abstulerit. Unde Dominus: Transeat a me calix iste "(Mt 26,39)." Sed quantacumque sit molestia mortis, vincit eam vis amoris; si nulla esset vel parva molestia mortis, non esset tam magna gloria martyrii. Hoc autem dixit, significans qua morte esset clarificaturus Deum "(Io 21,19), idest, hac morte ostendit quantum colendus et amandus sit Deus.
7. MORALITER. Cum esses iunior". De quo, Parabolis VII: Meretrix", inquit, apprehensum deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur, dicens: Veni, inebriemur uberibus, fruamur cupitis amplexibus. Et statim eam sequitur quasi bos ad victimam ductus, et quasi agnus lasciviens "(Prov 7,10.13.18.22). Meretrix est mundus vel caro, quae iuvenem, idest spiritum, apprehendit per delectationem, osculatur per consensum, blanditur per effectum. Veni", inquit, inebriemur uberibus," idest gula et luxuria, fruamur cupitis amplexibus" per consuetudinem. Et quia adhuc non est senex sed iuvenis, idest levis et instabilis, velut iuvencus vel agnus lasciviens, ideo carnis desideria sequitur et obsequitur.
   Dicit ergo: Cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas." Simile quid Ieremia XLVI: Vitula elegans atque formosa AEgyptus, stimulator ab aquilone veniet ei "(Ier 46,20); et Osee IV: Sicut vacca lasciviens declinavit Israel "(Os 4,6); et X: Ephraim vitula docta diligere trituram; et ego transivi super pulchritudinem colli eius: ascendam super Ephraim "(Os 10,11). O captiva libertas, propriae voluntatis cingulo se cingere, et quocumque eum impetus proprius duxerit ambulare! Vitula, dicta a viridi aetate, est iunior, idest levis et instabilis, qui dicitur elegans, quia sibi ipsi placens, formosus in exteriori apparentia, et tamen AEgyptus, idest tenebrosus, in conscientia, cui ab aquilone, idest diabolo, venit stimulator, idest propriae voluntatis impetus, qui eum facit lascivire et ab obedientia Dei et sui praelati declinare. Iste est sicut vitula, quae a tritura areae reducitur ad pratum vel praesepium, sed assueta triturare non potest quiescere nisi ad trituram revertatur. Sunt multi, qui numquam quiescunt nisi cum laborant, qui dicunt, Sapientia V: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles," idest propriae voluntatis, viam autem Domini ignoravimus "(Sap 5,7), idest obedientiam, per quam ad nos venit. Stultum est, inquit GREGORIUS, in via lassari et viam nolle finire. Sed pius Dominus super Ephraim ascendit et pulchritudinem colli eius, idest vanamgloriam et superbiam cordis eius, conculcat, idest humiliat, ut subiaceat et obediat.
8. Unde sequitur: Cum autem senueris." Unde Sapientia IV: Senectus venerabilis est non diuturna neque numero annorum computata; cani sunt autem sensus hominis et aetas senectutis vita immaculata "(Sap 4,8-9). Senex dictus, quod se nesciat. Quicumque vult perfecte obedire oportet ipsum senem esse, idest se, idest propriam voluntatem, nescire. Unde Genesi XXVII: Senuit", inquit, Isaac et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat "(Gen 27,1). Isaac, qui interpretatur risus, est obediens, qui in hilaritate praecipientis voluntati debet obedire et suam nescire. In hac senectute oculi caligant et videre, idest discernere, non possunt. Unde BERNARDUS: Perfecta, inquit, obedientia est, maxime in incipiente, indiscreta, hoc est non discernere quid vel quare praecipiatur, sed ad hoc tantum niti, ut fideliter et humiliter fiat quod a maiore praecipitur.
   Unde subditur: Extendes manus tuas," scilicet ad opera obedientiae, et alius," idest praelatus, te cinget," quia iam senex es, non iunior sicut prius, quando tu te cingebas et ambulabas ubi volebas." Sed modo ducet te quo tu non vis, ut dicas cum Christo: Non quod ego volo, sed quod tu vis. Pater, non mea sed tua voluntas fiat (cf. Mt 26,39.42); et cum David: Ut iumentum factus sum apud te "(Ps 72,23). Flagello percute, stimulo punge, calcaribus urge, onere preme, asperis refice! Haec fiunt iumento, et ego ut iumentum factus sum apud te," ut ducas me quo vis et facias de me quid vis, quia ut iumentum, immo ut mortuus, factus sum apud te.
