Sermoni Domenicali

IN ASCENSIONE DOMINI

1. In illo tempore: "Recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Iesus" (Mc 16,14).
   In hoc evangelio tria notantur: novissima Christi apparitio, apostolorum ad praedicandum missio, ipsius in caelum ascensio.

2. Novissima Christi apparitio, ut ibi: "Recumbentibus undecim." Nota quod, decem vicibus apparuit Iesus post resurrectionem suis discipulis. In ipsa die resurrectionis quinque vicibus apparuit, sicut supra dictum est in sermone: "Florebit amygdalus." Sexto apparuit Thomae, cum aliis discipulis in octava resurrectionis. Septimo ad mare Tiberiadis. Octavo in monte ubi constituit illis. Nono et decimo in hodierna die. Venit hodie ad eos in Ierusalem et ait: "Sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto" (Lc 24,49). Cumque comedisset cum eis, unde intelligitur sextam horam transisse, et haec fuit nona apparitio. Postea eduxit eos foras in montem Oliveti versus Bethaniam. Et elevatis manibus, benedixit eis. Et videntibus illis elevatus est in caelum et nubes lucida baiulabat eum, et haec fuit decima apparitio.
   "Recumbentibus" ergo "undecim discipulis, apparuit illis Iesus." Nota quod, recumbentibus, idest requiescentibus in pace et humilitate cordis, apparet Dominus. Unde Isaia LXVI: "Ad quem," inquit, "respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos?" (Is 66,2) In aqua turbida et mota non apparet vultus respicientis. Si vis, ut in te facies Christi, te respicientis, appareat, recumbe, quiesce. Sedete, inquit, in civitate, quousque induamini virtute ex alto. In civitate sedere est in conscientia a strepitu exteriorum quiescere. Unde dicitur secundo Regum VII, quod sedebat rex David in domo sua cedrina, et Dominus dedit ei requiem undique ab universis inimicis suis (cf. 2Reg 7,1-2). Dicitur in naturalibus, quod cedrus est arbor alta et iucundi odoris et diu durans, et odore suo serpentes fugat, et proprietas eius est quod semper in hieme et in aestate facit fructus. Domus cedrina est viri iusti conscientia: alta per Dei amorem, iucundi odoris per honestam conversationem, diu durans per perseverantiam; odore suae munditiae vel orationis devotae serpentes, idest motus carnales vel daemones, fugat, et tam in hieme adversitatis quam in aestate prosperitatis facit fructum aeternae salutis. Qui in tali domo sedet, undique securus ab universis inimicis, idest diabolo, mundo et carne, requiem habet, quia induitur virtute ex alto, non ex imo, idest mundo, ex quo qui induitur de facili in bello ruit. Qui vero ex alto, virtute Spiritus Sancti, induitur, hostes conterit et virtutis opera facit.
3. Sequitur: "Et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse a mortuis non crediderunt" (Mc 16,14). O infelices illi, qui Petro, cui Christus apparuit, qui et ipsum resurrexisse a mortuis vidit, non credunt! Petrus dicit, Actus III: "Auctorem vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus" (Act 3,15), "qui manducavimus et bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis" (Act 10,41), in quo vera carnis resurrectio designatur. Resurrexisse a mortuis Christum non credunt, qui resurrectionem corporum futuram negant. Unde Corinthios prima XV: "Si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra" (1Cor 15,12-14). In illa corporum resurrectione generali Deus exprobrabit et condemnabit incredulos et corde duros, qui modo eam futuram non credunt.
