Sermoni Festivi

IN FESTIVITATE APOSTOLORUM PHILIPPI ET IACOBI

1. In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Non turbetur cor vestrum "(Io 14,1).
   In hoc evangelio tria inter cetera specialiter notantur: caelestis mansionis aeternitas, fidei veritas, Patris et Filii aequalitas.

2. Caelestis mansionis aeternitas, ut ibi: Non turbetur cor vestrum. Dicitur in naturalibus, quod cor est fons et principium sanguinis et primum membrum recipiens sanguinem; et est principium motuum rerum delectabilium et offensibilium; et universaliter motus cuiuslibet sensus ex illo incipiunt et ad ipsum redeunt, et virtus eius expanditur ad omnia membra. Non ergo turbetur cor vestrum," quia, si turbatur, omnia membra turbantur.
   Et nota, quod corda diversantur in magnitudine et parvitate et mollitie et duritie. Quoniam corda animalium carentium sensu sunt dura, et corda animalium habentium sensum, mollia; et etiam animal habens magnum cor est timidum, et habens mediocre est magis audax. Et occasio, quae accidit huic animali ex timore, non est nisi quia calor cordis est modicus, et non potest implere ipsum, quia calor parvus in cordibus magnis debilitatur, et efficitur sanguis propter hoc frigidior. Corda autem magna sunt in leporibus et cervis et asinis et muribus, et in aliis animalibus, in quibus manifestatur timor. Et sicut ignis modicus calefacit minus in domo magna quam parva, ita est calor in istis. Cor magnum, cor superbum; cor parvum, cor humile; cor molle, cor misericors et compatiens, quod habet qui alienae necessitatis dolorem vel penuriam sentit; cor durum, cor avarum, quod qui habet sensu caret. Cor magnum, cor superbum, est timidum, quia in eo calor divini amoris vel proximi est modicus et frigidus, et ideo velociter turbatur, quia velociter timet. Ne" ergo turbetur cor vestrum:" sit humile, quia ibi magnus calor amoris, et magna virtus rectae operationis.
   Item, nota quod, cor solummodo inter omnia membra interiora non potest pati dolorem nec infirmitatem magnam. Et hoc rectum est, quia, quando corrumpitur principium, in nullo adiuvat residua membra. Et alia membra recipiunt virtutem a corde, et cor non recipit ex eis. Non" ergo turbetur cor vestrum, neque formidet "(Io 14,27). Inter cetera quae magis cor conturbant est rei dilectae amissio. Christus praedixerat apostolis de sua Passione; quem, quia valde diligebant, amittere formidabant, et ideo turbari poterant. Consolatur ergo eos, dicens: Non turbetur cor vestrum neque formidet" pro morte meae carnis, quia Deus sum, qui suscitabo carnem. Unde addit: Creditis in Deum et in me credite "(Io 14,4), quia ego Deus. Nota quod dixit in Deum," et non Deum vel Deo. Daemones credunt" Deum esse, et contremiscunt "(Iac 2,19). Deo credit, qui verbis eius tantum credit, et nihil boni operatur. In Deum vero credit, qui eum ex toto corde diligit et eius membris inhaerere satagit.