   Unde sequitur: Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum". Unde concordat Genesi XXV: Abraham deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis, et plenus dierum "(Gen 25,8). Nota quod, qui vult perfecte obedire, tria ipsum oportet perdere, scilicet proprium sensum, propriam voluntatem et proprium corpus. Abraham", qui Domini obediens imperio, nesciens quo pergeret, egressus de terra, cognatione et domo paterna, est verus obediens, a proprio sensu deficiens, ut non suo sed sui praelati, quamvis simplicis, sensui innitatur; mortuus in senectute bona," quoad propriae voluntatis mortificationem; provectaeque aetatis," quoad corporis maturitatem et humiliationem. Quae si in ipso fuerint, dies eius erunt pleni, non vacui. Tali morte clarificat obediens Dominum in terra, et ideo ipsum glorificabit Dominus in caelo, qui est benedictus in saecula. Amen.
9. Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et, Issachar, in tabernaculis. Populos ad montem vocabunt, et immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationes maris, quasi lac, sugent "(Deut 33,18-19). Haec auctoritas Deuteronomii XXXIII. In his duobus patriarchis duo principes Ecclesiae Petrus et Paulus designantur. Zabulon, qui interpretatur habitaculum fortitudinis, est beatus Petrus, qui post Spiritus Sancti adventum tantae fortitudinis factus fuit habitaculum, ut qui prius ad vocem ancillae negaverat Dominum, postea non timeret Neronis gladium. Verbo", inquit, caeli", idest apostoli, firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum "(Ps 32,6); et: Ego confirmavi columnas eius "(Ps 74,4).
   Issachar, qui interpretatur vir mercedis, est beatus Paulus, qui vere fuit vir mercedis aeternae, pro qua plus omnibus laboravit (cf. 1Cor 15,10); vidit enim requiem quod esset bona et terram quod esset optima, supposuit humerum et dorsum ad portandum "(Gen 49,15): evangelium in humero, flagellum in dorso pro evangelio, et ideo merces ei in praemio. Vae", inquit, mihi est si non evangelizavero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo "(1Cor 9,16-17). Dicit Iob XXXI: Librum scribat ipse qui iudicat, ut in humero meo portem illum "(Iob 31,35-36). Iesus Christus, cui Pater omne dedit iudicium (cf. Io 5,22), scripsit librum, idest evangelium, quem Paulus, vas electionis, portavit in humero suo coram gentibus et regibus et filiis Israel (Act 9,15), a quibus ter virgis caesus est, semel lapidatus est (cf. 2Cor 11,25) pro Christi nomine.
10. Isti duo apostoli hodie laetati fuerunt in sua passione: Petrus in exitu suo," de crucis poena ad beatitudinis gloriam; Paulus in tabernaculis," egrediens de tabernaculo proprii corporis et ingrediens tabernaculum caelestis mansionis. Petrus laetatur in cruce, Paulus sub ense, quia certi de aeterna retributione, ad quam dum viverent populos sibi commissos vocarunt.
   Unde subditur: Populos ad montem vocabunt." Unde concordat Numeri X: Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem "(Num 10,1-2). Isti duo apostoli dicuntur tubae argenteae propter praedicationis sonoritatem, ductiles propter passionis percussionem. Has tubas Christus fecit, idest gratia sua elegit, quibus multitudinem populorum ad montem vitae aeternae convocavit. Et sicut illae tubae convocabant ad bellum, epulum et festum (cf. Num 10,9-10), sic isti vocaverunt populos ad bellum contra vitia, unde Petrus: Sobrii", inquit, estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus "(1Pt 5,8) etc.; et Paulus: Assumentes", inquit, scutum fdei, in quo possitis omnia tela ignea nequissimi extinguere "(Eph 6,16); ad epulum innocentiae et conversationis sanctae, unde Petrus: Sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus "(1Pt 2,2-3); et Paulus: Epulemur", inquit, in azymis sinceritatis et veritatis "(1Cor 5,8); ad festum caelestis patriae, unde Petrus: Exultabitis", inquit, laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae salutem animarum vestrarum "(1Pt 1,8-9); et Paulus: Sic", inquit, currite, ut comprehendatis "(1Cor 9,24); et iterum: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi "(Eph 4,13).
