1. "Cum natus esset Iesus in Bethlehem Iuda "(Mt 2,1) etc.
In hoc evangelio tria notantur: stellae apparitio, Herodis perturbatio, trium Magorum oblatio.
I. DE STELLAE APPARITIONE
Natus est Iesus nocte Dominicae diei, nam ea die, qua dixit: "Fiat lux. Et facta est lux "(Gen 1,3), "visitavit nos oriens ex alto "(Lc 1,78).
Octavianus Augustus fertur in caelo vidisse virginem gestantem filium ad ostensionem Sibyllae, et ex tunc prohibuit, ne quis eum Dominum appellaret, quia natus erat "Rex regum, et Dominus dominantium "(Apoc 19,16). Unde poeta: En nova progenies caelo demittitur alto ("Vergilius, "Ecloga IV,7). Fons olei per totum diem de taberna emeritoria largissimus emanavit; quoniam ille nascebatur in terris, qui unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis (cf. Ps 44,8). Templum Pacis funditus corruit. Romani siquidem pro pace perfecta, quae toti orbi sub Augusto Caesare imminebat, templum Pacis mirifice construxerunt, de quo consulentes, quamdiu deberet durare, responsum est: Donec virgo pariat. Qui, gaudentes, intellexerunt: Ergo erit in aeternum, quia numquam virgo pariet. Sed perdidit Deus sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobavit (cf. 1Cor 1,19), quoniam in hora nativitatis dominicae funditus corruit.
Tertia decima die ab ipsius nativitate, hoc est hodie, "Ecce Magi venerunt ab Oriente Ierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus stellam eius "(Mt 2,1-2). A magnitudine scientiae magi nuncupati sunt. Quos enim Graeci philosophos, Persae magos appellant. Venerunt enim de finibus Persarum et Chaldaeorum. Potuit enim fieri, ut in tredecim diebus super dromedarios longa terrarum spatia transmearent. Stella vero discreta erat a ceteris in splendore, in loco, in motu. In splendore, quem lux diurna non impedivit; in loco, quia neque in firmamento cum stellis minoribus erat, nec in aethere cum planetis, sed in aere vicinas terrae tenebat vias; et in motu, quia prius immobilis super Iudaeam Magis dedit signum veniendi in Iudaeam, qui ex deliberatione sua Ierusalem tamquam caput Iudaeae adierunt. Quibus egressis, tunc primo motu notabili praecessit eos. Quae, peracto officio, mox esse desiit, revertens in praeiacentem materiam, unde sumpta fuerat.
Nota quod haec dies dicitur Epiphania, ab "epì", quod est "supra", et "phanè", quod est "illustratio", quia hodie Christus manifestatus est per signum stellae. Dicitur Theophania a "theòs", quod est "deus", quia hodie [manifestatus], evolutis triginta annis, per verbum Patris, in flumine Iordanis baptizatus fuit. Dicitur et Bethphania a "beth", quod est "domus", quia, revoluto anno post baptismum, hodie in nuptiis infra domum fecit divinum miraculum.
Magi, sapientes mundi, de quibus Isaia XIX: "Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens "(Is 19,11). Pharao, qui interpretatur discooperiens virum, est mundus, qui, quem cooperit vanitate sua, discooperit in mortis miseria; non dat, sed accommodat, et in maiori necessitate accommodatum repetit, et sic nudum et miserum relinquit. Insipiens ergo est consilium ipsorum sapientum, qui consulunt aliena congregare, quae secum non possunt portare, accommodatis se onerare, quae per strictum foramen secum non possunt transferre. Ita enim angustum est mortis foramen, quod vix anima sola et nuda inde potest transire. Cum ergo venitur ad transitum, omne pondus temporalium deponendum; quia peccata non sunt substantia, ideo de facili transeunt cum anima.
Oriens, mundi vanitas vel prosperitas. Unde Ezechiel VIII: "Vidi", inquit, "et ecce viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis "(Ez 8,7.16). Templum, humanitas Christi, vel vita cuiuslibet iusti. Contra templum Domini dorsa et facies ad orientem habent, qui, Passionis et mortis Christi obliti, quidquid norunt, quidquid sapiunt ad mundi vanitatem vertunt. Unde conqueritur in Ieremia II: "Verterunt ad me tergum et non faciem. In tempore afflictionis suae," idest mortis, "dicent: Surge et libera nos. Ubi sunt dii tui," idest deliciae et divitiae, "quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae "(Ier 2,27-28). Vel, contra templum dorsa habent et ad ortum solis adorant, qui iustorum paupertatem, humilitatem, afflictionem contemnunt, et felices illos dicunt qui deliciis et divitiis affluunt.