4. Apostolorum ad praedicandum missio, ut ibi: "Euntes in mundum universum" (Mc 16,15). Simile in Isaia XVIII: "Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem post quem non est alius, ad gentem expectantem et conculcatam" (Is 18,2). Humanum genus erat convulsum a gaudio paradisi, dilaceratum vexatione diaboli, terribile quoad animam poenis inferni, conculcatum quoad corpus incineratione sui, expectans tamen Salvatorem mundi, in quem angelos veloces, idest apostolos obedientes, misit, dicens: "Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae" (Mc 16,15), idest omni generi humano, quod aliquid habet commune omni creaturae, angelis, pecoribus, lignis, lapididibus, igni et aquae, calido et frigido, humido et arido, quia microcosmus, idest minor mundus, homo dicitur. "Qui crediderit," idest fidem per se vel per alium confessus fuerit, "et baptizatus fuerit," idest in gratia Baptismi perseveraverit, "salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: In nomine meo" (Mc 16,16-17) etc. Tunc signa fiebant pro infidelibus convertendis; nunc vero, quia fides crevit, signum cessavit. Nos enim, cum arbusta plantamus, tamdiu aquam infundimus, quousque in terra convalescant.
5. moraliter. Mundus dictus, quia semper est in motu. Nulla enim requies eius elementis concessa est, cuius quattuor sunt partes: orientalis, occidentalis, meridionalis, septemtrionalis. Sicut mundus ex quattuor constat elementis, ita hominem, qui minor mundus dicitur, ex quattuor constare humoribus, uno temperamento commistum, veteres dixerunt. Miser homo a principio usque in finem suae vitae semper est in motu, qui numquam quiescit, nisi cum ad locum suum, idest Deum pervenerit. Unde augustinus: Domine, inquietum est cor meum donec perveniat ad te. "Et factus est," inquit, "in pace locus eius" (Ps 75,3). Locus hominis, Deus: numquam pax, praeterquam in ipso; et ideo ad ipsum redeundum. Partes vitae hominis sunt: oriens nativitatis, occidens mortis, meridies prosperitatis, septemtrio vel aquilo adversitatis. In hunc mundum debemus ire: Euntes inquit, in mundum universum, ut consideretis quales fuistis in vestra nativitate, quales eritis in morte, quales estis cum arridet prosperitas, quales cum ingruit adversitas, si illa erigit, si ista deicit. Ex ista quadruplici consideratione provenit quadruplex utilitas: despectus sui, contemptus mundi, constantia ne elevetur, patientia ne demergatur.
   Bonum est ergo ire in mundum universum, praedicare evangelium omni creaturae. De qua Apostolus ad Corinthios secunda V: "Si qua in Christo nova creatura est, vetera transierunt, et ecce nova facta sunt" (2Cor 5,17); et in Psalmo: "Populus qui creabitur laudabit Dominum" (Ps 101,19); et in Isaia penultimo: "Ecce ego creo Ierusalem exsultationem et populum eius gaudium. Et exsultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo" (Is 65,18-19). Creare est de nihilo aliquid facere. Homo, cum est in mortali peccato, nihil est, quia Deus, qui vere est, in eo per gratiam non est: Nihil, inquit augusinus, fiunt homines, cum peccant; sed, cum per Dei gratiam convertitur ad poenitentiam, creatur in eo nova creatura, idest pura et nova conscientia. Haec est Ierusalem, idest pacifica, quae exsultat de Dei misericordia, sibi collata. Creatur etiam populus multarum bonarum affectionum et cogitationum, in quibus gaudium et laus Dei de ipsius dulcedine, quam praegustant. Tunc vetera, idest actus et conversatio inveterata quinque sensuum, transeunt et recedunt, et nova in Christo fiunt, ut homo iam non sibi vivat sed ei qui pro ipso mortuus est (cf. 2Cor 5,15). Haec est ergo omnis creatura, scilicet interioris et exterioris hominis et gratiae innovatio. Isti creaturae debemus evangelium regni praedicare, idest bona annuntiare. Evangelium graece, bona annuntiatio latine. Bona omni creaturae annuntiat, qui se intus et exterius virtutibus informat. Evangelium regni omni creaturae praedicat, qui in cordis sui secreto devote considerat, quanta erit illa gloria cum beatis spiritibus vultui Creatoris assistere, ipsum cum eis sine fine laudare, cum eo, qui vita est, semper vivere et inenarrabili gaudio continue gaudere.
