Sermoni Domenicali

IN FESTO S. STEPHANI PROTOMARTYRIS

1. In illo tempore: "Dicebat Iesus turbis Iudaeorum: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas "(Mt 23,1.34) etc. In hoc evangelio duo notantur: iustorum persecutio et gallinae Christi comparatio.

2. Iustorum persecutio, ut ibi: "Ecce ego mitto" etc. In hac prima clausula moraliter notatur quomodo mundani et carnales multiplicem divinae gratiae inspirationem in se destruunt vel a se repellunt.
   "Dicebat ergo turbis Iudaeorum." Iudaei, qui transitoria diligebant, pro quibus tantum serviebant, sunt mundani, carni dediti, qui, ut dicitur in libro Iudicum XII, non valent dicere: Scibboleth, quod interpretatur spica, vel granum, sed dicunt: Sibboleth, idest paleam (cf. Iudic 12,6). Paleam enim sequuntur et palea efficiuntur, aeterno igni concremanda.
   His dicit: "Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes et scribuas." Nota quod in his tribus personis triplex divinae gratiae inspiratio designatur. Prophetae sunt timor iudicii et horror inferni, quos mittit Dominus animae peccatrici, ut ei prophetent iudicem terribilem et gehennam ultricem. Unde Nahum I: "Ante faciem indignationis eius quis stabit? Et quis resistet in ira furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo" (Nah 1,6). Et Ioel II: "Ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma "(Ioel 2,3). De his prophetis Dominus, in Ieremia XLIV: "Misi", inquit, "ad vos servos meos prophetas, de nocte consurgens mittensque, et dicens: Nolite facere verbum abominationis huiuscemodi. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis "(Ier 44,4-5). Dominus de nocte dicitur consurgere et prophetas mittere, cum animae, in nocte peccati existenti, misericorditer incutit timorem iudicii et horrorem inferni. Sed infelix nec inspirationem recipit, nec aurem obedientiae submittit, ut a malis ad poenitentiam convertatur.
   Item, "sapientes" sunt illae divinae inspirationes, quae cogitationes ordinant, verba ponderant, opera decorant, vitam componunt, et omnia recte disponunt. Qui cum his sapientibus graditur sapiens efficitur. De quibus Ecclesiasticus VIII: Ne despicias narrationem sapientium, et in proverbiis illorum conversare; ab ipsis disce doctrinam et intellectum (cf. Eccli 8,9-10). Gloriosa ipsorum schola, felix eorum doctrina, laudabilis disciplina, quae mores instruunt et vitia destruunt.
   Item, "scribae" sunt mentis devotiones, quae in libro memoriae scribunt immunditiam nostrae conceptionis, vilitatem nativitatis, malitiam iniquitatis, miseriam peregrinationis, brevitatem temporis, memoriam mortis. In hac scriptura veritatis lege; in hoc libro stude; in quo, ut dicitur Ezechiele II, lamentationes sunt, carmen et vae (cf. Ez 2,9). Lamentationes de immunditia conceptionis et vilitate nativitatis; carmen lugubre de malitia iniquitatis et miseria peregrinationis; vae de brevitate temporis et memoria mortis. Ecce qualiter misericors et pius Dominus quotidie mittit ad vos prophetas, ut vobis dolorem incutiant, sapientes, ut mores instruant, scribas, ut vitae vestrae statum in memoriam reponant.
3. Sed ingrati Iudaei, idest temporalium amatores, pro tot beneficiis quot mala retribuant audiamus. "Et ex illis," inquit, "occidetis et crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris "(Mt 23,34). Oppone singula singulis. Prophetas occidunt, sapientes crucifigunt, scribas flagellant. Superbi et vanegloriosi, prophetas; gulosi et luxuriosi, sapientes; avari et usurarii, scribas. Superbia et vanagloria occidunt in homine iudicii terrorem et inferni horrorem. Unde hodie Stephanus dicit Iudaeis, Actus VII: "Dura cervice," ecce superbia," et incircumcisi cordibus et auribus," ecce vanagloria: non enim volunt intelligere vel audire nisi placentia; "vos semper Spiritui Sancto restitistis, sicut et patres vestri. Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti "(Act 7,51-52). Ideo in se ipsos occidunt, quia de adventu ad iudicium praenuntiant.
