Sermoni Domenicali

IN PASCHA DOMINI

Evangelium in Pascha Domini: "Maria Magdalene", quod dividitur in quattuor clausulis. In primis sermo ad praedicatorem, qualiter debet conficere ex speciebus virtutum animae electuarium, ibi: "Unguentarius faciet pigmenta." [de prima clausula]. Item sermo de humilitate, ibi: "Maria Magdalene." Item sermo de mundi contemptu et qualiter quilibet debet recipere Corpus Christi, ibi: "Expurgate vetus fermentum." Item sermo de pace, ibi: "In tribus placitum est spiritui meo," et de natura apum.
   Item sermo ad religiosos, ibi: "Sume tibi aromata." Item sermo moralis de tranquillitate cordis, ibi: "Et valde mane." de secunda clausula. Sermo ad volentes intrare religionem, ibi: "Quis revolvet nobis." de tertia clausula. Sermo ad contemplativos, ibi: "Et introeuntes." de quarta clausula. Sermo de decem apparitionibus Domini et earum significatione, ibi: "Iesum quaeritis." Item sermo de resurrectione generali et quattuor dotibus corporis glorificati, quae in quattuor fluminibus designantur paradisi, ibi: "Erit lux lunae sicut lux solis." Item sermo ad praedicatorem vel Ecclesiae praelatum, ibi: "Tolle virgam." Item sermo ad poenitentes, ibi: "Saga cilicina," et ibi: "Deus omnipotens apparuit mihi in Luza." Item sermo de misericordia circa pauperes, ibi: "Apparuit Dominus Moysi in flamma ignis."

1. In illo tempore: "Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum" (Mc 16,1) etc.
   Dicit Ecclesiasticus: "Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis" (Eccli 38,7). Pigmenta dicta, quod in pila et pilo agantur, quasi piligmenta. Pigmenta sunt illae species, de quibus dicit anima poenitens in eodem Ecclesiastico: "Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris; et quasi storax et galbanus et ungula et gutta" (Eccli 24,20-21). Hae species, ut ibi dici. GLOSSA, sunt pigmenta pretiosa apud medicos, et significant virtutum species, quas ad curationem hominum adhibent veri vel spirituales medici. In myrrha poenitentia designatur, quae vera esse non potest nisi ei istae quattuor species commisceantur, storax scilicet et galbanus et ungula et gutta. Storax gutta est arboris profluens, odoris iucundissimi, et quasi mellosum liquorem emittens; galbanus est species quae odore suo fugat serpentes; ungula est quae in Exodo (Ex 35,27) onycha dicitur, graece enim onyx, latine ungula, quia humano ungui assimilatur; gutta est quaedam species, quae quaslibet duritias curat et tumores sedat. In storace ergo lacrimarum compunctio, quae in conspectu Dei redolent, et animae poenitentis super mel et favum sunt dulciores (cf. Ps 18,11); in galbano, confessio, quae serpentes, idest daemones, fugat; in gutta, satisfactionis humilitas, quae duritiam mentis curat et superbiam corporis sedat, designatur. Sed, quia non omnis qui inceperit, sed qui perseveraverit beatus erit (cf. Mt 10,22; 24,13), ideo his debet adiungi ungula, quae est extrema pars corporis, idest perseverantia finalis. Haec ergo unguenta pigmentarius, idest praedicator, in pila, idest corde peccatoris, debet contundere, vel agere, pilo praedicationis, et balsamum non mixtum commiscere divinae miserationis, ut suavius sapiant palato animae poenitentis.
   Sequitur: "Et unctiones conficiet sanitatis." Unctio, quae docet hominem de omnibus quae ei sunt necessaria, conficitur ex duobus, vino scilicet et oleo: vino, quod fluxit ex vite vera, crucis torculari compressa, et oleo, quo in die Pentecostes inuncta fuit primitiva Ecclesia, hoc est sanguine Iesu Christi et gratia Spiritus Sancti. Ex his duobus unguentarius debet unctiones conficere, ut membra Iesu Christi, quae sunt fideles Ecclesiae, cum tribus mulieribus valeat inungere, de quibus dicitur in hodierno evangelio: "Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata" etc.

2. Nota quod in hoc evangelio quattuor notantur. Primum, sanctarum feminarum devotio et aromatum emptio, cum praemittitur: "Maria Magdalene" etc. Secundum, lapidis revolutio, cum adiungitur: "Et dicebant ad invicem" etc. Tertium, angeli visio, ibi: "Et introeuntes in monumentum" etc. Quartum, Iesu Christi Resurrectio, ibi: "Qui dixit illis: Nolite expavescere" etc.