   Ex tali praedicatione proveniunt illa duo, quae sequuntur: "Qui crediderit et baptizatus fuerit." Credere dicitur cor dare. "Da," inquit, "mihi, fili mi, cor tuum" (cf. Prov 23,26). Qui cor dat, totum dat. Ille ergo credit, qui se totum in cordis devotione Deo subdit; baptizatur, cum vel ex dulcedine contemplationis, aut recordatione propriae iniquitatis seu ex compassione fraternae necessitatis, lacrimis irrigatur. "Qui vero non crediderit," idest non cor Deo dederit, cui si non das, necesse est ut vel diabolo aut carni, seu mundo des. Et quicumque sic dat, "condemnabitur."
6. "Signa autem eos qui ita crediderint, haec sequentur." Qui cor Deo dederint, signa eos sequentur, quia iam super ipsum cor est signum, de quo Canticis VIII: "Pone me quasi signum super cor tuum" (Cant 8,6). Cum possessionem vel domum nostram volumus a raptoribus defendere, solemus ibi signum vel vexillum regis vel alicuius magni viri ponere, ut, eo viso, timeant irrumpere. Sic, si cor nostrum volumus a daemonibus defendere, ponamus super illud Iesum, qui est salus, et ubi salus ibi sanitas.
   Unde sequitur: "In nomine meo daemonia eicient" (Mc 16,17). Daemones a graecis dictos aiunt quasi daimones, idest peritos et rerum scios. Daimon graece, dicitur latine valde sciens. Daemonia sunt sapientia carnis et astutia saeculi, quae velut daemonia hominem, spiritum hominis vexant, et corpus sollicitudine fatigant. Sapientia carnis daemonium nocturnum, astutia saeculi daemonium meridianum: illa, quia caeca, cum tamen sibi videatur quod sit valde acuti visus - in nocte valde acuti est visus, sicut murilegus -; ista, quia aestuans calore malitiae, sicut sol in meridie. Qui cor Deo dedit, ista daemonia a se eicit, et etiam quod sequitur facit.
   "Linguis loquentur novis" (Mc 16,17). Lingua mundi, lingua vetus, quia vetera de vetere homine loquitur. Qui supradictis daemoniis vexantur, ista lingua loquuntur; sed, cum ea a se eiciunt linguis novis loquuntur in novitate vitae. Unde Isaia XIX: "In die illa erunt quinque civitates in terra AEgypti, loquentes lingua Chanaan, et iurantes per Dominum exercituum: Civitas Solis vocabitur una" (Is 19,18). Terra AEgypti, quae interpretatur tenebrae, est corpus hominis, culpa et poena tenebrosum, in quo sunt quinque civitates, idest quinque corporis sensus, quorum unus, idest visus, dicitur Civitas Solis, quia sicut sol totum mundum, sic visus illuminat totum corpus. Istae civitates loquuntur lingua Chanaan, idest commutata, cum mutatione dexterae Excelsi (cf. Ps 76,11), deponunt veterem hominem cum actibus suis et induunt novum viventes in iustitia et veritate (cf. Eph 4,24; Col 3,9). Sicut locutio verbum, quod in corde latet, foras educit, sic quinque sensus hominis, iam in Deum commutati et conversi, loquuntur de eo exterius qualis est interius, et hoc est iurare, idest veritatem affirmare. Veritas enim conscientiae affirmatur testimonio conversationis sanctae, ad laudem Domini exercituum, idest angelorum.