3 Creditis in Deum. glossa augustini: Ne mortem tamquam hominis puri timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos se etiam Deum esse dicens. Ne autem iterum sibi timerent, quasi ab eo perituri, certificantur post tentationes sese apud Deum cum Christo esse mansuros. Unde subdit: In domo Patris mei mansiones multae sunt "(Io 14,2). Ecce malogranatum, cuius omnia grana sunt sub uno cortice, et quodlibet tamen granum habet suam cellam propriam. Sic in illa gloriae aeternitate, una domus, unus denarius, una eadem vivendi mensura, singulae singulis tamen cellae, quia dignitates in eadem aeternitate diversae, quia alia claritas solis, alia lunae, alia stellarum (cf. 1Cor 15,41). In dispari tamen claritate par erit gaudium, quia ita gaudebo de bono tuo sicut de meo, et tu de meo sicut de tuo. Verbigratia. Ecce sumus insimul; ego habeo rosam in manu. Mea est rosa, et tamen aeque tu reficeris ex eius pulchritudine et odore sicut et ego. Sic erit et in aeterna vita: mea gloria, tua refectio et exultatio, et e converso. In illa claritate tanta erit corporum claritas, quod ego me potero videre in tua facie velut in speculo, et tu te in mea, et ex hoc ineffabilis consurget dilectio. Unde augustinus: Quae erit illa dilectio, cum singuli in singulis facies nostras videbimus, sicuti modo alterutrum facies nostras videmus? In illa claritate omnia erunt clara, nihil ibi ad invicem absconsum, nihil obscurum.
   Unde Apocalypsi XXI: Civitas Ierusalem, aurum mundum, simile vitro mundo "(Apoc 21,18). Ierusalem caelestis dicitur aurum mundum propter glorificatorum corporum claritatem, quae erit similis vitro mundo, quia sicut in vitro mundo quidquid est interius apparet clare exterius, sic in illa pacis visione omnia cordis secreta ad invicem patebunt, et ideo inextinguibili et ineffabili caritatis camino ad invicem ardebunt. Modo enim ad invicem vere nos, ut decet, non diligimus, quia in tenebris nos abscondimus et ab invicem in cordis secretis separamur, et sic refriguit caritas et abundavit iniquitas (cf. Mt 24,12).
   Sequitur: Si quo minus, dixissem vobis "(Io 14,2). Minus" ponitur pro non", et est sensus: Si in aliquo non "[dixissem vobis, non"], idest si non essent ibi, ego dixissem vobis," idest non celassem vobis, immo dixissem, quia non sunt ibi. Sed sciatis, subaudi, quia vado parare vobis locum "(Io 14,2). Pater filio parat locum, et avis pullis nidum. Sic Christus locum et quietem vitae aeternae nobis paravit, et prius viam, per quam accederemus, praeparavit.
   Qui est benedictus in saecula. Amen.
 
4. Fidei veritas, ut ibi: Ego sum via "(Io 14,6) sine errore quaerentibus. De qua Isaia XXXV: Via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus; et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam "(Is 35,8). Qui vult, inquit, esse sapiens, prius fiat stultus, ut sit sapiens (cf. 1Cor 3,18). Stultus sapiens in via Christi non errat, cuius doctrina fuit temporalia contemnere, caelestia sapere.
   Item, de hac, in libro Numeri XX, ubi dicitur, quod Moyses misit nuntios ad regem Edom, dicens: Obsecramus, ut nobis liceat transire per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis, sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos; per viam tritam gradiemur "(Num 20,17.19). Filii Israel, viri iusti, qui per terram Edom, qui interpretatur sanguineus, idest mundum, sanguinolentum peccatis, transeunt. Non enim sunt stationarii, quia vae habitantibus super terram (cf. apoc 8,13), sed sunt viatores. De quibus Iob XXI: Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem intelligere cognoscetis, quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris ducetur "(Iob 21,29-30). Isti non eunt per agros maledictos terrenae sollicitudinis, in qua Cain interfecit Abel, idest possessio luctum, scilicet poenitentiae; nec per vineas eunt carnalis concupiscentiae vel luxuriae.
   De vinea, "inquit, Sodomorum vinum eorum "(Deut 32,32). Non bibunt aquas de puteo Samaritanae, idest cupiditatis mundanae, de qua qui biberit sitiet iterum (cf. Io 4,13). Sed gradiuntur via publica, via trita, quae dicit: Ego sum via": publica in verbo, trita in flagello: publica in apostolorum praedicatione, trita in persecutione; publica, quia omnibus exposita, sed trita, quia ab omnibus fere pedibus conculcata. Saracenus enim negat, Iudaeus blasphemat, haereticus violat, falsus christianus male vivendo flagellat. Solus iustus fideliter et humiliter ambulat, nec ad dexteram prosperitatis, ut se elevet, nec ad sinistram adversitatis, ut deiciat declinando, donec post terminum mortis ingrediatur terram promissionis.