3. Dicamus ergo: Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata etc. In his tribus feminis tres animae nostrae virtutes designantur, mentis scilicet humilitas, mundi contemptibilitas, pacis iucunditas. In Magdalena, a Magdalo castello, quod turris interpretatur, sic dicta, mentis humilitas; in Maria Iacobi, quae supplantatrix interpretatur, minoris Iacobi matre (cf. Mc 15,40), mundi contemptibilitas; in Salome, quae pacifica dicitur, Iacobi et Ioannis evangelistae matre, pacis iucunditas figuratur. Hae vero feminae uno nomine nuncupantur, scilicet Maria, quae illuminatrix interpretatur, quia hae tres virtutes hominis mentem illuminant, in qua habitant. De qualibet ergo aliqua disseramus.
   Maria Magdalene, haec est mentis humilitas, quae tamquam turris in altum se exaltat, dum se nihil reputat. Unde Iacobus: "Glorietur frater humilis in exaltatione sua" (Iac 1,9), quia unde humiliatur inde exaltatur. De hac turre dicitur in Genesi, quod Iacob "erexit tabernaculum trans Turrem gregis" (Gen 35,21). In turre humilitas, in grege pura simplicitas designatur. Iacob ergo, idest vir iustus, suae vitae tabernaculum, in quo militat, cuius vita militia est super terram (cf. Iob 7,1), figit trans Turrem gregis, quia in humilitate, quae est mater purae simplicitatis, constans existit. Et nota quod dicit "trans turrem" et non in turre, quia vir iustus, dum hic vivit, minus de se sentit quam sit.
   Unde de Magdalena dicit Ioannes: "Maria stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. Et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu" (Io 20,11-12). Nota verba singula. Monumentum dictum, quod mentem moneat, ad recordationem scilicet defuncti, nostrae mortis memoriam, nostrae sepulturae recordationem significat; quae nos monent mente dolere et operibus poenitentiae insistere. Maria ergo stabat ad monumentum, quia humilis ad memoriam suae mortis stat sollicitus, ut, cum venerit, ipsum inveniat vigilantem (cf. Lc 12,37). Et qualiter stabat? "Foris", inquit, "plorans": foris, non intus. Foris nihil aliud est nisi "ploratus et ululatus multus; Rachel," quae interpretatur ovis, idest anima poenitentis simplex, "plorat filios suos," idest opera sua, quae peccati perpetratione fuerunt mortua, "et non vult consolari, quia non sunt" (Mt 2,18) ita bene viva sicut erant prius antequam fuissent mortua. Heu! quam facilis est descensus, sed difficilis ascensus! Labitur exiguo, quod longo tempore partum est. "Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum." Ecce vera humilitas poenitentis. Nota ista tria verba: fleret, inclinavit, prospexit. Fleret, ecce contritio; inclinavit, ecce confessio; prospexit, ecce satisfactio, cui vere intendit, cum oculum ad monumentum suae mortis dirigit.
   "Et vidit," inquit, "duos angelos." Isti duo angeli, qui interpretantur nuntii, significant, moraliter, nostrae vitae miserum ingressum et amarum egressum. Nos, qui sumus corpus Iesu Christi, habeamus unum ad caput et unum ad pedes, nostrae vitae miserabilem ingressum et egressum attendentes. Qui bene dicuntur angeli, quia nobis annuntiant nostri corporis fragilitatem, huius mundi vanitatem. Isti sunt duo angeli, qui, ut dicitur in Genesi, "eduxerunt Lot de Sodomis, et dixerunt ei: Salva animam tuam; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas" (Gen 19,17). Quisquis enim suae vitae ingressum et egressum bene consideraret, "de Sodomis," idest mundi et peccati foetore, exiret animam suam salvaret; "post tergum," idest ad praeterita peccata, non rediret; et "in omni circa regione" non staret - circa omnem regionem stat, qui circumstantias et imaginationes peccati, post peccatum dimissum, adhuc non dimisit -, "sed in monte," idest vitae excellentia, se salvaret. Recte ergo per Magdalenam humilitas designatur.

4. Cui Maria Iacobi, quae interpretatur supplantatrix, bene associatur. Haec est mundi contemptibilitas quae omnia transitoria, tamquam lutum, pedibus conculcat et veteris conversationis fermentum expurgat. Unde dicit Apostolus in hodierna epistola: "Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi; etenim Pascha nostrum immolatus est Christus" (1Cor 5,7). Fermentum, a fervore dictum, quod plus prima hora non potest contineri, crescendo enim excedit, graece "zyma" dicitur. Unde in prosa: Zyma vetus expurgetur, ut sincere praedicetur, nova resurrectio (Adamus a s. Victore, "Sequentia"). Fermentum est cupiditas terrenorum et concupiscentia carnalium desideriorum, quae, postquam fervere incipiunt, omnem modum excedunt; quia avarus pecunia non implebitur, nec luxuriosus carnis petulantia saturabitur.
   Unde Isaias: "Impii", idest avari et luxuriosi, "quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum;" et: "Non est pax impiis, dicit Dominus" (Is 57,20-21). "Fluctus" maris, ferventis et inquieti, sunt desideria hominis perversi, quae ipsius animam conculcant, et in lutum faecis et miseriae, in quo porci, idest daemones, libenter habitant, redigunt. "Expurgate ergo vetus fermentum." Unde Dominus praecipit in Exodo: "Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de terra Israel" (Ex 12,19). Septem diebus, idest omni tempore vitae nostrae, quae septem diebus circumvolvitur, fermentatum, fervens mundanae et carnalis concupiscentiae, non inveniatur in domibus, idest cordibus vestris. Alioquin anima eius, quae comederit, peribit de terra Israel, idest vita aeterna, in qua videbimus Deum facie ad faciem (cf. 1Cor 13,12). "Expurgate" ergo "vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi".
   Unde in Exodo: "Tulit populus conspersam farinam antequam fermentaretur, et ligans in palliis, posuit super humeros suos" (Ex 12,34). Et paulo post subditur: "Coxeruntque farinam, quam conspersam tulerant de AEgypto, et fecerunt subcinericios panes azymos" (Ex 12,39). Nota quod in hac auctoritate tria notantur: contritio, confessio et satisfactio. Farina, dicta a farre, quod est cibus infirmorum, est poenitentia, quae est cibus peccatorum, quam debemus conspergere aqua contritionis et ligare in palliis, idest conscientiis nostris, vinculo confessionis, et portare super humeros nostros per opera satisfactionis. Hanc farinam, ne fermentetur, igne, idest amore Spiritus Sancti coquamus, et panes subcinericios, nostrae mortalitatis scilicet viaticum, azymos sinceritatis et veritatis (cf. 1Cor 5,8), ut sincere quoad nos, vere quoad Deum et proximum viventes, faciamus.