   Gulosi et luxuriosi sapientes crucifigunt et affligunt, sunt enim cogitatione corrupti, verbis lascivi, opere dissoluti, moribus incompositi. Unde dicunt, Sapientia II: "Vino pretioso et unguentis nos impleamus; et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra "(Sap 2,7-8).
   Avari et usurarii scribas flagellant in synagogis, idest in conscientiis suis, ubi sedes et synagoga Satanae (cf. Apoc 2,9.13). Non attendunt infelices suae vitae statum, ingressum et egressum. In ingressu nec bursa nec denarius, in egressu modica stuppa et saccus; in ingressu nudi, in egressu brevi panno involuti. Unde ergo his haec omnia? Ex rapina et usura. Unde Habacuc II: "Vae ei qui multiplicat non sua! Usquequo [et] aggravat contra se densum lutum? "(Hab 2,6) Facit enim sicut scrabo, qui congregat multum stercus et cum magno labore conficit pilam rotundam; sed tandem asinus transiens pedem scraboni et pilae superponit, ipsum et in qua diu laboraverat uno momento destruit. Sic avarus vel usurarius stercus pecuniae diu congregat, diu laborat, sed, ex insperato, diabolus ipsum strangulat. Et sic anima daemonibus, caro vermibus, pecunia datur parentibus.
4. Sequitur: "Et persequimini de civitate in civitatem "(Mt 23,34). Heu! non sufficit miseris divinae gratiae inspirationem in se extinguere vel repellere, nisi a suis, utpote filiis et uxoribus et huiusmodi, persequendo expellant, tamquam de civitate in civitatem. Verbigratia: Si filius usurarii timore iudicii vel poena inferni concutitur, et tunc proponit honeste vivere, huius vitae miseriam plangere; si pater eius hoc praesenserit, omni suo posse gratiam istam in eo persequitur; et sic de filia, uxore et familia.
   "Ut veniat super vos omnis sanguis iustus," idest debita ultio pro effusione sanguinis, "a sanguine Abel iusti," qui interpretatur luctus, "usque ad sanguinem Zachariae," qui interpretatur memorans Dominum, "filii Barachiae "(Mt 23,35), qui interpretatur benedictio Domini. Ecce homicidae quanta mala perpetrant! Occidunt enim in se et in suis luctum poenitentiae et memoriam Passionis dominicae, quae pro benedictione data fuit a Deo Patre toti mundo. "Quem occidistis inter templum et altare "(Mt 23,35), idest in atrio templi. De quo Apocalypsis XI: "Atrium, quod est foris templum, eice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus "(Apoc 11,2), idest gentiliter viventibus. Templum, triumphans; altare, militans Ecclesia; atrium, vanitas mundana, in qua occiditur dominicae Passionis memoria.
5. Gallinae Christi comparatio, ut ibi: "Ierusalem, Ierusalem "(Mt 23,37). Homines non saxa plangit affectu pietatis. "Quae occidis prophetas," Dominum prophetarum nuntiantes, "et lapidas eos "(Mt 23,37). Occasione istius verbi, legitur istud evangelium hodierna die, in qua beatus Stephanus lapidatus fuit a Iudaeis, quorum duritiam - "Dura", inquit, "cervice"! (Act 7,51) - cum arguit, lapidum duritiam sustinuit. Sed: Gaudet patientia duris ("Lucanus"). Heri Dominus natus, hodie servus lapidatus; heri rex pannis involutus, hodie miles corruptibili veste exutus; heri Salvator praesepio reclinatus, hodie Stephanus collocatus in caelo. Interpretatur enim regula, vel coronatus, seu speculator. Est nobis regula in exemplo: "Positis", inquit, "genibus, oravit pro se lapidantibus: Domine, ne statuas illis hoc peccatum "(Act 7,60); coronatus sanguine proprio; speculator in Dei Filio: Video, inquit, caelos apertos, et Iesum stantem a dextris Dei (cf. Act 56.60).
