Sermoni Domenicali

IN FESTO S. IOANNIS EVANGELISTAE

1. In illo tempore: Dixit Iesus Petro: "Sequere me "(Io 21,19) etc.
   In hoc evangelio duo notantur: Christi imitatio, et ipsius circa suum fidelem dilectio.

2. Christi imitatio, ut ibi: "Sequere me." Hoc dicit Petro; hoc et cuilibet christiano: "Sequere me," nudus nudum, expeditus expeditum. Unde dicit Ieremia III: "Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis "(Ier 3,19). "Sequere" ergo "me", depone sarcinam, non enim me currentem sequi potes oneratus. "Cucurri", inquit, "in siti "(Ps 61,5), humanae scilicet salutis. Ubi cucurrit? Ad crucem. Curre et tu post ipsum, ut sicut ille pro te suam, sic et tu pro te tollas crucem tuam. Unde Luca IX: "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum," in propriae voluntatis abrenuntiatione, "et tollat crucem suam," in carnis mortificatione, quotidie, idest continue, "et sic sequatur me "(Lc 9,23). Sic ergo s"equere me." Vel, si ad me venire et me invenire cupis, "sequere", idest seorsum quaere, "me". Unde ait discipulis Marco VI: "Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi, et nec manducandi spatium habebant "(Mc 6,31). Heu! quam multi carnales affectus et cogitationum strepitus eunt et redeunt per cor nostrum, ita quod non habemus spatium manducandi cibum aeternae dulcedinis, sentiendi saporem internae contemplationis. Et ideo pius magister: "Venite", inquit, "seorsum" a turba turbata, "in desertum locum," idest mentis et corporis solitudinem, "et requiescite pusillum." Vere "pusillum", quia, ut dicitur in Apocalypsi VIII: "Factum est silentium in caelo, quasi media hora "(Apoc 8,1). "Quis dabit mihi pennas sicut columbae "(Ps 54,7) etc.
   Unde Osee II: "Ecce", inquit, "ego lactabo eam, et adducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius "(Os 2,14). Nota quod, in his tribus verbis triplex notatur status: incipientis, proficientis et perfecti. Incipientem lactat, cum eum gratia illuminat, ut crescat et proficiat de virtute in virtutem; et tunc adducit eum a strepitu vitiorum, a tumultu cogitationum in solitudinem, idest mentis quietem; et ibi, iam perfecto, loquitur ad cor eius; quod fit cum divinae inspirationis dulcedinem sentit et se totum in gaudio mentis suspendit. O quanta est tunc in ipsius corde magnitudo devotionis, admirationis et exultationis! Magnitudine devotionis supra semetipsum elevatur, magnitudine admirationis supra semetipsum ducitur, magnitudine exultationis a seipso alienatur. "Sequere" ergo "me".
   Loquitur secundum morem piae matris, quae, cum parvulum filium docet ambulare, ostendit ei panem vel pomum: Veni, dicit, post me, et dabo tibi istud. Qui cum prope appropinquat, ita fere ut accipiat, mater paulatim se subtrahit et rem ostendit, et ostendendo dicit: Sequere me, si vis accipere. Quaedam etiam aves extrahunt pullos suos de nidis et volatu suo docent eos volare et se sequi (cf. Deut 32,11). Sic Christus, ut eum sequamur, se ponit in exemplo et praemium promittit in regno.
3. "Sequere" ergo "me", quia ego bonam novi viam, per quam te ducam. De qua in Parabolis IV: "Viam", inquit, "sapientiae monstrabo tibi; ducam te per semitas aequitatis: quas cum ingressus fueris non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum "(Prov 4,11-12). Via sapientiae, via humilitatis; omnis alia est via stultitiae, quia superbiae. Hanc nobis monstravit, cum dixit: "Discite a me "(Mt 11,29) etc. Semita duorum pedum est, ut alter in transitu transire non possit; dicta, quasi dimidium iter; semis enim, dimidium. Semitae aequitatis, paupertas et obedientia, per quas Christus pauper et obediens suo te ducit exemplo. In his nulla tortitudo, sed omnis aequitas et rectitudo. Sed, valde mirum! cum ita sint strictae, in eis gressus non dicuntur arctari. Via mundi, lata et spatiosa, in qua saeculares tamquam ebrii numquam possunt invenire latitudinem; ebrio omnis latitudo angusta. Malitia enim habet angustiam; paupertas vero et obedientia, eo ipso quod angustant, eo ipso libertatem donant, quia paupertas divitem, obedientia facit liberum. Qui in istis semitis currit post Iesum non habet offendiculum divitiarum vel propriae voluntatis.