   De quibus adhuc subditur: "Serpentes tollent" (Mc 16,18), in quibus adulatio et detractio, quae serpunt et venena infundunt, designantur. Adulator serpit, detractor venenum infundit. Qui linguis novis loquuntur istos serpentes a se tollunt: "Recedant", inquit, "vetera de ore vestro" (1Reg 2,3). Saliva hominis ieiuni occidit serpentem; lingua ieiuna, quasi lingua nova, cuius theriaca venenum tollit. Sed antiquus serpens quasi Hevae adulabatur, cum dicebat: "Nequaquam morte moriemini"; Deo quasi detrahebat, cum subiungit: "Scit Deus quod in quacumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum" (Gen 3,4-5). Quasi diceret: Deus invidus vobis prohibuit, nolens vos similari sibi in scientia. Ecce quomodo adulatio serpit, et detractio venenum infundit. Qui vero linguam habet ieiunam, in os serpentis spuat et ipsum interficiat, et sic a se tollat.
7. Sequitur: "Et si mortiferum quid biberint non eis nocebit" (Mc 16,18). glossa ibi: Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod tamen eis non nocet, etsi mortiferum bibunt. Dicit Isaias XXIV: "Cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam "(Is 24,9), et ideo non nocebit. Vinum diabolicae suggestionis cum cantico non bibit, qui ei non consentit, immo repugnat, dolet et plangit; et ideo ipsa potio, idest diabolica suggestio, est amara bibentibus, idest audientibus et patientibus illam. E contra Ioel I: "Expergiscimini, ebrii; et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro" (Ioel 1,5). Sic est ad litteram, quia vini dulcedo ita cito ab ore perit, cum guttur transit. Brevissima dulcedinis mora quanta parit mala ei qui vinum diabolicae suggestionis bibit in consensu mentis et operis! Hoc vino ebriis dicitur: "Expergiscimini" in peccati vestri recordatione, "flete" in cordis contritione, "ululate" in confessione.
   Quicumque illa quattuor supradicta in se habuerit, quintum in proximo bene operari poterit: "Super aegros manus imponent et bene hahebunt" (Mc 16,18). AEger dictus, quod egeat remedio, idest medicamento. AEger est peccator, qui medicamento, idest exemplo bonae operationis, valde eget; super quem manus imponit, ut bene habeat, idest ad poenitentiam redeat, qui ipsum non tantum verbo praedicationis, sed etiam exemplo sanctae operationis confortat. Amen.

8. Ipsius in caelum ascensio, ut ibi: "Et Dominus quidem Iesus," qui de caelo descendit, "postquam locutus est eis, assumptus est in caelum" (Mc 16,19). Unde concordat Parabolis XXX: "Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis suscitavit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, aut quod nomen filii eius, si nosti?" (Prov 30,4). Nota ista tria: continuit, colligavit, suscitavit. Dei Patris Filius, Iesus Christus, de caelo descendit et carnem nostram mortalem accepit, et cum ipsa iam immortali in caelum ascendit, unde Spiritum septiformis gratiae misit, quem continet in manibus suae potentiae. Hoc est, quia dat cui vult, et quando vult, et claudit quomodo vult. Unde Iob XXXVI: "In manibus abscondit lucem, et praecipit ei ut rursum adveniat. Annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad eam possit accedere" (Iob 36,32-33). Amico Dei aliquando vicissim lux quaedam conscientiae et iucunditatis internae ostenditur, sicut lumen clausum in manibus patet et latet ad arbitrium tenentis, ut per hoc exardescat animus ad possessionem luminis aeterni, et hereditatem plenae visionis Dei. Item colligat, idest refrenat aquas, idest carnales concupiscentias, in vestimento, idest corpore, quo quasi vestimento induitur anima, de quo Iob: "Qui quasi putredo consummendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea" (Iob 13,28). Tinea nascitur de vestimento et ipsum corrodit; corruptio de corpore, et ipsum consumit. Colligat in hoc vestimento sensuum vias, corrigia amoris vel fune timoris, ne effluant aquae concupiscentiae carnalis, et sic suscitat ad poenitentiam et ad gloriam aeternam omnes terminos terrae, idest illos in quibus iam terminata est terrenitas.