5. "Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus". Pascha, secundum augustinum, non a passione, sed a transitu nominatur, quod illa die transivit exterminator per AEgyptum, vel Dominus liberans populum suum. Quo nomine significabant Agnum in hac die de mundo ad Patrem transiturum. Et nota quod pascha dicitur agnus et ipsa hora vespertina, in qua agnus occidebatur, idest quartadecima luna primi mensis; et etiam dicitur dies azymorum, qui erant a quintadecima luna usque ad vicesimam primam diem eiusdem mensis. Sed evangelistae indifferenter ponunt et dies azymorum pro pascha et pascha pro diebus azymorum. Unde Lucas: "Appropinquabat", inquit, "dies festus azymorum, qui dicitur Pascha" (Lc 22,1). Pascha ergo nostrum immolatus est Christus. Hunc ergo agnum, pro nobis in cruce assatum, Deo Patri in reconciliationem humani generis immolatum, cum lactucis agrestibus, idest cordis amaritudine, eo modo quo praeceptum est filiis Israel, in hac paschali solemnitate comedamus.
   "Renes", inquit Dominus, "vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Phase, idest transitus, Domini" (Ex 12,11). Nota ista tria verba: renes, calceamenta et baculos. Renes dicti, quod ab his rivi obsceni humoris nascuntur. Nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor, rursus a renibus resolutus, calore venereo decurrit. Creatio renum est calida, et multae pinguedinis sunt renes, et ideo bene dicit Dominus: "Renes vestros accingetis," idest carnis mortificatione calorem luxuriae refrenabitis. Calceamenta sunt exempla sanctorum, quibus debemus munire pedes, idest mentis affectus, ut securi super serpentes, idest diaboli suggestiones, et scorpiones, idest mundi falsas promissiones, calcare valeamus. Baculi in manibus sunt verba praedicationis in operibus. Qui ergo vult corpus Domini digne sumere, cingulo castitatis renes accingat, exemplis sanctorum mentis affectus muniat, verba in operibus teneat; et sic cum veris Israelitis verum Pascha celebret, ut de hoc mundo transeat ad Patrem (cf. Io 13,1). De tali transitu dixit quidam philosophus: Saeculum quasi pons est; transi, ne hospiteris. Et alius: Saeculum est pons instabilis, cuius introitus est matris uterus, eiusdem mors erit exitus. Bonum est ergo cum Maria Magdalena humilitatis turrim aedificare, et cum Maria Iacobi saeculum supplantare.

6. His duabus adiungitur tertia, scilicet Salome. Haec est pacis iucunditas, de qua dicit Ecclesiasticus: "In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier sibi consentientes" (Eccli 25,1-2). Ex hac triplici pace Deo et angelis eius gaudium et hominibus oritur iucunditas. Ecce, inquit Propheta, "quam bonum et quam iucundum" (Ps 132,1) etc.
   Dicamus ergo: "Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum. Dicit Lucas, quod mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius. Et revertentes paraverunt aromata et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum" (Lc 23,55-56). Mandatum erat, dicit glossa super Matthaeum, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur; ideoque religiosae mulieres, sepulto Domino, dum licuit operari, in unguentis praeparandis occupantur, idest parasceve usque ad occasum solis. Et quia prae angustia temporis non explere potuerunt, mox, transacto sabbato, idest occidente sole, ut operandi licentia rediit, festinaverunt emere aromata, ut mane venientes ungerent corpus Iesu. Istae devotae feminae festinabant; laborabant in unguentis praeparandis, sicut laborant apes in cera et melle conficiendis. Unde de eis dicitur in naturalibus, quod operationes apum sunt appropriatae; quoniam quaedam faciunt ceram et quaedam mel, et quaedam pistant, et quaedam ferunt aquam et congregant mel, et quaedam exeunt ad operationem in principio diei, et quaedam quiescunt usquequo expergefiant ab aliqua. Deinde volant et exeunt simul ad operandum. Istam apem, quae alias dormientes evigilare facit, intelligo beatam Magdalenam, quae, quia multum diligebat, alias forte ad unguenta praeparanda sollicitabat. Beata vero Maria postquam Dominus eius Filius sepultus fuit, a monumento, ut quidam dicunt, nusquam discessit, sed continue ibidem lacrimans vigilavit, donec resurgentem prima videre meruit, et ideo in eius honore a fidelibus sabbatum celebratur.