   "Sequere "ergo" me," et ostendam tibi "quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit "(1Cor 2,9). "Sequere me, et dabo tibi," ut dicitur Isaia XLV, "thesauros absconditos, et arcana secretorum "(Is 45,3); et in eodem LX: "Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum "(Is 60,5). Videbis Deum facie ad faciem sicuti est (cf. 1Cor 13,12; 1Io 3,2); afflues deliciis et divitiis duplicis stolae animae et corporis; cor tuum mirabitur ordines angelorum, mansiones beatorum, et sic dilatabitur prae gaudio in voce exultationis et confessionis. "Sequere" ergo "me".
4. Ipsius circa suum fidelem dilectio, ut ibi: "Conversus Petrus "(Io 21,20). Qui Christum vere sequitur, desiderat ut omnes eum sequantur, et ideo convertitur ad proximum animi sollicitudine, devota oratione, verbi praedicatione. Hoc significat conversio Petri. Et concordat in Apocalypsi ultimo: "Sponsus et sponsa," idest Christus et Ecclesia, "dicunt: Veni. Et qui audit dicat: Veni "(Apoc 22,17). Christus per inspirationem, Ecclesia per praedicationem, dicunt homini: "Veni". Et qui audit ab eis dicat proximo suo: "Veni", idest, sequere Iesum.
   "Conversus ergo Petrus, vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem "(Io 21,20). Se sequentem diligit Iesus; unde dicit Numeri XIV: "Servum meum Caleb, qui secutus est me, inducam in terram hanc quam circuivit, et semen eius possidebit eam "(Num 14,24). "Quem diligebat Iesus." glossa: Tacito nomine, hoc signo discernitur Ioannes a ceteris, non quod solum eum, sed quod prae ceteris diligebat eum. Diligebat et alios, sed familiarius istum. Donavit potiore dulcedine sui amoris, quia virgo electus ab ipso, virgo permansit; unde Matrem ei commendavit. Qui et recubuit in cena super pectus eius. Magnum amoris indicium fuit, quod solus super pectus Iesu recubuit, "in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi "(Col 2,3); in quo figurabatur quanta arcana divinitatis prae ceteris erat scripturus.
5. Nota quod, Iacob recubuit super lapide, Ioannes super Iesu pectore. Ille in via, iste in cena. In Iacob peregrini, in Ioanne designantur beati. Illi in via, isti in patria. Dicitur Genesi XXVIII: Egressus Iacob de Bersabee, pergebat Haram. Cumque vellet requiescere, supposuit capiti suo lapidem et dormivit. Viditque in somnis scalam erectam, et angelos ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae (cf. Gen 28,10-13). Iacob, iustus adhuc peregrinus, in lucta multiplici positus, qui egressus de Bersabee, quae interpretatur puteus septimus, idest mundi cupiditate, quae caret fine, sicut septimus dies non legitur habere finem, tendit Haram, quod interpretatur excelsum, idest caelestem Ierusalem. Unde dicit cum Habacuc: "Ascendam ad populum accinctum nostrum "(Hab 3,16), qui de saeculo nequam triumphavit.
   Et quia laborem suae peregrinationis alleviare cupit, ideo capiti suo lapidem supponit et dormit. Caput, mens lapis, constantia fidei; scala erecta, caritas gemina; angeli, viri iusti, ascendentes ad Deum mentis elevatione, descendentes ad proximum animi compassione. Peregrinus ergo iustus, ut requiescat, mentem super fidei constantiam collocat. Unde Parabolis XXX: "Lepusculus, plebs invalida, quae collocat in petra cubile suum "(Prov 30,26). Lepusculus, animal timidum, est pauper spiritu, qui contra omnem iniuriam est invalidus, quia timidus, et ideo in petra fidei collocat cubile suae spei, ut ibi quiescat et dormiat, et scalam caritatis in seipso erectam videat.
   Et nota quod, Dominus est innixus scalae propter duo, scilicet ut sustentet et per ipsam ascendentes recipiat. Sustentat enim pondus nostrae fragilitatis, ut per opera caritatis ascendere valeamus; ascendentes recipit, ut cum ipso, aeterno et beato, aeterni et beati simus. Et tunc in illa cena aeternae satietatis recumbemus cum Ioanne super pectus Iesu. Cor in pectore, amor in corde. In amore ergo ipsius recumbemus, quia ipsum ex toto corde, ex tota anima diligemus, et in ipso omnes thesauros sapientiae et scientiae inveniemus.