   "Assumptus est" ergo "in caelum," ut terram secum levaret et caelum faceret, unde Pater ei loquitur, Isaia LI: "Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu" (Is 51,16). Dicit ipse Filius, Ioanne VIII: "Qui misit me verax est, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo" (Io 8,26). In hora Passionis protexit eum Pater umbra manus suae potentiae, quia praestitit ei refrigerium contra ardorem saevitiae iudaicae. Unde in Psalmo: "Obumbrasti," inquit, "super caput meum in die belli" (Ps 139,8), quo in cruce manibus affixis aereas potestates debellavit. Qui caelos, idest divinitatem, plantavit in terra nostrae humanitatis, et terram nostrae humanitatis in caelo fundavit, idest firmiter stabilivit.
   Unde sequitur: "Et sedet a dextris Dei" (Mc 16,19), unde: "Dixit Dominus," Pater, "Domino meo," Filio suo: "Sede," idest quiesce vel conregna, "a dextris meis" (Ps 109,1), idest potioribus bonis. Quorum ipse Iesus, nostrae naturae particeps, participes nos faciat, qui est benedictus in saecula. Amen.

9. "In baculo meo transivi Iordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior" (Gen 32,10). Haec auctoritas Genesi XXXII. Verba sunt Iacob de Mesopotamia redeuntis in terram nativitatis suae. Possunt esse et verba Christi, de mundo ad Patrem revertentis, cuius baculus fuit crux. De quo primo Regum XVII: "Dixit Philisthaeus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo?" (1Reg 17,43) Philisthaeus, qui interpretatur potione cadens seu ruina duplex, est diabolus, qui, potione superbiae inebriatus, de caelo cecidit, et in duplicem ruinam, scilicet animae et corporis, hominem cadere fecit. Hic dicitur canis, quia contra innocentes suggestione latrat, parentem, idest Creatorem suum, ignorat, cum quo noster David, Christus, pro nobis pugnaturus, venit ad ipsum cum baculo crucis, unde paulo superius in eodem dicitur: "Tulit David baculum suum, quem semper habebat in manibus; et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem, quam secum habebat; et fundam manu tulit, et processit adversus Philisthaeum" (1Reg 17,40). Ecce arma, quibus Iesus Christus nostrum interfecit adversarium. Christus baculum crucis semper habuit in manibus, quia ante Passionem in operibus, in Passione ipsi manibus affixus, post Passionem ipsius signa reservavit in manibus, ut pro nobis ea Patri ostenderet. Unde dicit Isaia XLIX: "Ecce descripsi te in manibus meis" (Is 49,16).
   Nota quod, ad scripturam faciendam tria sunt ad minus necessaria: charta, calamus et atramentum. Charta, manus Christi; calamus, clavus; atramentum, sanguis. Haec scriptura nostrae libertati testimonium perhibet, adversarium confutat, Patrem Deum nobis reconciliat. Quinque lapides limpidissimi sunt ipsa quinque vulnera Iesu Christi, quae elegit de torrente nostrae mortalitatis. Pera pastoralis est dilectio, qua nos usque in finem dilexit: "Bonus", inquit, "pastor ponit animam suam pro ovibus suis" (Io 10,11). In hanc peram quinque lapides limpidissimos misit, quia in nostram dilectionem, quam secum habebat, in se quinque vulnera suscepit, quae nos limpidos, idest claros et puros fecerunt. Funda, quae aequales habet habenas, est aequitas iustitiae, qua diabolum condemnavit, et de manu eius humanum genus eripuit. Fuit enim aequum et iustum, ut diabolus humanum genus, in quo aliquid iuris habere videbatur, perderet, qui in Christum, in quo nihil iuris habuit, manus extendit. "Venit", inquit, "princeps mundi huius, et in me non habet quidquam" (Io 14,30), quia "inter mortuos liber" (Ps 87,6), et tamen per mortem transiit, ut mortuos liberaret. Unde dicit: "In baculo meo transivi Iordanem istum. De torrente," inquit, "in via bibit, propterea exaltabit caput" (Ps 109,7). In baculo crucis solus, pauper et nudus transivit a ripa nostrae mortalitatis ad ripam suae immortalitatis, per rivum iudicii, quod sonat Iordanis, idest per sui sanguinis effusionem, quo diabolum iudicavit, idest condemnavit, et virtutem eius destruxit.