5. Sequitur: Veritas "(Io 14,6) sine falsitate invenientibus. De qua: Veritas de terra orta est "(Ps 84,12), Christus, veritas, orta de terra virgine; fidei ipsius veritas oritur de matre Ecclesia: illa praecessit, ut haec subsequeretur: Exortum est," inquit, in tenebris lumen rectis corde "(Ps 111,4). Veritas, de qua tertio Esdrae, III et IV capitulo, ubi dicitur, quod tres iuvenes, regis Darii corporis custodes, scripserunt haec: Primus, quod forte est vinum; secundus, quod fortior est rex; tertius - hic est Zorobabel -, quod fortiores sunt mulieres. Super omnia autem vincit veritas (cf. 3Esd 4.10-12). Veritas, magna et fortis prae omnibus. Omnis terra veritatem invocat, caelum ipsam benedicit. Iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum et iniqua omnia opera eorum, et non est in ipsis veritas, et in ipsa iniquitate peribunt. Et veritas manet et invalescet in aeternum, et vivit, et obtinet in saecula saeculorum. Nec est apud eam accipere personas, neque differentias; sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis et malignis, et omnes benignantur in operibus eius. Et non est in iudicio eius iniquum, sed fortitudo, et regnum, et potestas, et maiestas omnium aevorum. Benedictus Deus veritatis. Amen "(3Esd 4,35-40). Forte est vinum terrenae cupiditatis, quo mundani inebriati corruunt de peccato in peccatum. Fortior est superbia diaboli, qui est rex," ut dicit Iob, super universos filios superbiae "(Iob 41,25). Fortior est tentatio carnis et luxuriae. Sed veritas Christi, omnibus fortior, omnia ista vincit.
6. Sequitur: Et vita "(Io 14,6) sine morte permanentibus. Ego", inquit, vivo, et vos vivetis "(Io 14,19). Unde Isaia penultimo: Secundum dies ligni erunt dies populi mei "(Is 65,22). Lignum, in terra uteri virginalis, plantatum secus decursus aquarum (cf. Ps 1,3), idest abundantia charismatum, est Iesus Christus, cuius dies aeterni, quia regni eius non erit finis "(Lc 1,33); et dies populi sui electi et salvandi, aeterni, quia mors non erit amplius; et ipse, Deus eorum, non est Deus mortuorum, sed vivorum "(Mc 12,27).
   Ego sum via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio. Via non errans, veritas non fallens, vita non deficiens.
7. Nemo venit ad Patrem nisi per me "(Io 14,6). Unde dicit: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet "(Io 10,9). Quaedam porta erat Ierosolymis, quae dicebatur Foramen acus, per quam non poterat intrare camelus, quia erat humilis. Haec ianua est Christus humilis, per quam non potest intrare superbus vel avarus gibbosus, quia qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet, gibbum deponat, ne in ianuam offendat. Per quam qui introierit salvabitur, ita tamen si perserveraverit; et ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem, et egredietur de ista vita, ut in aeternum vivat, ubi pascua aeternae iucunditatis inveniet. Amen.
8. Patris et Filii aequalitas, ut ibi: Dicit ei Philippus "(Io 14,8). Cuius hodie, et beati Iacobi, festivitas celebratur, qui cum Christo vita in mansionibus caelestis Ierusalem vivunt; qui cum hic viverent viam Christum fuerunt secuti, cuius veritatem infidelibus praedicaverunt, et hodierna die, per ipsum Christum ostium, ad pascua aeternae felicitatis intraverunt.