   Sequitur: "Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti "(Mt 23,37). Ac si dicat: Ego volui et tu noluisti, et quotquot congregavi, mea voluntate semper efficaci, te nolente, feci, quia semper ingrata fuisti.
6. Aliter. Animae ingratae improperat Dominus: "Ierusalem, Ierusalem." Quae interpretatur timor perfectus, idest consummatus, aut timebit perfecte. Domus imperfecta dicitur antequam consummetur. Nota quod bis Ierusalem ponit, quia infelix anima, quae prophetas, ut superius dictum est, in seipsa occidit, a duobus timebit; videbit enim supra se iratum iudicem, subtus se gehennam patentem et ardentem; et tunc timebit perfecte. Modo enim non timet, quia in hac die sua quae ad pacem sibi (cf. Lc 19,42).
   "Et lapidas eos qui ad te missi sunt "(Mt 23,37), idest divinae gratiae inspirationes et visitationes duritia cordis a te repellis. Isaias XLVIII: "Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea "(Is 48,4). In nervo ferreo, inflexibilis superbia - augustinus: Cervicem erigere signum superbiae est -; in fronte aerea, irreverentia. Unde Ezechiel III: "Omnis quippe domus Israel attrita fronte est et duro corde "(Ez 3,7).
   "Quoties volui congregare filios tuos et noluisti." Nota quod hominis iustificatio ex duobus perficitur, scilicet deliberatione propria et inspiratione divina: creaturae enim suae Creator cooperatur. Unde in iustificationis nostrae opere voluntarium assensum requirit, cum dicit in Isaia I: "Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis "(Is 1,19). Libero autem arbitrio ascribitur cum hoc opus praepeditur, cum dicitur: "Si populus meus audisset me "(Ps 80,14) etc. Si enim nos in huius opere omnino nihil facimus, frustra eius adiutorium imploramus, falsoque eum adiutorem vocamus. Aliud est enim facere atque aliud adiuvare. Quid enim est auxiliari nisi operanti cooperari? Adiutorem eum habere et in bono cooperatorem intellexit qui dicit: "Adiutor meus et liberator meus esto, Domine, ne moreris "(Ps 69,6). Quotidie eius adiutorium quaerimus, cum eum quotidianis orationibus proclamamus: "Adiuva nos, Deus, salutaris noster "(Ps 78,9). Patet ergo, quia hoc opus a duobus perficitur, in quo creaturae suae Creator cooperatur.
   Opus itaque est in hoc opere propria industria et divina gratia. Frustra enim quispiam libero arbitrio innititur nisi divino adiutorio fulciatur. Perficitur autem iustificatio nostra ex deliberatione propria et inspiratione divina. Sola enim iusta velle est iam iustum esse. Ex sola siquidem voluntate recte iusti vel iniusti dicimur, quamvis ex opere in utrumque adiuvemur. Facias ergo quod tuum est voluntatem offerendo, et Deus faciet quod suum est gratiam infundendo.
   Nota quod, nec angelus nec homo vel diabolus liberum arbitrium cogere potest, nec Deus vult vim inferre. Sed, o anima, filios, idest affectus tuos, qui per diversa temporalium et vitiorum sunt dispersi, benigne vult ad te congregare, ut unanimis habites in domo (cf. Ps 67,7): tu teipsam in hoc libenter debes offerre et hoc ipsum velle.
7. " Quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas." Nota quod gallina cum pullis infirmis infirmatur; eos ad pastum vocans in tantum clamat quod raucescit; alis eos protegens, hispida milvo pro eis se opponit. Sic Christus, Patris Sapientia, pro nobis infirmis est infirmatus. Unde Isaias LIII: "Desideravimus eum; despectum et novissimum," idest vilissimum, virorum, "virum dolorum et scientem infirmitatem "(Is 53,2-3). Qui infirmum vult consolari, necesse est ut affectum induat infirmanti. Unde dicitur quarto Regum IV, quod Eliseus "incurvavit se super puerum; et calefacta est caro pueri "(4Reg 4,34). Elisei incurvatio, Christi Incarnatio, ex qua calorem fidei recepimus et vitam recuperavimus. Vocavit nos ad pastum suae doctrinae, in tantum clamans, quod raucae factae sunt fauces eius (cf; Ps 68,4).
   Nota quod, raucus non habet vocis melodiam, sed graviter sonat, et ideo non libenter auditur. Sic hodie doctrina Christi non habet melodiam adulationis, quia peccatores non ungit, temporalia non promittit; sed graviter sonat, quia carnem amigere, mundum contemnere docet; ideo non libenter auditur. Unde conqueritur in Iob XIX: "Servum meum vocavi et non respondit; ore proprio deprecabar illum. Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei "(Iob 19,16-17). Uxor Christi sunt clerici, eius patrimonio impraegnati, qui prae ceteris abhorrent halitum, idest eius praedicationem, quae de eius secreto procedit, quia, ut dicit Iob, sapientia trahitur de occultis (cf. Iob 28,180).
   Item, ut nos protegeret, brachia sua tamquam alas extendit in cruce, et spinis hispidus se opposuit diabolo, nos rapere machinanti. Corona spinea quasi galea in capite, crux velut clipeus in brachio, clavus velut clava in manu, et sic armatus nostrum deiecit adversarium. Ipsi ergo laus et gloria per aeterna saecula. Amen.
8. "Facies candelabrum ductile de auro purissimo, et calamos, scyphos, sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia. Sex calami egredientur ex lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero "(Ex 25,31-32). Hoc in Exodo XXV.
   "Facies candelabrum" etc. De quo Matthaeus V: "Non accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt "(Mt 5,15). Gratia enim Sancti Spiritus "lucerna ardens et lucens "(Io 5,35) fuit posita super candelabrum, idest beatum Stephanum, sicut dicit Zacharias IV: "Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput illius "(Zach 4,2). Haec lampas, sive lucerna, non fuit posita sub modio, idest lucro temporali, sed lucebat omnibus qui erant in domo, idest Ecclesia. Unde Lucas in lectione hodierna: "Stephanus", inquit, "plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo "(Act 6,8).
   Hoc candelabrum fuit "de auro purissimo," in quo aurea ipsius paupertas designatur. Tunc enim, ut dicitur in Genesi II, aurum terrae illius, idest Hevilath, quod interpretatur parturiens, idest primitivae Ecclesiae, optimum erat. Sed, heu! versum est in scoria. Fuit etiam "ductile". Ductile dicitur, quod tunsionibus producitur. Lapidum percussione, quasi quadam tunsione, fuit productus et extensus beatus Stephanus ad amplectendum inimicos. Unde: "Lapidabant Stephanum, invocantem et dicentem: Domine, ne statuas illis hoc peccatum "(Act 7,59.60). Super hoc habes concordantiam in tertio libro Regum XXI: "Eduxerunt", inquit, "Naboth Iezrahelitem contra civitatem, et lapidibus interfecerunt "(3Reg 21,13). Noluerat enim ut vinea sua, hereditas patrum suorum, in hortum olerum converteretur (cf. 3Reg 21,2-3). Sic beatus Stephanus lapidatus est: "Eicientes", inquit, "eum extra civitatem, lapidabant "(Act 7,58); quia contradicebat Iudaeis, qui Ecclesiam primitivam volebant convertere in hortum olerum, idest observantiam caeremonialium, et suarum traditionum.