10. Et quanta utilitas de tali eius transitu nobis evenerit, aperitur, cum subditur: "Et nunc," idest hodie, "cum duabus turmis regredior". Egressus eius a Patre, regressus eius ad Patrem, excursus eius usque ad inferos, recursus usque ad sedem Dei. Ecce circulus in naribus behemoth (cf. Iob 40,10.21) et Sennacherib (cf. 2Mac 15,22), cui loquitur Dominus Isaia XXXVII: "Ponam circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te per viam qua venisti" (Is 37,29). Christus, Patris sapientia, principio et fine, velut circulus, carens, a Patre egrediens et ad Patrem regrediens, omnia in seipso comprehendens et suo in sinu universa concludens, astutiam diaboli, quae in naribus designatur, deprehendit. Sicut enim per nares res longe positas praesentimus, sic diabolus, astutiae suae subtilitate, perpendit cui vitio sit homo magis applicabilis, et in eo ipsum capere nititur.
   In freno sunt duo: ferrum et corrigia; ferrum in ore equi ponitur, corrigia refrenatur et circumducitur. Christus in sua Passione ex clavis et corrigia suae humanitatis fecit frenum, quo infrenaretur et refrenaretur diabolus, ne curreret ad suum sensum, immo per eam viam qua venit rediret. Venit enim per Hevam, Adam et ligni vetiti pomum. Rediit vero et quod male rapuerat amisit per Mariam, Christum et crucis lignum; in quo transivit noster Iacob, qui diabolum supplantavit, Iordanem istum, hodie cum duabus turmis regressus in caelum. Iacob divisit populum, qui secum erat, in duas turmas (cf. Gen 32,7): ancillas et liberos earum in priori turma; et in secunda liberas, idest Liam et Rachel et filios earum. Istae duae turmae significant Ecclesiam e duobus, idest gentili, qui in ancillis, et iudaico populo, qui in liberis, propter Dei notitiam et legem ab ipso datam designatur, congregatam; quam Christus multo labore in Mesopotamia, idest mundo, acquisivit, et secum hodie in caelum regressus portavit, quia fidem et devotionem ipsius secum tulit, ut eius cor et conversatio esset non in terra sed in caelo (cf. Phil 30,20). Ad quod nos perducat, qui est benedictus in saecula. Amen.
11. "In baculo meo." Quid ista quattuor, baculus, Iordanis, duae turmae, moraliter significent, videamus. In baculo disciplina poenitentiae designatur, de quo Genesi XXXVIII, ubi loquitur Iudas ad Thamar: "Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit Thamar: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes" (Gen 38,18). Iudas est Christus, de ipsius tribu, secundum Apostolum, ortus. Thamar, quae interpretatur commutata, vel amara, seu palma, est anima, quae de malo in bonum commutata est, amara in poenitentia, ut postea sit palma in gloria. Unde Iob XXIX: "In nidulo meo," idest humili et tranquilla conscientia, "moriar, et sicut palma multiplicabo dies" (Iob 29,18). Vel in hac triplici interpretatione triplex notatur status, scilicet incipientis, proficientis et perfecti.