   Domine", inquit, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis "(Io 14,8). Quia dixerat, nullum venire ad Patrem nisi per se, qui est inseparabiliter idem cum Patre, ne quaererent quis est Pater, ostendit ex se noto nosci Patrem, quod nondum quidem cognoverant. Quos arguit, dicens: Si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis, et amodo cognoscetis eum et vidistis eum "(Io 14,7). Ut de duobus omnino similibus dicitur: Si istum vidisti illum vidisti. Viderant ergo quam simillimum Filium, sed monendi erant, ut talem etiam Patrem intelligerent, et non dissimilem. Amodo cognoscetis eum," per me cognitum, et vidistis eum" corde, dum me per omnia similem ei vidistis.
9. Sed erant alii, de quibus Philippus est, quia etsi scirent istum Filium illum Patrem, non putabant Filium ex toto similem, sed Patrem meliorem, et ita nec Patrem nec Filium sciebant. Quo animo Philippus existens, dicit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis," quia in eo sufficientia erit nobis. Simile quid Exodo XXXIII, ubi Moyses loquitur Domino: Ostende mihi gloriam tuam. Respondit: Ego ostendam tibi omne bonum "(Ex 33,18-19). Hoc est: Philippe, qui videt me, videt et Patrem "(Io 14,9), et sic omne bonum, a quo bono bonus est quicumque bonus est. Quod bonum, utpote substantiale bonum, ad omnia existentia extendit bonitatem suam. Quidquid in caelo, ut in angelis, quidquid in terra et subtus terram, quidquid in aere, quidquid in aqua intellectu et ratione viget, se movet, vivit et est, ab illo summo bono, omnium causa et fontana bonitate, est. Ipsi ergo honor et gloria per aeterna saecula. Amen.
 

10. Isti sunt duo filii splendoris olei, qui assistunt Domino universae terrae "(Zach4,14). Haec auctoritas in Zacharia IV. Simile quid Genesi XLVIII: Assumpsit", inquit, Ioseph duos filios suos, Manassen et Ephraim, et perrexit ad patrem suum Iacob. Qui ait: Qui sunt isti? Filii, inquit, mei sunt, quos mihi dedit Deus in loco hoc. Adduc eos, inquit, ad me, ut benedicam eis. Benedixitque eis, dicens: Faciat tibi Deus sicut Ephraim et Manasse (cf. Gen 1.8-9.20). Faciat et nobis Deus sicut Philippo et Iacobo, quos Deus Pater dedit Filio suo Iesu Christo in AEgypto, idest mundo, in terra peregrinationis et paupertatis suae.
   Philippus interpretatur os lampadis, Ephraim, fructificans. Haec duo bene concordant. Philippus enim, quos verbo praedicationis et lampade fidei illuminavit, ipsos in bonis operibus fructificare fecit. Unde in vita ipsius legitur, quod per viginti annos praedicavit instanter gentibus per Syriam evangelium, ubi statuam Martis, sub qua erat draco saevissimus, deiecit et draconem fugavit, infirmis sanitatem restituit, mortuos suscitavit et multa millia hominum ad Christi fidem conversos baptizavit.
   Iacobus interpretatur supplantans festinantem, et Manasses, obliviosus. Haec duo nomina bene consonant. Iacobus enim, posteriorum et temporalium oblitus, supplantavit, idest sub planta tenuit carnem (cf. Gen 25,25), quae festinat illud quod desiderat. Dicitur enim fuisse magnae abstinentiae: non balneo vel lineis, carnibus vel vino usus; ob suae sanctitatis praerogativam ab apostolis archiepiscopus Ierosolymorum factus, cognomento iustus. Frater Domini dictus, cui in facie fuit simillimus; qui, mortuo Domino, vovit se non comesturum donec Christus resurgeret, et ideo dicitur, quod ea[dem] die Resurrectionis apparuit ei, unde Apostolus: Visus est," inquit, Iacobo et quingentis fratribus simul "(1Cor 15,6-7). Qui, dum Ierosolymis Iesum Christum multitudini populorum praedicaret, a pinnaculo templi a Iudaeis est praecipitatus et in capite pertica fullonis percussus, cerebro et sanguine in terra sparso, hodie migravit ad Dominum.