9. Sequitur: "Sex calami egredientur ex lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero." Sex calami in candelabro notant illa sex quae fuerunt in beato Stephano, de quibus fit mentio in lectione missae hodiernae. Scilicet fidem, cum dicitur: "Elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto "(Act 6,5), in quo notatur quod fides eius fuit viva et formata; gratiam et fortitudinem, cum additur: "Plenus gratia et fortitudine "(Act 6,8); sapientiam et praedicationis audaciam, cum adiungitur: "Non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur "(Act 6,10), et iterum: "Dura cervice et incircumcisi cordibus "(Act 7,51) etc.; orationem pro lapidantibus, cum dixit: "Domine, ne statuas illis hoc peccatum "(Act 7,60). Fide vivebat; gratia conferebat; fortitudine resistebat; sapientia instruebat; spiritus audacia confutabat; oratione adiuvabat.
   In istis calamis erant scyphi, sphaerulae ac lilia. In scyphi concavitate designatur humilitas cordis; in sphaerulae circumvolutione, sollicitudo fraternae necessitatis; in liliis, munditia corporis. Ecce candelabrum aureum in tabernaculo Domini, illuminans propositionis mensam, idest Ecclesiam vel fidelem animam: protomartyr Stephanus virtutibus insignitus, sanguine laureatus, triumphans in caelis. Cuius precibus ad gaudia aeterna nos perducat, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
10. "Facies candelabrum ductile de auro purissimo." In candelabro anima cuiuslibet fidelis designatur. De quo loquitur Dominus ad Aaron in libro Numeri VIII: "Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur, ut lucernae contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis "(Num 8,2). Septem lucernae sunt gratia Spiritus Sancti, fides Verbi Incarnati, dilectio proximi, doctrina verbi divini, lux boni exempli, recta intentio animi, constantia propositi.
   De prima dicit Iob XXIX: "Splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris "(Iob 29,3). Lucerna super caput lucet, cum gratia mentem illuminat, et tunc in tenebris praesentis exilii clare videt ubi pedem operis figat.
   De secunda in Luca XV: "Quae mulier habens drachmas decem; et si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et evertit domum, donec inveniat? "(Lc 15,8). Novem drachmae, novem ordines angelorum; decima, Adam cum posteritate sua, quae tunc fuit perdita, cum a paradiso eiecta. Sed "mulier", idest Sapientia Dei Patris, "accendit lucernam," cum in fragili testa nostrae humanitatis posuit lumen suae divinitatis. Et sic "evertit domum," idest mundum vel infernum, "donec inveniat eam." De tertia in Parabolis VI: "Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae "(Prov 6,23). "Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem "(Io 13,34), "lucerna est;" et in epistola prima Ioannis II: "Qui diligit fratrem suum in lumine permanet, qui odit in tenebris est "(1Io 2,10-11). Et ipsa "lex" dilectionis, in qua pendet lex et prophetae (cf. Mt 22,40), est "lux". Et "increpatio disciplinae" est "via vitae," idest ad vitam. De qua Apostolus ad Hebraeos XII: "Omnis disciplina in praesenti videtur non esse gaudii, sed moeroris", ecce "increpatio; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitiae "(Hebr 12,11), ecce "via vitae." De quarta in Psalmo: "Lucerna pedibus meis verbum tuum "(Ps 118,105), et Petrus in epistola secunda I: "Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris "(2Pt 1,19).
   De quinta in Luca: "Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris "(Lc 12,35). gregorius: Lucernas in manibus habemus, cum per bona opera exempla lucis nostris proximis monstramus.
   De sexta in Matthaeo: "Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit "(Mt 6,22). Oculus intentio, corpus opus. Si intentio fuerit simplex, idest sine plica fraudis, totum opus erit lucidum, quia lucerna rectae intentionis illuminatur.
   De septima dicitur in Parabolis, de muliere forti, ultimo: "Non extinguetur in nocte lucerna eius "(Prov 31,18). Ac si diceret: Obscuritas diabolicae tentationis non extinguit lumen animae constantis.