   Christus ergo dicit animae: Quid vis tibi pro arrhabone dari? Arrhabo dictus, quasi arrha bona; arrha dicta, a re pro qua datur. Anima, ut certa sit de promisso, arrham bonam petit, scilicet annulum, armillam et baculum. In annulo notatur fides formata. Unde Luca XV: "Date", inquit, "annulum in manu eius" (Lc 15,22). glossa: "Annulum", idest signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus fidelium. "Date in manu," idest operatione, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera confirmentur.
   In armilla, quae ab armo dicitur - haec et brachialis rotunda -, opus caritatis, quae et brachium extendit ad sublevandum, et armum, idest humerum, supponit ad portandum onus (cf. Gen 49,15) fraternae necessitatis. In baculo, quo quis se a cane defendit, et ne cadat se sustentat, disciplina poenitentiae, ut dictum est, designatur, qua anima a diabolo vel carnali appetitu se defendit, et ne in mortale cadat se sustentat. In his tribus intelligitur omnis iustitia, quae est reddere unicuique quod suum est, scilicet annulum fidei Deo, armillam caritatis proximo, baculum disciplinae poenitentiae sibi ipsi.
12. De quo dicitur: "In baculo meo transivi Iordanem istum," qui interpretatur descensio vel apprehensio eorum. In quo ista transitoria designantur; quae qui volunt apprehendere oportet illos descendere, scilicet a sui status rectitudine, mentis quiete, contemplationis dulcedine. Quia, ut dicit gregorius, qui labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur. Felix ille, qui dicere potest: In disciplina meae poenitentiae, a ripa mundanae vanitatis ad ripam caelestis conversationis, transivi Iordanem istum, idest transitoria et labentia ista.
   Unde dicitur Genesi XXXII: "Iacob transivit vadum Iaboc; traductisque omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus" (Gen 32,22-23). Iaboc interpretatur torrens pulveris, et significat temporalia, quae velut torrens abundant in hieme praesentis miseriae, sed siccantur aestate, idest ardore mortis vel futuri iudicii. Haec suos amatores velut pulvis excaecant. Pulvis dictus, quod pulsetur vi venti. Sic ista temporalia vento adversitatis vel mortis pulsantur, idest rapiuntur. Sed Iacob, idest iustus, mundi supplantator, transit temporalia, ne cum ipsis transeat, ita quod nihil de suis ibi remaneant, sed omnia transducat quae ad se pertinent. Quae sunt ad iustum pertinentia, nisi humilitas, caritas, castitas et ceterae virtutes? Qui haec secum transducit, solus, idest solitarius, remanet a mundi strepitu, a cogitationum tumultu, a daemonum incursu. Felix ergo, qui sic transit, quia in hora mortis dicere poterit: "Et nunc cum duabus turmis regredior." Unde concordat Canticis IV: "Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas" (Cant 4,2). Et iterum: "Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies et inclinentur umbrae" (Cant 4,5-6). Caprea dicta, quasi ardua capiens, acutum habet visum, herbas eligit quas comedat, ad alta nititur. Caprea est iusti anima, quae ardua in caelesti desiderio capit, et ideo ibi se sustollit; acutum habet fidei visum, herbas aeternae pascuae sibi eligit, quibus se reficit; cuius duo ubera sunt duo caritatis affectus, ex quorum lacte, idest dulcedine, se et proximum nutrit. Isti sunt gemelli fetus, vel duo hinnuli, idest capreoli, qui pascuntur in liliis. Affectus caritatis divinae pascitur in liliis, idest castitate mentis et corporis, vel iucunditate contemplationis; affectus caritatis fraternae pascitur in liliis, idest candore bonae famae. Et quamdiu sic pascentur? Donec aspiret dies aeternae claritatis et inclinentur umbrae praesentis caecitatis.
   Dicat ergo iustus: "Et nunc," idest in fine vitae meae, "cum duabus turmis," idest contemplativae et activae vitae meritis, ad patriam caelestem "regredior." Ad quam nos pervenire faciat, qui est benedictus in saecula. Amen.