   Isti" ergo sunt duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis "(Cant 4,5), idest splendoribus aeternae iucunditatis: filii splendoris olei, idest gratiae Spiritus Sancti, quo in die Pentecostes fuerunt inuncti. Unde Deuteronomio penultimo: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, tingat in oleo pedem suum. Ferrum et aes calceamentun eius "(Deut 33,24-25). Aser, qui interpretatur divitiae, est Christus qui non tantum dives sed ipsae divitiae, quia omnibus affluenter tribuit et nihil sibi decrescit; qui in istis duobus filiis est benedictus, mirabilis et gloriosus; qui suis fratribus - Ite", inquit, nuntiate fratribus meis "(Mt 28,10) - vere placuit, quos tantum dilexit, et a quibus in tantum dilectus fuit. Qui in die Pentecostes oleo Spiritus Sancti pedem suum, idest ipsos apostolos, qui eum, sicut pes corpus, per totum mundum debebant portare, intinxit, ad hoc ut laborem facilius sustinerent. Pes enim lassus, cum inungitur, ad laborem refocillatur. Istius pedis calceamentum fuit ferrum, in quo virtus miraculi, et aes, in quo sonoritas verbi. Calceamentum, quo apostoli muniebantur, ut secure possent calcare super serpentes et scorpiones, idest daemones et perfidos homines (cf. Lc 10,19), ipsorum fuit doctrina, quae duo habebat: et virtutem miraculandi, qua corda dura penetrabant, et sonum praedicandi, quo infideles instruebant.
   Sequitur: Qui assistunt Domino universae terrae." Assistere ponitur pro obedire vel ministrare. Isti duo apostoli obedierunt Iesu Christo, Domino universae terrae, in ipsorum vocatione vel electione, in praeceptorum observatione; ministraverunt etiam seipsos, sacrificium in suavitatis odore; et modo ei in caelo assistunt cum angelis, ipsum laudantes et benedicentes. Cui est laus et benedictio per aeterna saecula. Amen.

11. Isti sunt duo filii." Simile quid Genesi XLIV: Vos", inquit Iacob, scitis quod duos genuerit mihi uxor mea "(Gen 44,27), scilicet Rachel: Ioseph et Beniamin uterinos. In quibus amor Dei et amor proximi designantur. Iacob, quilibet iustus; Rachel, quae interpretatur videns Dominum vel ovis, est ipsius iusti anima: videns fide, ovis humilitate vel simplicitate. Haec duos filios generat Iacob, ut scilicet diligat Deum super omnia et proximum sicut seipsum. Primus amor, Ioseph; secundus, Beniamin. De quolibet videamus.
   Ioseph, qui interpretatur augmentum, est amor Dei, quem quanto magis diligis tanto ex ipso in ipso augmentum recipis. Unde in Psalmo: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus "(Ps 63,7-8). Cor altum, cor amantis, desiderantis, contemplantis, inferiora contemnentis. Ad tale cor cum passibus devotionis accedis. Deus exaltatur non in se sed in te. Eius exaltatio, tui amoris intensio, tuae mentis elevatio. Extende ergo te, ut tangas vel capias, sicut est possibile, illum, qui est supra te, quia excelsus reputatus est ipse (cf. Is 2,22).
   Sed, ubi Ioseph augmentum recepit? Audi ubi. Dicit Genesi XLI: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae "(Gen 41,52). Hoc est quod dicit Dominus: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum "(Mt 5,3). Ecce quantum crevit, qui regnum caelorum in possessionem accepit. O quanti sunt hodie, qui libentissime per multum tempus in paupertate stricta viverent, si postea regnum Franciae vel Hispaniae se habituros certissime scirent. Hodie nullus est, qui in vera Christi paupertate velit vivere, ut regnum caelorum possit habere. Regnum caelorum, amor Dei, quo non est maior dignitas vel possessio. Unde Parabolis III: Melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus eius, scilicet gustus contemplationis. Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari "(Prov 3,14-15). In terra ergo paupertatis, humilitatis, vilitatis crescit amor divinae maiestatis. Unde Baptista: Me", inquit, oportet minui, illum autem crescere "(Io 3,30). Cum amor privatus in homine diminuitur, amor divinus augmentatur.