Ierosolyma, quae interpretatur pacifica, status novae vitae, idest poenitentiae. Unde Isaias XXXII: "Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta "(Is 32,18). Felix status, in quo est pulchritudo pacificae conscientiae, fiducia conversationis sanctae, opulentia caritatis fraternae. Sicut ergo stella Ierosolymam traxit ab Oriente Magos, sic divina gratia ad statum poenitentiae trahit a mundi vanitate peccatores, ut regem natum quaerant, quaerentes inveniant, invenientes adorent. "Ubi", inquiunt, "est qui natus est Rex Iudaeorum?" idest confitentium, idest poenitentium? Regem poenitentium, in ipsis natum, quaerunt, qui poenitentiam agere proponunt. Nos, inquiunt, positi "in Oriente," idest mundi vanitate, "vidimus stellam eius," idest cognovimus gratiam ipsius, "et" sic per eum "venimus adorare eum "(Mt 2,2).
II. DE HERODIS PERTURBATIONE
4. Herodis perturbatio, ut ibi: "Audiens Herodes rex, turbatus est "(Mt 2,3). Diabolus, rex turbae turbatae, turbatur. Turbatur et mundus, cum audit Christum in poenitentibus iam natum, et videt alios peccatores per gratiam conversos ad ipsum; dolet regnum suum diminui et regnum Christi quotidie augeri. Unde Exodo I: "Dixit Pharao ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis. Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur "(Ex 1,9-10). Astutia diaboli suggestione, malitia mundi blasphemia et iniuria opprimit filios Dei. Unde sequitur ibi: "Oderant filios Israel AEgyptii, et affligebant illudentes eis; atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum "(Ex 1,13-14). Frixorium iustorum, vita peccatorum. "Moab", inquit, qui interpretatur ex patre, idest illi qui sunt ex patre diabolo, "olla spei meae "(Ps 59,10), quia impius vivit pio, idest ad utilitatem pii.
Turbatus est Herodes, qui interpretatur gloria pellis, de rege paupere nato, qui dicit: "Claritatem ab hominibus non accipio "(Io 5,41); et: "Gloriam meam non quaero "(Io 8,50). "Regnum", inquit, "meum non est de hoc mundo "(Io 18,36). Gloria pellis turbatur, quia decorem suum in nigredinem, mollitiem in asperitatem aspicit converti, unde Isaia III: "Erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium "(Is 3,24). Ista expositione non indigent, quia in poenitentibus ad litteram patent ("cf. Dom. XIV post Pent., II").
Et in Exodo XXXIII: "Iam nunc depone ornamentum tuum, ut sciam quid faciam tibi "(Ex 33,5). Unde Esther XIV: "Esther regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat. Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit; et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput, et corpus humiliavit ieiuniis, omniaque loca in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit "(Esth 14,1-2).
Esther, quae interpretatur abscondita, est poenitentis anima, quae a conturbatione mundi absconditur in solitudine animi et quandoque corporis; confugit ad Dominum, quia nusquam nisi in ipso est refugium a periculo iudicii, quod quasi praesens ei semper imminet, et ideo pavet. Deponit vestes gloriae, suscipit indumenta poenitentiae, et, pro unguentis variae delectationis, cinere suae fragilitatis et stercore propriae iniquitatis caput, idest mentem, implet; ieiuniis instat; omniaque loca etc. Hoc est quod dicit gregorius de Magdalena: Quot in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta.
III. DE TRIUM MAGORUM OBLATIONE
O Dei misericordia, quae numquam obliviscitur misereri! Ad se enim revertenti statim praesto est. Unde Isaias LVIII: "Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum "(Is 58,9), "quia misericors sum, Dominus Deus tuus "(Deut 4,31).
Et ecce, inquit, stella. Ad Herodem declinaverant; stellam perdiderant. Recidivantes designant, qui, ad diabolum vel mortale redeuntes, gratiam amittunt; sed ab ipso recedentes amissam recuperant. Unde Ieremias III: "Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit alterum, numquid revertetur ad eum ultra? Numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis," idest daemoniis et peccatis, "tamen revertere ad me, dicit Dominus "(Ier 3,1).
