Divinae maiestati gratiarum praeconia, laudum munia referimus, cuius gratia usque ad primam dominicam noni mensis pervenimus. Unde notandum quod a kalendis istius mensis novembris usque ad kalendas decembris leguntur in Ecclesia Ezechiel, Daniel et duodecim prophetae, quos sic volumus dividere.
Prima dominica ponitur Ezechiel, secunda Daniel, tertia et quarta libri duodecim prophetarum.
In isto mense sunt quattuor dominicae, in quibus quattuor leguntur evangelia; cum quorum clausulis, prout Dominus dederit, quasdam auctoritates ex supradictis libris volumus concordare.