   Et postquam istae tubae ad tria supradicta populos convocarunt, quid ipsi fecerint audiamus. Et immolabunt," inquit, victimas iustitiae." Quod hodie ipsi fecerunt, qui corpora sua victimas iustitiae, quia iusta et sancta, Domino martyrio immolarunt.
11. Et quam dulcis eis fuerit amaritudo hodiernae passionis, aperitur, cum subditur: Qui inundationes maris, quasi lac, sugent." Nota quod, mare inundans horridi est aspectus et amari gustus; e contrario, lac iucundi est coloris et dulcis saporis. In hoc verbo sugent" aviditas et delectatio notantur. O amor Christi, qui omnia amara dulcia facis! Passio apostolorum horribilis et amara fuit, sed amor Christi eam iucundam et dulcem fecit, ut eam cum aviditate et delectatione susciperent, et postea cum ipso in aeternum gauderent, qui est benedictus in aeterna saecula. Amen.
12. "Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et, Issachar, in tabernaculis." In his duobus patriarchis duo moraliter amores, scilicet Dei et proximi, designantur. Zabulon, qui interpretatur habitaculi substantia, est amor Dei. Habitaculum est mens hominis, cuius substantia, idest divitiae, est amor Dei, quo non sunt maiores divitiae. Unde Parabolis III: "Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia, idest Dei amore; melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus eius "(Prov 3,13-14). In quo notatur dulcedo contemplationis, quae ex amore nascitur Creatoris, pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Vel, amor Dei dicitur habitaculi substantia, quia mentem quam possidet subsistere facit, ne ruat. Vae illi habitaculo qui hac caret substantia. Unde Psalmo: "Infixus sum in limo profundi, et non est substantia "(Ps 68,3). Limus dictus, quasi lenis, est amor carnis vel mundi, in quo qui infigitur amorem Dei non habet, cui innitatur, et ideo in profundo absorbetur.
   Issachar, qui merces mea interpretatur, est amor proximi, qui supponit humerum ad eius onera portanda, sicut dicit Apostolus: "Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem," idest caritatem, "Christi "(Gal 6,2). Amor proximi dicitur asinus fortis, quia eius onera portat in via, ut mercedem recipiat in patria. Unde in Psalmo: "Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini, filii; merces, fructus ventris "(Ps 126,2-3). Dulcis est somnus post laborem. Dilecti dicti, duobus ligati. Cum ergo somnum, idest requiem, dederit post laborem dilectis suis, idest illis qui vinculis geminae dilectionis fuerunt ligati, ecce hereditas Domini! quia in illo somno est possessio aeternae patriae, quae est merces filii, per gratiam adoptati, qui est fructus ventris, idest matris Ecclesiae. Vel, dilecti sunt hereditas Domini, et sunt merces filii Iesu Christi, dati ei a Patre pro mercede Passionis, qui filius est fructus ventris virginalis: "Benedictus", inquit, "fructus ventris tui "(Lc 1,42).
13. Zabulon ergo, idest amor Dei, laetatur in exitu suo, in quo notatur vita contemplativa, in qua qui vult proficere oportet eum non solum a mundi sed etiam a sui sollicitudine exire, idest extra se ire. Unde dicitur Genesi XVIII: "Abraham cucurrit in occursum Domini de ostio tabernaculi et adoravit in terra; et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum "(Gen 18,2-3). Tabernaculum est militia vitae activae, a qua quis egreditur et in occursum Domini currit, cum expeditus in contemplatione se suspendit, et per mentis excessum, extra semetipsum ductus, summae sapientiae lumen in gaudio mentis contemplatur; cui ut diutius inhaerere valeat, ipsum rogat, ne transeat. Laetatur ergo Zabulon in exitu suo, laetatur et Issachar, idest amor proximi, in tabernaculis, idest militia vitae activae, in qua laborat in proximi necessitate.
   De his tabernaculis dicitur libro Numeri XXIV: "Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel! Ut valles nemorosae, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas "(Num 24,5-6). In hac auctoritate eleganter describitur qualis debet esse qui vitae activae vult intendere. Iacob, qui interpretatur luctator, Israel, videns Deum, est vir activus: modo in lucta, modo est in mentis specula, hoc est in amplexu Liae, quae laboriosa, et in amplexu Rachelis, quae visum principium interpretatur. "Tabernacula" vel "tentoria" sunt ipsius sanctae conversationis militia, quae sunt et debent esse "pulchra" morum honestate, "ut valles nemorosae" mentis humilitate, quae praestant obumbraculum contra carnis incentivum; "ut horti iuxta fluvios irrigui," abundantia lacrimarum; ut tabernacula, quae fixit Dominus, animi constantia et finali perseverantia; "quasi cedri," spei altitudine, bonae famae odore, quae fugat serpentes detractionis; "prope aquas," idest gratiarum charismata. Qui talia habet tabernacula bene in eis potest laetari et delectari.