7. A simili, fideles animae, humilitatis, paupertatis et pacis splendore illuminatae, emant bonae voluntatis denario, imagine imperatoris insignito (cf. Mt 22,19-21), illa aromata, de quibus loquitur Dominus ad Moysen in Exodo, dicens: "Sume tibi aromata, primam myrrham et electam, cinnamomum, calamum, casiam et oleum de olivetis, faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum, opere unguentarii; et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, mensamque cum vasis suis, et candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis et holocausti" (Ex 30,23-28). In myrrha prima et electa, devotio mentis, quam primo nobis debemus eligere; in cinnamomo, quod cinerei est coloris, memoria mortis; in calamo, melodia confessionis; in casia, quae habet esse in locis aquosis et in altum surgit, fides, quae in aquis Baptismi nutritur et in altum per caritatem elevatur; in oleo de olivetis misericordia cordis intelligitur. Ex his quinque debemus facere sanctum unguentum nos sanctificans, opere unguentarii, idest Spiritus Sancti, compositum.
   Ex hoc unguento debent inungi ista quinque, scilicet tabernaculum testimonii, idest pauperes Iesu Christi, cuius paupertatis charactere insigniti, dum sunt in hoc mundo, peregrinantur a Domino; et arca testamenti, idest illi qui in plaustro novo, idest corde et corpore, per poenitentiam innovato, deferunt arcam obedientiae; mensaque cum vasis suis, idest illi qui panes duodecim, idest doctrinam duodecim apostolorum, cum pugillo thuris, idest humilitate devotae mentis, et patena aurea, idest claritate fraternae caritatis, omnibus proponunt; et candelabrum et utensilia eius, idest omnes sancti Ecclesiae praelati, qui suae dignitatis candelabrum non sub modio, idest sub lucro temporali, abscondunt, sed in monte, idest vitae sanctae excellentia, superponunt, ut omnibus, qui in domo, idest in Ecclesia, sunt, luceat (cf. Mt 5,15) et viam ostendat; et non tantum candelabrum sed eius utensilia, idest omnes alii in minori ordine costituti; altaria holocausti et thymiamatis. In altari holocausti, activi, qui se totos necessitati offerunt proximi; in altari thymiamatis contemplativi, qui caelestis dulcedinis suavitatem sunt experti, designantur. Ex tali ergo unguento, opere Spiritus Sancti composito, omnes isti quos diximus, qui sunt membra Iesu Christi, in cruce poenitentiae crucifixa, mundo mortua, in monumento caelestis conversationis a conturbatione hominum sepulta, debent inungi.

8. Dicamus ergo: "Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum. Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto iam sole" (Mc 16,1-2). Matthaeus sic dicit: "Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum" (Mt 28,1). Lucas sic: "Una autem sabbati, valde diluculo, venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata" (Lc 24,1). Ioannes sic: "Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum" (Io 20,1). Marcus ait: "Valde mane," in quo non discordat a Luca et Ioanne. Matthaeus ex prima parte noctis, idest a vespera, noctem significat, cuius fine venerunt ad monumentum. Unde sic intellige: "Vespere", idest nocte quae lucescit, idest terminatur luce, quod non prima pars noctis [sed] extrema pars noctis est diluculum, quo venerunt. "Vespere" ergo "sabbati", idest nocte diei sabbati; vespere ecquidem coeperunt venire, idest aromata praeparare, sed lucescente mane pervenerunt. Quod Matthaeus, causa brevitatis, ponit obscurius, alii apertius.
   moraliter. "Et valde mane una sabbatorum" etc. "Mane", idest in ortu gratiae, sine qua nox est in anima, de qua Propheta: "Mane astabo tibi" (Ps 5,5) rectus et erectus, sicut me fecisti rectum et erectum. Una sabbatorum sanctae animae veniunt ad monumentum. Aperte dicitur, quod una sabbatorum veniunt, quia, nisi a sollicitudine temporalium animus quiescat, ad Deum non appropinquat. Unde dicit Dominus in Ieremia: "Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Ierusalem" (Ier 17,21). Sabbatum interpretatur requies; Ierusalem est anima, portae sunt quinque sensus corporis. Illi ergo pondera in die sabbati portant et per portas Ierusalem inferunt, qui, inquietudine temporalium impliciti, pondera peccatorum, sarcinas saecularium curarum per portas quinque sensuum ad animam intromittunt, et ideo ipsam a peccatis non custodiunt. Sed fideles animae, omni strepitu muscarum AEgypti postposito (cf. Is 7,18), una sabbatorum veniunt ad monumentum.