   O amor Iesu! O thesaurus in amore repositus, sapientia inaestimabilis saporis et scientia cognitionis! "Satiabor", inquit, "cum apparuerit gloria tua "(Ps 16,15); et: "Haec est vita aeterna: ut cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum "(Io 17,3). Cui laus et gloria per aeterna saecula. Amen.
6. "Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum et tulit medullam cedri "(Ez 17,3). Hoc in Ezechiele XVII. Aquila, ab acumine visus sic dicta, est beatus Ioannes, qui subtili mentis intuitu supra se elevatus Unigenitum Filium, qui est in sinu Patris, Verbum, quod erat in principio, vidit et nobis enarravit (cf. Io 1,18.1). "Et nos scimus quia verum est testimonium eius "(Io 21,24).
   Unde de ipso dicit Ezechiel I: "Facies hominis, et facies leonis a dextris, et facies bovis a sinistris, et facies aquilae desuper ipsorum quattuor "(Ez 1,10). In dextris prosperitas, in sinistris adversitas. Matthaeus et Marcus, qui in homine et leone designantur, fuerunt in dextris; de Christi enim Incarnatione et praedicatione, in quibus prosperum quid fuit, scripserunt. Lucas vero in bove, qui in sacrificio solebat offerri, designatur; a sacerdotio enim incepit et ad templum et crucis aram, ubi Passionis adversitas, Christum immolandum perducit. Ioannes in aquila, quae ceteris avibus altius volat, et ipse ceteris altius patefecit arcanum, et ideo dicitur esse "desuper ipsorum quattuor." Sed mirum valde est quod dicitur: "desuper ipsorum quattuor," cum ipse sit unus ex quattuor. Erat ergo super seipsum. Vere supra seipsum, quia supra hominem locutus est, et ideo nuncupatur "aquila grandis magnarum alarum." Quae huius aquilae fuerunt magnae alae dicitur in lectione hodiernae missae, Ecclesiasticus XV: "In medio Ecclesiae aperuit os eius "(Eccli 15,5). Hoc est quod ipse dicit in Apocalypsi VIII: "Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum "(Apoc 8,13), in quo Ecclesia designatur, in cuius medio, idest communiter ad omnes, "aperuit os eius. Et implevit eum spiritu sapientiae et intellectus "(Eccli 15,5). Ecce duae magnae alae, quibus volavit usque ad divinitatis arcanum: "In principio, "inquit", erat Verbum "(Io 1,1)etc.
7. Fuit ergo "longo membrorum ductu." Virtutes sunt quasi quaedam membra animae, quae tunc in longum ducuntur, cum ad opera caritatis extenduntur. Unde huic loco concordat quod dicitur in lectione hodiernae missae: "Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est iustitiae apprehendet illam; et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum "(Eccli 15,1-2). Beatus Ioannes quia filiali et casto timore timuit Deum, ideo fecit bona, idest extendit se ad caritatis opera. Quod luce clarius invenis, si eius epistolam legis, in qua de ipsa caritate efficacissime, utpote quam habebat, scripsit. "Coepit" enim "facere et docere "(Act 1,1). Fuit etiam continens iustitiae, quia, ut dicitur Ecclesiastico L, erat "quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso "(Eccli 50,10). Et quia in se continuit iustitiam, idest veritatem evangelii, ideo apprehendit illam, idest fructum illius.
   Dominus dixit in evangelio: Qui dimiserit patrem, matrem, uxorem, centuplum accipiet (cf. Mt 19,29) etc. Dimisit beatus Ioannes matrem et sponsam pro Domino; et Dominus dedit ei matrem non aliam, sed suam propriam. Unde additur: "Et obviabit illi quasi mater honorificata". Beata Maria, Mater Filii Dei, exeniis virtutum, privilegiis gratiarum honorificata, obviavit beato Ioanni ad pedem crucis: ipsa a dextris et ille a sinistris stabant; et ibi, quasi mulier a virginitate sua, suscepit illum, virgo virginem. Unde in Ioanne XIX: "Cum vidisset Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce fiius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in "suam" "(Io 19,26-27), scilicet "matrem" vel custodiam. O margaritum fulgens virginitatis beati Ioannis, qui a Matre Filii Dei meruit suscipi in filium et ipsam suscipere in suam!