14 - Sequitur: "Populos ad montem vocabunt." Nota quod, est homo interior et exterior, et quilibet habet populum suum. Homo interior habet populositatem multarum cogitationum et affectionum; homo exterior populositatem membrorum et sensuum.
   Amor Dei vocat populum interioris hominis ad montem, idest sanctae contemplationis excellentiam, ut ibi congregentur ad illud convivium, de quo Isaia XXV: "Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium medullatorum, convivium vindemiae defecatae "(Is 25,6). Cum mens in contemplatione elevatur, tunc populus in monte congregatur, quia cogitationes ab inepta evagatione, affectiones ab illicita concupiscentia restringuntur, et tunc Dominus facit eis convivium, idest gaudium, pinguium medullatorum, idest lumine internae sapientiae, qua impinguatur conscientia. "In voce," inquit, "exultationis et confessionis, sonus epulantis "(Ps 41,5). Sicut animal, cum bene impinguatur, hilarescit et ludit; sic anima, cum illo sapore afficitur, exultat et tripudiat. Convivium, idest gaudium, vindemiae defecatae, quoad lacrimarum effusionem. Istud geminum gaudium est in affectu et intellectu, idest amore et cognitione.
   Item, amor proximi vocat ad montem, idest fraternae dilectionis altitudinem, populum exterioris hominis, ut membra et sensus proximo serviant et necessaria administrent. Unde Aggaeus I: "Ascendite in montem, portate lignum, aedificate domum, et acceptabile mihi erit et glorificabor, dicit Dominus "(Ag 1,8). Montem ascendit qui proximum diligit; lignum portat, cum eum supportat; domum ei aedificat, cum ei necessaria administrat.
15. Sequitur: "Et immolabunt victimas iustitiae. Sacrificate", inquit, "sacrificium iustitiae "(Ps 4,6). Amor Dei immolat victimam in spiritu humilitatis et in animo contrito (cf. Dan 3,39); amor proximi in corporis afflictione et labore. Hae victimae dicuntur iustitiae, quia solius intuitu caritatis factae. Vere victimae iustitiae, non vanaegloriae, de quibus Osee V: "Victimas declinastis in profundum "(Os 5,2). Quod illi faciunt, qui lacrimas vel fraternae necessitatis opera ad vanamgloriam emittunt.
   Sequitur: "Qui inundationes maris quasi lac sugent." Qui sugere desiderat, oportet ut labia comprimat. Nemo aperto ore potest aliquid sugere. Sugere dictum, sumendo agere. Qui inundationes maris, idest tentationes carnis, mundi vel diaboli, cupit quasi lac, idest dulciter, sugere, oportet ipsum a vanitate mundi labia comprimere; et ideo ille geminus amor tentationes quasi lac sugit, quia alienum amorem non recipit. Unde in Cantico Moysi: "Suxerunt mel de petra oleumque de saxo durissimo "(Deut 32,13). In petra duritia carnalis, vel mundanae tentationis duritia designatur; in saxo durissimo, indurati diaboli suggestio. Felices illi, qui tam ex illa quam ex ista noverunt sugere dulcedinem et lumen hilaris conscientiae! "Petra", inquit Iob, "fundebat mihi rivulos olei "(Iob 29,6). Quod fit, cum aliquis dure tentatur, a gratia in ipsa tentatione visitatur et illuminatur et fluentis lacrimarum irrigatur. Quibus nos irrigare dignetur, qui est benedictus in saecula. Amen.
16. "Quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit? Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula eius in terra salsuginis. Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit "(Iob 39,5-8). Haec auctoritas Iob XXXIX. Onager dicitur asinus agri, in quo beatus Paulus designatur, qui velut asinus agri, idest Ecclesiae, fuit. Ager dictus, eo quod ibi aliquid agatur: aut enim seminatur, aut arboribus inseritur, aut pascuis aptatur, aut floribus decoratur. In agro sanctae Ecclesiae beatus Paulus ista quattuor egit, quia ipsum semine verbi divini seminavit, arboribus infructuosis surculos sanctae vitae inseruit, ut reiuvenescerent et fructum facerent; vel, ut dicitur in Ecclesiaste, "consevit cuncti generis arboribus "(Eccle 2,5), idest viris iustis; pascuis vitae aeternae aptavit; diversis virtutum floribus decoravit. Istius ergo agri fuit asinus, quia ipsius portavit pondus diei et aestus (cf; Mt 20,12): "In laboribus," inquit, "plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter "(2Cor 11,23) etc.; "praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum "(2Cor 11,28).