9. Sequitur secundum. "Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde" (Mc 16,3-4).
   allegorice. Lapidis revolutio reserationem sacramentorum Christi, quae velamine litterae legis tecta erant, insinuat. Lex enim in lapide scripta est, cuius ablato tegmine, gloria resurrectionis ostensa est, et abolitio mortis antiquae, et vita nobis speranda perpetua toto coepit orbe praedicari.
   moraliter. Lapis tunc revolvitur, cum per gratiam pondus peccati tollitur. Quando autem hoc fiat, et quomodo se debeat habere homo, ut hoc fiat in eo, dicitur in Genesi: Mos erat ut, cunctis ovibus congregatis, evolverent lapidem de ore putei (cf. Gen 29,3). Si ergo vis ut evolvatur lapis peccati, qui te premit ne resurgas, congrega oves, idest innocuas cogitationes, in Christo. Unde ibi subditur: "Et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat" (Gen 29,9). Rachel, quae interpretatur ovis, oves pascit, quia homo simplex innocuas cogitationes nutrit.
   Item, moraliter, ad monumentum vadit, qui in aliquo monasterio vel religione poenitentiam agere proponit. Sed, considerans lapidis magnitudinem, religionis asperitatem, dicit: "Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?" Magnus est lapis, ingressus difficilis, vigiliarum instantia, ieiuniorum frequentia, ciborum parsimonia, vestis aspera, disciplina dura, paupertas voluntaria, obedientia prompta; et quis revolvet nobis hunc lapidem ab ostio monumenti ? O mentes femineae, accedite et respicite, nolite diffidere, et videbitis revolutum lapidem. "Angelus", inquit Matthaeus, "descendit de caelo, et revolvit lapidem, et sedebat super eum" (Mt 28,2). Angelus est gratia Sancti Spiritus, qui lapidem ab ostio monumenti removet, fragilitatem confortat, omnem asperitatem mollificat, omnem amaritudinem sui amoris balsamo indulcat. Equus, inquit Propheta, idest bona voluntas, paratur ad bellum et Dominus salutem tribuit (cf. Prov 21,31). Amanti enim nihil difficile.

10. Sequitur tertium. "Et introeuntes in monumentum, viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt" (Mc 16,5).
   moraliter. Monumentum est vita contemplativa, in qua, sicut in monumento, homo, mundo mortuus, absconditus sepelitur. Unde Iob: "Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo" (Iob 5,26). Vir iustus, exsumatis paleis temporalium, de mundo egrediens, in abundantia divinae gratiae, ingreditur sepulcrum vitae contemplativae, in qua sicut acervus tritici reponitur, quia caelesti dulcedine in contemplatione eius anima reficitur. Hic, ingrediens in monumentum, videt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida. Iuvenis dictus, quod iuvare paratus, est Dei Filius, qui tamquam iuvenis nos adiuvit et adiuvare semper est paratus. Unde bene dicitur: "Sedebat in dextris." Dextera dicta, quasi dans extra. Bene nos adiuvit, cum divinitatem nobis dedit et humanitatem nostram accepit, ut, qui eramus extra, essemus intra; ut nos intraremus ille exivit, et stola candida, idest carne sine omni macula, se cooperuit. Dicit beatus bernardus: Post omnia beneficia dextrum sibi latus fodi voluit, ad ostendendum quod nonnisi de dextera in dexteram nobis voluit locum praeparare.
   Hunc iuvenem vir iustus, de mundo egrediens, monumentum ingrediens, debet videre, debet contemplari, eo modo quo dicit beatus bernardus: Docendus est, inquit, animalis incipiens et Christi tirunculus Deo appropinquare, ut Deus appropinquet ei. Admonendus, quanta potest puritate cordis intendere in eum, cui sacrificium orationis suae offert. Quantum enim videt vel intelligit eum cui offert, tantum ei in affectu est, et ei amor ipse intellectus; quantum ipse ei in affectu, tantum sapit ei hoc ipsum si dignum Deo est quod offert, et in eo bene sibi est. Huiusmodi tamen oranti vel meditanti melius ac tutius proponitur imago dominicae Humanitatis, Nativitatis eius, Passionis, Resurrectionis, ut infirmus animus, qui non novit cogitare nisi corpora et corporalia, habeat aliquid cui se afficiat, cui, iuxta modum suum, pietatis intuitu inhaereat. Est quippe in forma Mediatoris in quo, sicut legitur in Iob, visitans homo speciem suam non peccabit (cf. Iob. 5,24). Hoc est: cum intentionis suae intuitum in eum dirigit, humanam in Deo speciem cogitando, [a vero] nusquam recedat, et, dum per fidem Deum ab homine non dividit, Deum aliquando in homine apprehendere addiscit. In quo pauperibus spiritu et simplicioribus filiis Dei tanto animo solet esse affectus dulcior, quanto naturae humanae propinquior. Postmodum vero, fide migrante in affectum, amplexantes in medio cordis sui, dulci amoris amplexu, Christum Iesum, totum hominem, propter hominem assumptum, totum Deum, propter assumentem Deum, incipiunt eum iam non secundum carnem cognoscere, quamvis eum nec Deum secundum Deum plene possunt cogitare, et, sanctificando eum in cordibus suis, offerre ei amant vota sua ("Guillelmus a S. Theodorico"), et cum sanctis mulieribus aromata sua, de quibus dicitur: Et introeuntes in monumentum, viderunt iuvenem sedentem in dextris etc.