8. Unde de ipsius virginitatis munditia sequitur: "Plena plumis et varietate". Simile quid dicit Iob XXIX: "In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies "(Iob 29,18). Avis nidulum suum plumis interius construit, et circumcirca mollem facit; et hoc propter duo: ne scilicet ova surculis laedantur, et pulli adhuc sine plumis in plumae mollitie calorem et quietem habeant. Nidulus beati Ioannis fuit conscientia humilis. Et nota quod dicit "nidulum" et non "nidum". Virginitas enim humilitate conservatur. Superba virgo non est virgo, sed corrupta. In diminutivo "nidulo" humilitas notatur. Nidulus ipsius fuit mollitie plumae constructus, idest suavitate virgineae munditiae ornatus, in qua ova cogitationum illaesa permanserunt, et pulli operum fomentum et quietem habuerunt.
   Fuit ergo haec aquila "plena plumis et varietate," quia ex munditia mentis pervenit ad pulchram varietatem operationis. Pulchra varietas, lilia mixta rosis. Unde de his duobus dicitur in missae lectione: "Stola gloriae induit eum," quoad virginitatis munditiam, "iucunditatem et exultationem thesaurizavit super eum "(Eccli 15,6), quoad operis magnificentiam. Et si martyrio vitam non finivit, tamen martyr fuit, quia in ferventis olei dolio missus, in Pathmos exilio relegatus, in Epheso veneno potatus, et tamen evasit Dei gratia illaesus, quia "sicut palma multiplicavit dies." Palma nec gelu nec aestu viriditatem amittit; sic beatus Ioannes nec persecutione nec tentatione mentis constantiam, corporis virginitatem perdidit; et sic in nidulo suo mortuus fuit, quia in ipsa usque ad mortem perseveravit. Vel, nidulum eius voco sepulcrum, in quod, celebratis divinis mysteriis, hodie vivus descendit et seipsum, quasi dormire voluisset, reclinavit [2].
9. Sequitur: "Venit ad Libanum et tulit medullam cedri." Mons Libani, qui interpretatur candidatio, est caelestis patria, cuius nazaraei candidiores nive (cf. Lam 4,7). Et in Apocalypsi III: "Ambulabunt", inquit, "mecum in albis, quia digni sunt "(Apoc 3,4). Cedrus, arbor sublimis (cf. 4Reg 19,23; Is 2,13), est celsitudo divinitatis. Volavit ergo aquila magnarum alarum ad illam caelestem patriam, et tulit medullam cedri, cum dixit: In principio erat Verbum etc. Vel, cedrus imputribilis est humanitas Iesu Christi, quae non vidit corruptionem, cuius medulla, divinitas. Tulit ergo medullam cedri et nobis attulit, cum dixit: "Verbum caro factum est, et habitavit in nobis "(Io 1,14). Huic loco concordat quod dicitur in lectione missae: "Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum "(Eccli 15,3). Pane vitae cibari, aqua sapientiae potari, nihil aliud est quam sumere medullam cedri. Rogemus ergo beatum Ioannem, ut eius precibus det nobis Dominus terrena despicere, ad caelestia volare, ut medulla cedri mereamur refici. Ipso praestante, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
10. "Aquila grandis" etc. In hac auctoritate tria moraliter notantur: poenitentis vel viri iusti fides firma, spes certa, caritas perfecta.
   De primo, ut ibi: "Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu." Aquila dicitur ab acumine visus vel rostri, quod cum grossescit et cibum capere non valet, ad petram acuit, et tunc dicitur renovari. "Renovabitur", inquit, "ut aquilae iuventus tua "(Ps 102,5). Tanti enim acuminis habet visum, ut cum est in aere pisciculos videat in aquae profunditate. Sic poenitens, sic catholicus, oculo cordis, qui fide illuminatur - quia quantum credis tantum vides -, occulta Dei conspicit, et ore publice confitetur. Unde Apostolus de acumine visus et rostri: "Corde", inquit, "creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem "(Rom 10,10). Vere haec, aquila grandis - grandis est enim et acutus oculus fidei -, quae videt Dei Filium de sinu Patris descendentem in uterum Virginis, natum in stabulo, reclinatum in praesepio, involutum panniculo, oblatum cum hostiis pauperum in templo, fugientem in AEgypto, peregrinum in mundo, sedentem in asello, derisum a populo, percussum flagello, illitum sputo, potatum felle et aceto, suspensum nudum in patibulo, sepultum in monumento, captivam captivitatem educentem de inferno, resurgentem de sepulcro, ascendentem in caelo, replentem apostolos Spiritu Sancto, retribuentem unicuique secundum opera sua in iudicio. Ecce "aquila grandis," quia acuti visus et rostri. De quo Apostolus: "Os nostrum patet ad vos, o Corinthii "(2Cor 6,11). Quod enim corde fideli credebat, hoc patenti ore, deposita iam grossitie, praedicabat.