   Quis hunc onagrum dimisit liberum? Ille utique qui ipsum separavit de utero matris suae, idest Synagogae, cuius legalibus et caerimonialibus ligatus erat, et vocavit per gratiam suam (cf. Gel 1,15), et sic ipsum dimisit liberum. Unde ipse dicit: "Non sum liber? Non sum apostolus? Nonne Iesum Christum Dominum nostrum vidi? "(1Cor 9,1). Vere liber erat, qui dicere poterat: "Nihil mihi conscius sum" (1Cor 4,4).
   "Aut vincula eius quis solvit?" Christus utique, de quo dicit: "Cupio dissolvi et esse cum Christo "(Phil 1,23), in conversione dimisit liberum, ut discurreret ad praedicandum verbum; in hodierna passione vincula corporis eius solvit, ut volaret in caelum.
17. Sequitur: "Cui dedi domum in solitudine et tabernacula eius in terra salsuginis". Hoc est quod ipse dicit: "Qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes "(Gal 2,8), quae dicebantur solitudo, quia sine Deo habitatore, et terra salsuginis, idest amaritudinis et sterilitatis; in quibus Deus beato Paulo dedit domum, idest, ut ex ipsis et in ipsis aedificaret domum, idest sanctam Ecclesiam, et tabernacula sanctae militiae, ut pro ipsis contra hostes visibiles et invisibiles pugnaret et domum sibi commissam defenderet.
   Sequitur: "Contemnit multitudinem civitatis" romanae, in qua hodie est capite caesus, unde poterat dicere cum Iob XXXI: "Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum," idest Iudaeorum, "terruit "(Iob 31,34). Alia translatio apertius ponit: "Nec enim erubui multitudinem populi, ne confiterer coram eis "("Traslatio" LXX). Quod vere beatus Paulus fecit, unde Timotheo dicit: "In evangelio positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium. Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor "(2Tim 1,11-12). Qui "clamorem exactoris," idest Neronis, non audit, cuius gladium non timuit, quia a caritate Iesu Christi, ut ipse dicit, nulla creatura separare potuit (cf. Rom 8,39).
   Unde subditur: "Circumspicit montes pascuae suae," in quibus caritas Christi designatur: "Adhuc", inquit, "excellentiorem viam vobis demonstro "(1or 12,31). Ibi pascua eius, ibi refectio et satietas eius. Qui ibi circumspiciebat, multitudinem contemnebat et clamorem exactoris non audiebat. Vel, montes pascuae sunt illi ordines angelorum, ad quos, sive in corpore sive extra corpus Deus scit, raptus fuit, ubi verba audivit quae non licet homini loqui (cf. 2Cor 12,3-4). Ibi pascebatur, ibi exultabat, quia ibi pascua sua, idest contemplatio et refectio velut propria.
   "Et virentia quaeque perquirit." In carne mortali adhuc positus in mentis contemplatione montes caelestis pascuae assidue et, si fas est dicere, continue circumspexit; modo vero virentia quaeque perquirit, in quo notatur gaudium aeternae satietatis, quae omne ipsius desiderium satiat: qui enim quaerit, desiderat. Tanta est pulchritudo divinae maiestatis, quod illos beatos spiritus in sui desiderium accendit et accendendo reficit et reficiendo desiderare facit. Ipsi ergo honor et gloria per aeterna saecula. Amen.