11. Sequitur quartum. "Qui dixit illis: Nolite expavescere; Iesum quaeritis Nazarenum, crucifixum; surrexit, non est hic: ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis, sicut dixit vobis" (Mt 16,6-7). Radix amara evanuit crucis, flos vitae cum fructibus erupit, idest, qui iacuit in morte, surrexit in gloria. Mane surrexit, sero sepultus est, ut adimpleretur: "Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia" (Ps 29,6). Sepultus ergo sexta sabbati, quae vocatur Parasceve, circa vesperam, sequenti nocte et die sabbati cum sequenti nocte in monumento positus, die tertia, idest mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro iacuit, quia lucem suae simplae mortis nostrae duplae mortis tenebris adiunxit. In morte enim animae et spiritus tenebamur; unam ad nos suam, idest carnis, mortem attulit, et duas nostras solvit. Simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens abstulit.
   Nota quod Dominus discipulis suis decies post Resurrectionem legitur apparuisse. Quinquies ipso die Resurrectionis. Primo, Mariae Magdalenae; secundo, mulieribus redeuntibus de monumento; tertio, Petro, secundum illud: "Surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni" (Lc 24,34); quarto, duobus euntibus Emmaus; quinto, decem apostolis ianuis clausis, absente Thoma; sexto, octava die, quando apparuit discipulis et Thomas fuit cum illis; septimo, quando manifestavit se septem discipulis in piscatione; octavo, in monte Thabor, ubi constituerat Dominus, ut convenirent; et ita ante diem Ascensionis apparuit octies. Ipsa die Ascensionis duabus vicibus, scilicet, cum comederent undecim in cenaculo, unde Lucas: "Et convescens, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent" (Act 1,4), et iterum post comestionem. Undecim discipuli et alii et beata Virgo cum aliis mulieribus venerunt ad montem Oliveti, ubi apparuit eis Dominus, et, "ipsis videntibus, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum" (Act 1,9). Quid istae decem apparitiones moraliter significent, videamus.

12. Primo apparuit Mariae Magdalenae. Animae enim poenitenti primo quam ceteris apparet gratia Domini. Unde in Exodo: "Apparuit manna in solitudine minutum, et quasi pilo tonsum in similitudinem pruinae super terram" (Ex 16,14). In solitudine, idest in poenitente, apparet "manna" divinae gratiae, "minutum" in contritione, "pilo tonsum" in confessione, "in similitudinem pruinae" in satisfactione.
   Secundo apparuit mulieribus redeuntibus de monumento. Illis enim qui a monumento, idest suae mortis miserabili egressu, redeunt, ad considerandum suae nativitatis flebilem ingressum, apparet Dominus. Unde in Genesi: "Apparuit Dominus Abrahae in convalle Mambre, sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei" (Gen 18,1). Abraham est vir iustus; convallis, duplex humilitas; Mambre interpretatur perspicuitas; tabernaculum, corpus; ostium, vitae ingressus et egressus; fervor diei, compunctio animi. Dominus ergo apparet viro iusto, existenti in duplici humilitate cordis et corporis, quae perducit ad perspicuitatem gloriae caelestis, et sedenti in ostio sui tabernaculi, idest consideranti nativitatem sui corporis et mortem; et hoc totum debet considerare in fervore compunctionis.
   Tertio apparuit Petro. Unde Ieremias: "Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Rursumque aedificabo te" (Ier 31,3-4). Dicit Petrus: Dominus resurgens a mortuis apparuit mihi, mihi poenitenti, mihi amare lacrimanti! Et respondit Dominus: "In caritate perpetua dilexi te". Unde: "Conversus Dominus respexit Petrum" (Lc 22,61). Ideo respexit, quia dilexit; "ideo" funiculo amoris "attraxi te miserans." Non vult, inquit augustinus, peccatoribus inferre vindictam, qui confitentibus quaerit dare veniam. "Rursumque reaedificabo te," in culmen apostolatus. Unde: "Ite, dicite discipulis eius, et Petro". Ibi gregorius: Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione; nisi enim eum angelus nominatim exprimeret, qui magistrum etiam negaverat, inter discipulos venire non auderet.
   Quarto apparuit duobus discipulis euntibus in Emmaus. Emmaus interpretatur desiderium consilii, illius scilicet quod consulit Dominus, dicens: "Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes et da pauperibus" (Mt 19,21) etc. Duo discipuli duo significant praecepta caritatis, Dei scilicet et proximi. Habenti ergo caritatem et desideranti Iesu Christi paupertatem, apparet Dominus. Unde dicitur in Genesi quod ascendit Isaac in Bersabee, ubi apparuit ei Dominus (cf. Gen 26,23-24). Bersabee interpretatur puteus satians. Haec est caritas et humilitas, quae animam satiant, quas qui habet "non sitiet in aeternum" (Io 4,13).
   Quinto apparuit decem discipulis in unum congregatis, ianuis clausis. Cum enim discipuli, idest affectus rationis, in uno et ad unum congregantur, et ianuae quinque sensuum a vanitate clauduntur, tunc vere menti apparet gratia Spiritus Sancti. Unde in Luca: "Zacharias ingressus templum Domini, apparuit illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi" (Lc 1,9.11). Cum Zacharias, qui interpretatur Domini memoria, idest vir iustus, qui in thesauro suae memoriae reposuit Dominum, ingreditur templum Domini, idest conscientiam suam, in qua habitat Dominus; tunc angelus Domini, idest gratia Spiritus Sancti, apparet illi, illum illuminans, stans a dextris altaris incensi. Altare incensi est mentis compunctio; dextra, pura intentio. Gratia ergo Domini stat a dextris altaris incensi, quia illam compunctionem approbat, illud incensum laudat vel recipit, quod ex pura intentione mentis iustus emittit.