"Et ecce stella antecedebat eos "(Mt 2,9). Unde concordat Exodus XIII: "Dominus praecedebat eos ad ostendendam viam, per diem in columna nubis, per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore "(Ex 13,21). Columna nubis in die erat contra fervorem solis, columna ignis in nocte contra tenebras, et ut sibi a serpentibus providerent. Nota quod divinae gratiae illustratio dicitur columna, quia sustentat; nubis, quia calorem solis, idest mundanae prosperitatis, refrigerat; ignis contra frigus infidelitatis, tenebras adversitatis, venenum diabolicae suggestionis.
"Usquedum veniens staret supra domum ubi erat puer "(Mt 2,9). Ecce finis laboris, meta itineris, gaudium requirentis, praemium invenientis. "Laetetur" ergo "cor quaerentium "(Ps 104,3) te, Iesu; et, si quaerentium, quanto magis invenientium? Stella antecedit; columna praecedit. Illa ostendit viam ad cunabula Salvatoris, ista ad terram promissionis; et in cunabulis, terra promissionis, manans melle divinitatis et lacte humanitatis. Curre ergo post stellam, festina post columnam, quia ducunt te ad vitam. Parum laborabis, cito pervenies, et invenies desiderium sanctorum, gaudium angelorum.
"Et intrantes domum "(Mt 2,11). Dicitur in Luca XV, quod filius senior, indignatus, nolebat domum intrare (cf. Lc 15,25.28); filius vero prodigus iam intraverat, quia in seipsum reversus (cf. Lc 15,17) iam fuerat. Dictum est apostolis: "Neminem salutaveritis per viam "(Lc 10,4). Qui in via est foris est; et qui foris est extra domum est, et ideo salutatione indignus. Immo, ut dicit Amos V: "In omnibus plateis planctus, et in cunctis quae foris sunt, dicetur: Vae, vae! "(Am 5,16).
"Invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum "(Mt 2,11). Quia intrant, inveniunt; et quia inveniunt, procidunt et adorant. In puero et Maria, innocentia et munditia; in eo quod procidunt, contemptus sui; in eo quod adorant devotio fidei designatur. Intrant ergo poenitentes in domum propriae conscientiae et inveniunt innocentiam quoad proximos, et munditiam quoad seipsos; et de hoc non superbiunt, sed in faciem procidunt, eum qui dedit devote et fideliter adorantes.
"Et intrantes domum," scilicet diversorium illud, quod Lucas commemorat, "invenerunt puerum cum Maria" etc. Dicit ibi glossa: Cur non et Ioseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malae suspicionis occasio daretur gentibus, quae primitias suas statim, nato Salvatore, ad eum adorandum miserunt.
"Et apertis thesauris suis "(Mt 2,11). glossa: Thesauros nostros in via non pandamus donec praeteritis hostibus soli Deo ex occultis cordium offeramus. Ezechias, quia thesauros alienigenis prodidit (cf. 4Reg 20,12-19), condemnatur in posteris. Depredari desiderat, qui thesaurum publice in via portat ("Gregorius")).
Item, in Arabia, quae interpretatur sacra, est nemus, in quo thus et myrrha reperiuntur. Unde quicumque dominium istius tenent nemoris arabice sacri vocantur. Isti, cum nemus vindemiant vel incidunt, non funeribus intersunt, non congressibus feminarum polluuntur. Thus, arbor immensa atque ramosa, lenissimi corticis, sucum aromaticum velut amygdalae emittit. Thus dicitur a tundendo, vel a "theòs", idest "deo", cui adoletur; adulteratur autem admista resina vel gumma, sed dignoscitur sua proprietate. Nam thus igni impositum ardescit, resina fumescit, gumma liquescit. Arbor thuris, devotio orationis; quae est immensa contemplatione, ramosa fraterna caritate, quia tam pro amico quam pro inimico supplicat; lenissimi corticis, exteriori benignitate; emittit sucum lacrimarum aromaticum, redolentem in conspectu Dei. Unde Canticis IV: "Surge, aquilo," idest, Recede, diabole; "et veni, auster," idest, Spiritus Sancte; "perfla hortum meum," idest mentem meam, "et fluent aromata," idest lacrimae, "illius "(Cant 4,16). Iste sucus est refectio peccatorum, sicut lac amygdalinum refectio infirmorum. Orans pectus tundit, et devotio ad Deum ascendit. Sed, heu! hodie devotio orationis adulterina commistione corrumpitur, scilicet resina vanaegloriae ut in hypocritis, gumma pecuniae ut in clericis miseris, qui orationes et missas celebrant pro denariis. Vera devotio igne divini amoris inardescit, corrupta vero vanitate fumescit, cupiditate liquescit.