   Hae septem "lucernae" debent poni super animam, ut "contra Boream," idest Aquilonem, idest diabolum, "e regione," idest ex adverso, "respiciant", ut anima ipsis illuminata astutias Satanae deprehendat, et sibi caveat; illuminent etiam "mensam panum propositionis," in qua conversatio cuiuslibet fidelis designatur; ex qua, si caelestis est refectio animae, omnibus proponitur, quae a supradictis lucernis in tenebris praesentis caecitatis illuminatur. Et nota quod, istud "candelabrum" Dominus praecipit, ut "in australi parte erigatur," non in occidentali. Pars australis, vita aeterna: "Deus", inquit Habacuc, "ab austro veniet "(Hab 3,3). Anima enim cuiuslibet fidelis, cum ad aliquod bonum faciendum se erigit, in australi parte se erigat, ut quidquid facit non pro inani, sed pro caelesti gloria faciat. "Facies" ergo "candelabrum".
11. Sequitur: "Ductile". Malleo enim contritionis producitur et extenditur anima in amorem Redemptoris, tunsione crescit, dolore se dilatat, quia patientia duris gaudet ("Lucanus"). Simile quid in Ecclesiastico XX: "Sapiens in verbo producit seipsum "(Eccli 20,29). Dum enim verbo propriae accusationis vel confessionis se percutit, seipsum in amorem Dei producit. Et quia per contritionis tunsionem pervenitur ad cordis munditiam, ideo additur: "De auro purissimo." De quo in Apocalypsi XXI: "Ipsa civitas, aurum mundum simile vitro mundo "(Apoc 21,18). Anima iusti, sedes vel civitas sapientiae, dicitur aurum mundum, quia munditia cogitationis praeclara; et si aliquando, pro fragilitate humanae conditionis, sordes recipit, statim ut vitrum mundum foras per confessionem ostendit, et sic ad diligendum Deum et proximum proficit.
   Unde sequitur: "Sex calami egredientur ex lateribus" etc. Sex calami in candelabro sunt quasi quaedam brachia amoris, quibus [anima] amplectitur Deum et proximum, in viro iusto. De brachiis, quibus amplectitur Deum, dicitur in Deuteronomio VI, et Luca X: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omni fortitudine tua "(Deut 6,5; Lc 10,27). augustinus sic ponit et exponit: Ex toto corde, idest intellectu sine errore; tota mente, idest memoria sine oblivione; tota anima, idest voluntate sine contrarietate.
   Item, brachia, quibus anima amplectitur proximum, sunt haec: peccanti dimittere, errantem corrigere, esurientem pascere. Ex istis brachiis procedunt schyphi, sphaerulae ac lilia. Scyphus est gratia doctrinae caelestis, ex qua bibunt amici et inebriantur carissimi. Hic est scyphus argenteus Ioseph, repositus in sacco Beniamin (cf. Gen 44,2.12), idest corde viri iusti. In sphaerula, peccati in confessione revolutio.
   Unde Isaias XXIII: "Sume citharam," idest confessionem, "circui civitatem," idest mentem vel vitam tuam, ut omnia revolvas, ne aliquid te lateat, "bene cane," teipsum accusando, "frequenta canticum," tibi imputando, te plangendo, "ut memoria sit tui "(Is 23,16) in conspectu Dei. Cantat enim histrio ad divitis ostium, ut aliquod recipiat beneficium. In liliis, angelicae beatitudinis clara et suavis cohabitatio. Dilectus pascitur inter lilia (cf. Cant 2,16), qui dicit in Apocalypsi III: "Qui vicerit vestietur vestimentis albis "(Apoc 3,5). Angelus etiam Resurrectionis stola candida apparuit coopertus (cf. Mc 16,5).
   Ad quam stolam percipiendam ipse nos perducat, qui est benedictus in aeterna saecula. Amen.