18. "Quis dimisit onagrum liberum?" Ille utique, de quo dicit Moyses, Deuteronomio VI: "Cum interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia, dices ei: Servi eramus Pharaoni in AEgypto, et eduxit nos Dominus de AEgypto in manu forti, ut introductis daret terram "(deut 6,20-21.23) "lacte et melle manantem "(Deut 26,9). "Qui facit peccatum, servus est peccati "(Io 8,34); et Petrus: "A quo," inquit, "quis superatus est, huius et servus est "(2Pt 2,19). Ab hac servitute onagrum liberum dimittit, qui ei in Isaia dicit XLIII: "Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me; et peccatorum tuorum non recordabor "(Is 43,25); et Michaea ultimo: "Deponet omnes iniquitates nostras, et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra "(Mich 7,19). Onager est spiritus poenitentis, qui, ut dicitur Parabolis ultimo: "Consideravit agrum et emit illum "(Prov 31,16). Ager est patria caelestis, ubi continue agitur, quia ibi Deus indefesse laudatur: "In saecula saeculorum, "inquit, "laudabunt te "(Ps 83,5). Hunc agrum considerat in mentis contemplatione, emit illum in poenitentiae satisfactione, et ideo dicitur asinus agri; quem tunc liberum dimittit quando cum Magdalena audit: "Dimittuntur tibi peccata "(Lc 5,23).
   "Aut vincula eius quis solvit?" Ille utique Iacob, Genesi penultimo: "Dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum Ioseph per manus potentis Iacob "(Gen 49,24). Vincula sunt malae consuetudines et mundi cupiditates, quae ligant brachia et manus, ne bonum opus valeant exercere, cum consulat Salomon, Ecclesiaste IX: "Quodcumque potest manus tua facere instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas "(Eccle 9,10), idest procul paras, idest te impellis per peccatum mortale. Sed, ista vincula dissolvuntur per manus Iacob potentis, idest misericordiam potentis Dei, qui eruit Iacob, idest spiritum, de manu, idest potentia, fratris sui Esau, idest carnis vel mundi. Unde concordat Iudicum XVI: "Samson", inquit, "rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum stupae tortum, cum odorem ignis acceperit "(Iudic 16,9). Ignis, Sancti Spiritus gratia, ad cuius odorem, idest inspirationem, rumpuntur vincula malarum consuetudinum, quibus ligatus tenetur Samson a Dalila, idest spiritus a carnis concupiscentia.
   Sic iam libero quid Dominus faciat, audiamus. "Cui", inquit, "dedi in solitudine domum." Unde Ieremias: A facie manus Domini solus sedebam, quia amaritudine replesti me (cf. Ier 15,17). Domus est pax pectoris, quam Dominus dat in solitudine mentis et corporis. Unde Threnis III: "Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se supra se; ponet in pulvere os suum "(Lam 3,28-29). In hac auctoritate quinque ponuntur, quae cuique iusto sunt necessaria, scilicet: pax pectoris, cum praemittitur: "Sedebit"; separatio a terrenis, cum dicitur: "solitarius"; silentium oris, cum adiungitur: "tacebit"; elevatio contemplationis, cum additur: "levavit se supra se;" recordatio propriae fragilitatis, cum subinfertur: "ponet in pulvere os suum," ut de ipsa loquatur, memor illius sententiae: "Pulvis es, et in pulverem reverteris "(Gen 3,19).
19. Sequitur: "Et tabernacula eius in terra salsuginis." Terra salsuginis est iste mundus, unde in Psalmo: "Posuit terram fructiferam in salsuginem, a malitia habitantium in ea "(Ps 106,33-34). Quia, ut dicitur in Apocalypsi, vae habitantibus super terram (cf Apoc 8,13). In hac terra dedit Dominus onagro, idest spiritui, tabernacula, idest corporis membra, ut ex ipso et in ipso impugnet diabolum et vitia. Ut bene tu pugnes, bene pugnans efiicit hostis. Unde Apostolus: "Sic pugno, non quasi aerem verberans" - sed ipsos et non solum ipsos -; "sed castigo corpus meum et in servitutem redigo "(1Cor ,9,26-27). Unde Genesi XII: "Tetendit," inquit, Abraham tabernaculum suum inter Bethel, quae interpretatur domus Dei, et Hai, quae, quaestio vitae (cf. Gen 12,8). Tabernaculum extendere est corpus in poenitentiae satisfactione exercere, et ad caritatis opera dilatare. Et hoc inter "domum Dei," idest vitam aeternam, ut ibi dirigat oculum totius intentionis, [et "quaestionem"], idest tentationem huius vitae, ut eam impugnet et impugnando superet animi virtute. In schola huius miserae vitae, diversae fiunt tentationum quaestiones. Et quis tam peritus, ut omnes possit refellere? Quot tentationes, tot quaestiones.
   Quas sapientius superare non possumus, quam cum eas contemnimus. Unde sequitur: "Contemnit multitudinem civitatis "(Iob 39,7).