Item, arbor myrrha ad quinque cubitos proceritatis extollitur. Sponte manans, pretiosior ex ea sudor; elicitus corticis vulnere vilior iudicatur. Myrrha, ab amaritudine dicta, est cordis vel corporis amara afflictio, cuius primus cubitus, mortis memoria; secundus, irati iudicis in iudicio praesentia; tertius, ipsius irrevocabilis sententia; quartus, inextinguibilis gehenna; quintus, societas omnium perversorum hominum et daemonum inevitabilis omnino et propinqua poenitentia, idest poena tenax. Quae sponte ex hac arbore fluit, pretiosior, idest Deo acceptabilior; quae vero vulnere infirmitatis vel adversitatis elicitur, vilior comprobatur.
Rogemus ergo Dominum, ut ista tria ei ita offeramus, ut cum ipso regnare valeamus, qui est benedictus in saecula. Amen.
IV. SERMO ALLEGORICUS
9 . "In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius, a gente expectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius "(Is 18,7). Haec prophetia est XVIII Isaiae, de conversione gentium, quarum hodie primitiae, scilicet Magi, detulerunt munus aurum, thus et myrrham Iesu Christo, "Domino exercituum," idest angelorum. Unde Malachia I: "Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus; et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, dicit Dominus exercituum "(Mal 1,11). Sed, ut gentilis populi miseriam et Dei liberantis misericordiam melius cognoscamus, de singulis verbis breviter disseramus.
Ille "populus" gentilis, cuius et nos filii, erat "divulsus" a Deo per idolorum culturam, unde de idolatris Iudaeis, qui adhaeserunt Ieroboam, dicit Osee IV: "Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum," quia "separatum est convivium eorum "(4,17-18). Ieroboam, qui interpretatur divisio populi, "fecit", ut dicitur tertio Regum XII, "duos vitulos aureos, et dixit populo: Nolite ascendere in Ierusalem: Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra AEgypti "(3Reg 12,28).
Item, erat "dilaceratus" diaboli vexatione, sicut legitur in passionibs quorumdam apostolorum, quod se colentibus visum, auditum, gressum diabolus auferebat, et diversis passionibus vexabat. Unde Marcus IX: "Et exclamans, et multum discerpens eum, exivit ab eo "(Mc 9,25). Et alibi: "Qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur "(Lc 6,18).
Item, "terribilis" animi ferocitate, unde Habacuc I: "Ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua "(Hab 1,6). Tres Magi venerunt de finibus Persarum et Chaldaeorum, adorare Dominum. Post "quem non fuit alius" populus ita terribilis, unde sequitur in auctoritate Habacuc: "Horribilis est et terribilis. Leviores sunt pardis equi eius et velociores lupis vespertinis "(Hab 1,7.8).
Sequitur: "A gente expectante." Expectabat enim impleri illam prophetiam Balaam, Numeri XXIV: "Orietur stella ex Iacob, et consurget virga "(Num 24,17)"," vel homo ex Israel. Conculcata, diversis bellis. Sicut enim alios conculcabat, ita ab aliis conculcabatur, unde Chaldaei destruxerunt Ierusalem, et ipsi destructi sunt a Cyro et Dario. Et non tantum ab extraneis, sed etiam a seipsis consumebantur. Unde sequitur: Cuius flumina, idest bellum intestinum, effusiones sanguinum, diripuerunt terram eius.
Gratias ergo agamus Iesu Christo, qui a tam infideli ac barbaro populo munus hodie, fidei primitias, dignatus est suscipere et ex eis Ecclesiam suam, quae nos sumus, congregare. Ipsi honor et gloria per aeterna saecula. Amen.