13. Sexto apparuit octava die discipulis, quando erat Thomas cum eis, ex cuius corde omnem dubietatem abstulit. Cum enim in octava generalis resurrectionis erimus, omnis dubietatis rugam et omnis mortalitatis et infirmitatis maculam nobis auferet. Unde Isaias: "Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae eius sanaverit" (Is 30,26). Nota ista duo verba: vulnus et plaga. Vulnus quoad animam, plaga quoad corpus. In vulnere, animae immunda cogitatio; in plaga mors corporis designatur. Sed in die generalis resurrectionis, quando sol et luna, ut dicit isidorus, in "Libro creaturarum," mercedem sui laboris accipient, quia sol in oriente septempliciter quam modo fulget, immobilis fulgebit et ardebit, ita quod eos qui sunt in inferno cruciabit; et luna, persistens in occidente, ea claritate lucebit, qua modo sol lucet. Tunc vere, vere alligabit Dominus vulnus animae nostrae, quia, ut dicit Propheta, nulla bestia, idest nulla mala cogitatio, transibit per Ierusalem. Immo, ut dicit Ioannes in Apocalypsi, erit "civitas", idest anima nostra, "aurum mundum simile vitro mundo" (Apoc 21,18). Quid clarius auro? Quid mundius vitro? Et quid, obsecro, in generali resurrectione erit clarius et mundius anima hominis glorificati? Tunc percussuram plagae nostrae, qua propter inobedientiam primi parentis percussi fuimus, sanabit Dominus, cum mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile hoc incorruptibilitatem (cf. 1Cor 15,53-54).
   In illa generali resurrectione paradisus Domini, idest gloria nostri corporis glorificati, quattuor fluminibus, Phison, Gehon, Tygri et Euphrate, rigabitur (cf. Gen 2,10-14), idest quattuor dotibus, scilicet claritate, subtilitate, agilitate et immortalitate, decorabitur. Phison, oris mutatio; Gehon, pectus; Tygris, sagitta; Euphrates, frugifer interpretatur. Per Phison resurrectionis claritas designatur, in quam a tanta foeditate, tanta obscuritate, ad instar solis immutabimur. Unde: "Fulgebunt iusti sicut sol" (Mt 13,43) etc. Per Gehon, subtilitas; sicut enim pectus hominis non disiungitur, non laeditur, non aperitur, nec aliquem dolorem patitur, cum a corde cogitationes exeunt (cf. Mt 15,19), sic corpus glorificatum tantae erit subtilitatis, quod nulla res erit ei impenetrabilis; et tamen infrangibilis, indissolubilis, clausa et solida remanebit, sicut de corpore Christi iam glorificato, quod ianuis clausis ad apostolos intravit (cf. Io 20,26). Per Tygrim, agilitas, quae bene in sagittae velocitate designatur. Per Euphratem, immortalitas, in qua inebriabimur ab ubertate domus Dei (cf. Ps 35,9), in qua plantati, tamquam arbor vitae in medio paradisi, fructificabimus, poma scilicet aeternae satietatis, quibus satiati non esuriemus in aeternum.

14. Item, septimo apparuit septem discipulis in piscatione. Piscatio est praedicatio, in qua laborantibus apparet Dominus. Unde dicitur in libro Numeri, quod "apparuit gloria Domini super Moysen et Aaron; locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et iumenta eius" (Num 20,6-8). Moyses in hoc loco praedicatorem significat. Aaron interpretatur mons fortis, in quo duo, vitae scilicet excellentia et fortitudinis constantia, designantur. Sine tali fratre numquam debet procedere Moyses, cui Dominus: "Tolle", inquit, "virgam" praedicationis, "et congrega populum, tu et Aaron frater tuus", sine quo populus numquam bene congregatur; quia cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur; "et loquimini ad petram," idest cor durum peccatoris, "et illa dabit aquas" compunctionis. Et bene dixit "loquimini", et non "loquere". Si enim tantum praedicator loquitur et vita obmutescit, aqua de petra non exit. Maledixit Dominus ficulneae, in qua non invenit fructus sed folia tantum (cf. Mt 21,19; Mc 11,13-14): tales vestes habuerunt exules paradisi (cf. Gen 3,7). Loquatur ergo Moyses et Aaron, et exibit aqua et bibent multitudo populi et iumenta, idest tam clerici quam laici, tam spirituales quam carnales satiabuntur aqua compunctionis. Haec est illa multitudo, de qua dicit Ioannes: "Miserunt rete et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium" (Io 21,6).