12. Item, Beniamin, qui interpretatur filius dexterae, prius dictus Benoni, idest filius doloris (cf. Gen 35,18), est amor proximi, cuius tuus debet esse dolor. Unde ille Benoni dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? "(2Cor 1,29) etc.; et iterum ad Romanos IX: Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo pro fratribus meis "(Rom9,2-3). Si me amas, de dolore meo doles. Dolor enim tui cordis indicium est mei amoris. Dolet mater super filium infirmum, quia diligit ipsum; si non diligeret numquam doleret. Heu! quam parum vel nihil de proximi dolore dolemus. Et quid est in causa? Certe, quia ipsum non diligimus. Et ideo debemus dolere, quia non dolemus: et dolor poterit esse medicina doloris. Sit ergo amor proximi prius filius doloris, ut postea fiat filius dexterae, in qua cum ipso gaudebimus aeternaliter. Si enim compatimur et conregnabimus (cf. Rom 8,17).
13. Isti "ergo sunt duo filii," quos qui habet beatus est et bene sibi erit (cf. Ps 127,2). Infelix vero qui non habet, qui cum Iacob lugere et dicere potest, Genesi XLII: Absque liberis me esse fecistis. Ioseph non est super, Beniamin auferetis. In me haec omnia mala redundant "(Gen 42,36). Ego quasi orbatus sine liberis ero "(Gen 43,14). Dicitur in naturalibus, quod aquila ponit tria ova et eicit tertium a nido, quoniam gravatur et debilitatur in cibando tres pullos. Tria ova, tres amores, scilicet Dei, proximi et mundi. Amorem mundi debet proicere aquila, idest vir iustus, a nido propriae conscientiae, ut duos tantum valeat bene nutrire, quia, si tertium voluerit fovere, gravabitur sollicitudine corporis, debilitabitur virtute mentis, et sic efficietur inutilis.
14. Isti "ergo sunt duo filii." Cuius? Splendoris olei." Ecce Rachel", quae, ut dicitur Genesi XXIX, erat decora facie, et venusto aspectu "(Gen 29,17). Ecce splendor olei, idest claritas animae, gaudium conscientiae, quod superexcellit omni liquori, idest gaudio temporalium. De quo oleo locutus est Dominus ad Moysen, Levitico XXIV: Praecipe, inquit, filiis Israel, ut afferant mihi oleum de olivis, purissimum ac lucidum, ad concinnandas lucernas iugiter, extra velum testimonii "(Lev 24,2-3). Filii Israel sunt viri iusti et contemplativi, qui oleum, idest conscientiae gaudium, purissimum quoad se, lucidum quoad proximum, afferunt; quod non de nucibus, idest mundi vel carnis nugis, sed de olivis, idest operibus misericordiae. Ex tali oleo concinnant, idest adaptant et componunt, lucernas", idest sensus sui corporis, iugiter", quae sunt extra velum testimonii," de quo Apostolus: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae "(2Cor 1,12). Velum est mentis secretum, quod debemus ponere inter nos et proximum, qui non potest videre ultra velum: sufficit ei si tantum videat lucernas compositas, ut ex ipsis illuminetur summus sacerdos Iesus, cui omne cor patet et ultra et intra velum ingreditur, quia cor et eius secreta rimatur.
   Sequitur: Qui assistunt Domino universae terrae." Amor Dei assistit ei humilitate et devotione mentis; amor proximi compassione et sublevatione.
   Istos duos amoris filios nobis largiri dignetur Iesus Christus, qui est in saecula benedictus. Amen.