V. SERMO MORALIS
Populus divulsus, superbia; dilaceratus, avaritia; terribilis, ira; gens expectans, vanagloria; conculcata, invidia; duo flumina, gula et luxuria. De singulis proponamus.
"Populus divulsus," populus superborum. Sicut ventus arborem divellit, sic superbia separat hominem a Deo, unde Iob XIX: "Velut evulsae arbori abstulit," idest auferri permisit, "spem meam "(Iob 19,10). Spes hominis, Deus; a quo tunc disiungitur, cum a radice humilitatis vento superbiae divellitur. Nec mirum. Superbia dicta, super se iens; humilitas, humi vilitas. Superbus ascendit; Deus descendit. Et quid magis contrarium vel sibi oppositum? Ille in sublimi; iste in humili. Divulsus est ab eo; cui non placet vel adhaeret nisi humilis. Radix, vita arboris; humilitas, vita hominis. Si aliquis in horto suo arborem fructiferam et pulchram haberet, si a vento funditus divelleretur, nonne doleret? Utique! O quanto magis dolendum, cum anima nostra vento superbiae divellitur a suo Creatore, qui ante omnia superbiam detestatur, qui superbis resistit (cf. 1Pt 5,5), qui potentes deponit (cf. Lc 1,52). Superbia enim casum habet; qui est in imo, securior est illo qui est in alto. Et ideo, ut dicit seneca, Redige te ad parva, a quibus cadere non potes.
"Vae" ergo, "civitas sanguinum, universa mendacii" etc. Mendacium est in lingua, dilaceratio in corde, rapina in manu. Dicitur in secundo Machabaeorum ultimo, quod Iudas linguam impiissimi Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari (cf. 2Mach15,33). Nicanor, qui interpretatur stans lucerna, est usurarius, qui videtur stare et lucere, sed cito ruet, et tunc extinguetur. Unde Iob XXI: "Quoties lucerna impiorum extinguetur? "(Iob 21,17), et XVIII: "Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius? Lux obtenebrescet in tabernaculo eius et lucerna quae super eum est extinguetur "(Iob 18,5-6). Lucerna habet duo: lucem et ardorem. Sic avarus: lucem humani favoris, ardorem lucri temporalis; cum in morte extinguetur, utroque privabitur; quia lingua eius in multis mendaciis fuit partita, ideo daemonibus dabitur praecisa; vel, quia pro peccato linguae diversimode punietur. Cor eius dilaceratur, quia cum labore acquirit, cum timore custodit, cum dolore perdit. Usurarium totum diabolus tenet, quia manum per rapinam, ne eleemosynam faciat, cor acquirendi per dilacerationem, ne bonum cogitet, linguam per mendacium, ne orationem vel aliud bonum proferat.
Nota quod, duo sunt genera onagrorum: unum est in Hispania sine cornibus, aliud est in Graecia cum cornibus. Duo sunt genera hypocritarum. Quidam enim hypocritae sunt velut sine cornibus, qui in iniuria sibi illata videntur mansueti, in tribulatione quieti, honorari quandoque renuunt; sed hoc totum astute faciunt, quia, fugiendo gloriam, gloriam quaerunt. Alii hypocritae sunt cornuti, qui, ad primum iniuriae verbum, cornua superbiae erigunt, et quales intus latebant foris ostendunt. Onager dicitur ab "onos", quod est asinus, et "agro". "Ager est mundus "(Mt 13,38). Hypocritae ergo, tam illi quam isti, asini mundi, cui serviunt, expectant mercedem laudis vel pecuniae, et hoc "in siti sua," qua ardent, et ideo non quiescent donec aliquid hauriant. Sed "bestiae", idest simplices, "potant in gaudio de fontibus Salvatoris" (Is 12,3), cuius duo sunt fontes, gratia scilicet et gloria. De primo fonte potant in re, de secundo in spe, quandoque potaturi in specie.
Audivimus omnium istorum miseriam; consideremus et Dei liberantis de tanta miseria misericordiam. Ecce, in hoc tempore divinae benignitatis et misericordiae, defertur a supradictis peccatoribus munus poenitentiae Iesu Christo, Domino exercituum, idest caelestium virtutum.
Deferatis et vos, carissimi, munus cum tribus Magis, aurum scilicet contritionis, thus confessionis, myrrham satisfactionis, ut ab ipso Iesu Christo, munus gloriae recipiatis in caelo.
Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.