   Sequitur: "Magnarum alarum." De quibus habes concordantiam in Apocalypsi XII: "Datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum "(Apoc 12,14). Mulier est anima poenitentis, de qua Isaia LIV: "Mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus "(Is 54,6). Huius duae alae sunt contritio et confessio, quibus volat in desertum poenitentiae, in qua invenit locum pacis et quietis. Et nota quod, hae alae dicuntur magnae. Alae enim verae contritionis habent quattuor magnas pennas. Prima est amaritudo praeteriti delicti; secunda, firmum propositum non relabendi; tertia, omnem iniuriam ex corde dimittendi; quarta, omni homini satisfaciendi.
   In ala confessionis similiter sunt quattuor. Prima, mentis et corporis coram sacerdote humiliatio. Maria, inquit, sedebat ad pedes Domini (cf. Lc 10,39); et in Isaia XLVII: "Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra "(Is 47,1). "Descende" mentis humilitate, "sede in pulvere" vel "terra corporis" humiliatione. Secunda, generalis et singularis propriae iniquitatis accusatio: "Confitebor", inquit, "adversum me "(Ps 31,5); et iterum: "Ego sum qui peccavi, ego qui inique egi "(2Reg 24,17). Tertia, circumstantiarum denudatio, quae sunt Quid, quis, ubi, per quos, quoties, cur, quomodo, quando ("cf. Dom. I in Quadrag., sermo alter, II"). Quarta, iniunctae a sacerdote poenitentiae voluntaria et devota susceptio, ut dicat cum Samuele: "Loquere, Domine, quia audit servus tuus "(1Reg 3,9).
   Unde de satisfactione poenitentiae adiungitur: "Longo membrorum ductu." Manus enim, quae prius erat contracta ad dandam eleemosynam, iam in longum extenditur. Unde in Marco III: Erat in synagoga homo habens manum aridam. Cui Dominus: Extende, inquit, manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illius (cf. Mc 3,1.5). Genua debilia et quasi contracta erant; pedes officio proprio carebant, quo pigritia ipsos privaverat; sicut dicitur in Parabolis XXVI: "Dicit piger: Leaena est in via, leo in itineribus. Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lecto suo "(Prov 26,13-14); sed iam ad orationem currit, genua flectit. Ecce "aquila grandis, longo membrorum ductu."
11. Sequitur de secundo: "Plena plumis et varietate." Simile quid in Iob XXXIX: "Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum sibi? "(Iob 39,27) Poenitens enim, vel religiosus, elevatur a terrenis supra dictis alis ad praeceptum Domini, qui dicit: "Venite post me "(Mt 4,19) etc.; et iterum: "Dimitte mortuos sepelire mortuos suos "(Mt 8,22); "et in arduis," idest vitae aeternae praemiis, "ponit nidum," idest spem, "sibi". Hunc nidum construit plumis patientiae et benignitatis. His plumis construxerat nidum suum Iob, cum dicebat XIII: "Etiam si occiderit me, in ipso sperabo "(Iob 13,15). Posse pati facile est, si non patientia desit ("Ovidius"). "Plena", inquit, "plumis et varietate." Cum varietas tentationis vel persecutionis insurgit, vir iustus nidum suum de plumis patientiae construit, seipsum et pullos operum suorum cooperit, et sic in patientia sua possidet animam suam (cf. Lc 21,19).
12. Sequitur de tertio: "Venit ad Libanum et tulit medullam cedri. Cedrus," quae odore suo fugat serpentes, est caritas, quae invidiae, irae, rancoris et odii serpentes fugat de corde iusti. Unde Apostolus ad Corinthios prima XIII: "Caritas non aemulatur," quia per hoc quod in praesenti mundo nil appetit, invidere alterius successibus nescit; "non agit perperam," quia, quo se in solum Dei ac proximi amorem dilatat, quidquid a rectitudine discrepat ignorat; "non cogitat malum "(1Cor 13,4-5)"," quia in amorem munditiae mentem solidans, dum omne odium radicitus eruit, versare in animo quod inquinat nescit; et ideo dicitur esse in monte Libani, qui interpretatur candidatio, ad quem iustus venit et medullam cedri tollit. Medulla est contemplationis dulcedo vel proximi compassio; cum enim in Dei amorem se extollit, tunc de ipsius dulcedine sentit; cum vero in dilectionem proximi se extendit, tunc medullam compassionis capit.
   Rogemus ergo Dominum Iesum Christum, ut alis contritionis et confessionis det nobis a peccatis avolare et nidum spei in caelestibus collocare et medullam geminae caritatis sumere.
   Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.