15. Item, octavo apparuit undecim discipulis in monte Galilaeae (cf. Mt 28,16-17). Galilaea interpretatur transmigratio, et significat poenitentiam, in qua fit transmigratio, cum homo a ripa peccati mortalis, per pontem confessionis, transit ad ripam satisfactionis. In monte ergo Galilaeae, idest excellentia poenitentiae, apparet Dominus undecim discipulis, idest poenitentibus, qui bene dicuntur undecim, quia undecim fuerunt saga cilicina, ut dicitur in Exodo, quibus tectum tabernaculi cooperiebatur (cf. Ex 26,7). In sagis cilicinis duo notantur: asperitas poenitentiae et foetor peccati, cui se obnoxios poenitentes confitentur. Ex his sagis cooperitur tectum tabernaculi, idest Ecclesiae militantis; sustinent enim ardorem solis; portant pondus diei et aestus (cf. Mt 20,12); defendunt cortinas, bysso, hyacintho et purpura coccoque bis tincto contextas, idest Ecclesiae fideles, bysso castitatis, hyacintho contemplationis, purpura dominicae Passionis coccoque bis tincto geminae dilectionis decoratos, ab inundatione pluviarum, idest pravitate haereticorum, a turbine, idest diaboli suggestione, et sorde pulveris, idest mundanae vanitatis. Undecim ergo discipulis apparuit Dominus.
   Unde in Genesi dicit Iacob: "Deus omnipotens. apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan" (Gen 48,3). Luza interpretatur amygdalum, et significat poenitentiam, in qua, sicut in amygdalo, sunt tria: cortex amarus, testa solida, nucleus dulcis. In cortice amaro, amaritudo poenitentiae; in testa solida, constantia perseverantiae; in nucleo dulci spes veniae designatur. Apparet ergo Dominus in Luza, quae est in terra Chanaan, quae interpretatur commutatio. Illa enim est vera poenitentia, in qua homo commutatur de sinistra in dextram, et transmigrat cum undecim discipulis in montem Galilaeae, ubi apparet Dominus.
   Item, nono apparuit recumbentibus illis (cf. Mc 16,14), ut dicit Marcus, in ipso die Ascensionis, in quo, convescens cum eis, ut dicit Lucas, praecepit ab Ierosolymis ne discederent (cf. Act 1,4). Illis enim, qui in cenaculo suae mentis ab inquietudine saecularium recumbunt, idest quiescunt, et panem lacrimarum, in peccatorum suorum recordatione et caelestis dulcedinis degustatione, vescuntur, apparet Dominus. Unde in Genesi: "Apparuit Dominus Isaac et ait: Ne descendas in AEgyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, et peregrinare in ea: eroque tecum et benedicam tibi" (Gen 26,2-3). Tria Dominus praecipit viro iusto: ne in AEgyptum, idest inquietudinem saecularium, ubi conficiuntur lateres, luto luxuriae, aqua avaritiae, palea superbiae, descendat; sed in terra mentis suae quiescat; et omnibus diebus vitae suae, quibus nunc militat (cf. Iob 14,14), se peregrinum reputet. Et sic Dominus erit cum eo, benedictioneque dexterae ei benedicet.

16. Item, decimo apparuit eis, cum, ut dicit Lucas, "adduxit eos foras in Bethaniam," in montem scilicet Oliveti, "et elevatis manibus suis benedixit eis" (Lc 24,50)"; et videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum" (Act 1,9). In monte Oliveti, idest misericordiae, existentibus apparet Dominus. Unde dicitur in Exodo: "Apparuit Dominus Moysi, in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet, et non combureretur" (Ex 3,2). Moysi, idest viro misericordiae, apparet Dominus in flamma ignis, idest compassione mentis. Sed, unde egreditur ista flamma? De medio rubi, idest pauperis, spinosi, tribulati, famelici, nudi, afflicti; cuius paupertatis spinis iustus compunctus, ad compassionem inflammatur, ut ipsius misereatur; et sic poterit videre quod rubus, pauper, ardebit maiore devotione, et non comburetur paupertate.
   Eia ergo, fratres carissimi, qui in hac paschali Resurrectione estis congregati, obsecramus vos, ut cum sanctis feminis ematis virtutum aromata, denario bonae voluntatis, qua membra Christi, suavitate verbi et odore boni exempli, inungere possitis, ad memoriam vestrae mortis veniatis et in monumentum caelestis contemplationis introeatis, in qua magni consilii angelum, Dei Filium, ad dexteram Dei Patris residentem, videbitis. Qui in generali resurrectione, cum venerit iudicare saeculum per ignem, vobis gloriosus, non dico tantum decies, apparebit, sed semper; in aeternum et in saeculum saeculi ipsum sicuti est videbitis, cum ipso gaudebitis, cum ipso regnabitis. Quod nobis praestare dignetur qui a mortuis resurrexit, cui est honor et gloria, imperium et potestas, in caelo et in terra, in aeterna et per aeterna saecula. Dicat omnis fidelis anima, in hac paschali laetitia: Amen, Alleluia.