Sermoni Domenicali
THEMATA SERMONIS
Evangelium in vigesimatertia dominica post Pentecosten: "Abeuntes Pharisaei," quod in duabus clausulis dividitur.
In primis thema sermonis de praedicatore vel Ecclesiae praelato et de peccatorum divitiis et de triplici tubae convocatione, ibi: "In gutture tuo sit tuba." Item ad poenitentes vel religiosos, de modo poenitentiae peragendae et perditorum restauratione, ibi: "Nolite timere, animalia regionis." [de prima clausula]. Item contra praelatos Ecclesiae, ibi: "Abeuntes Pharisaei." Item contra avaritiam et luxuriam ipsorum, ibi: "Vae, filii desertores." Item contra potentes mundi, ibi: "Praeparavit Dominus hederam." Item de deo ventre, ibi: "Imitatores mei estote." [de secunda clausula]. Thema sermonis contra hypocritas et de Dei notitia, qua omnia scrutatur, ibi: "Cognita Iesus nequitia." Item de triplici imagine Dei, ibi: "Ostendite mihi numisma census." Item thema sermonis de puritate animae, ibi: "Vidi et ecce candelabrum." Item de septem lucernis et septem infusoriis, quae sunt septem beatitudines, et septem verba Domini in cruce prolata, ibi: "Septem lucernae eius." Item contra odium fraternum habentes, ibi: "Super tribus sceleribus Edom." Item thema sermonis contra avaros, ibi: "Leva oculos tuos et vide." Item de Dei protectione, ibi: "Bonus Dominus et confortans." Item de triplici iustitia, ibi: Qui esuriem et sitim.
Item de misericordia et tribus quae sunt in aceto, ibi: "Qui misericors est." Item de spe et timore, ibi: "Duae olivae." Item de peccatoris conversione, ibi: "Auferte vestimenta."
EXORDIUM. DE PRAEDICATORE ET DE TRIPLICI TUBAE CONVOCATIONE
Dicit Osee: "In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt "(Os 8,1). Quid ista quattuor: guttur, tuba, aquila et domus significent, videamus. Nota quod tuba, ut dicitur in libro Numeri, ad tria convocabat, scilicet ad bellum, epulum et festum (cf. Num 10,9-10). Tuba est praedicatio. Unde Amos propheta: Si clanget tuba in civitate, quis non expavescet? (cf. Am 3,6). Signum est magnae obdurationis, cum populus audit tubam praedicationis, mortem aeternam comminantis, et non expavescit. Sunt enim sicut aspis surda, quia unam aurem infigunt terrenis, et aliam obturant cauda concupiscentiae carnalis, ne audiant vocem tubae mirabiliter incantantis (cf. Ps 57,5-6).
Unde de talibus dicit Michaeas propheta praedicatoribus: "In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite "(Mich 1,10). Geth interpretatur torcular, et significat huius mundi superbos et avaros, qui tamquam torcularia opprimunt et emungunt pauperes et inopes. Unde eis hic idem propheta dicit: "Qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum. Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt; et ossa eorum confregerunt "(Mich 3,2-3). Istis nec tuba praedicationis debemus annuntiare, nec lacrimis plorare, quia nec tuba cordis duritiam flectere, nec lacrimae ignem avaritiae valent extinguere. De quo idem propheta: "Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena. Numquid," "non", "iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa? "(Mich 6,10-11). In quo malitia avari denotatur, quia alia mensura vendit et alia emit.
Sequitur: "In domo pulveris," idest poenitentis pauperculi et spiritu contriti, qui se cognoscit pulverem, o praedicatores, "pulvere vos conspergite," idest vestrae humilitatis exemplum ostendite, quia, ut dicit Dominus, "pauperes evangelizantur "(Mt 11,5) non divites, humiles non superbi. Tumor enim infusa repellit.
Tuba ergo est praedicatio, quae convocat ad bellum contra vitia, de quo dicit Ioel propheta: "Ego Dominus locutus sum. Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; ascendant omnes viri bellatores. Concidite aratra vestra in gladios et ligones in lanceas. Infirmus dicat quia fortis ego sum "(Ioel 3,8-10). Cum Dominus interna inspiratione loquitur in praedicatoribus, tunc ipsi clamant in gentibus, idest gentiliter viventibus: "Sanctificate bellum" etc. Bellum sanctificat, qui prius vitia deponit et post "contra spiritualia nequitiae in," idest pro, "caelestibus "(Eph 6,12), certamen assumit. Qui enim dissentit sentit. Robustos suscitat, qui firmum propositum non relabendi habet. Viri bellatores tunc ascendunt, cum quinque corporis sensus, qui prius erant quasi feminae, animam effeminantes, sed modo tamquam viri bellatores ascendunt castis et castigatis moribus, qui prius solebant descendere in profundum vitiorum. Aratra in gladios et ligones in lanceas concidit, qui linguam detractionis, quae quasi aratro vitam aliorum solebat sulcare, in gladios confessionis et propriae accusationis et ligones terrenae sollicitudinis et privati amoris vertit in lanceas caritatis; et sic qui infirmus fuerat et effeminatus potest dicere: Fortis sum, et potens ascendere ex adverso et stare in bello in die Domini.
Istis, ne de magnitudine peccatorum desperent, dicitur: "Nolite timere, quia germinaverunt speciosa deserti." Desertum dicitur derelictum, vel quod non seritur, et significat poenitentiam, quae hodie raro et vero colitur habitatore. Speciosa ergo deserti sunt viri poenitentiae, qui germinant in contritione. Sicut enim germen est initium floris, sic ipsi semper incipiunt et de die in diem se renovant. Nolite ergo timere, animalia regionis, quia sicut illi ita et vos eritis speciosi.
Unde sequitur: Quia lignum attulit fructum suum. Nota ista tria: lignum, ficum et vineam. In homine tria sunt membra, e quibus quidquid intus vel foris agitur procedit, scilicet cor, lingua et manus. Cor poenitentis est quasi lignum faciens fructum contritionis, de quo dicit Isaias: "Iste omnis fructus, ut auferatur peccatum eius "(Is 27,9). Contritio dicitur omnis fructus, pro eo quod omne peccatum auferat, ita tamen si habeat firmum propositum confitendi. Unde statim sequitur in eodem: "Cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos, non stabunt luci neque delubra "(Is 27,9). Altare dicitur alta ara; ara dicta, quod ibi ardeat victima. Altare, superbia, luxuria et avaritia, quae quaerunt alta, in quibus ardet infelix anima. Hoc est altare Baal, qui interpretatur superior aut devorator (cf. Iudic 6,25), quod bene altaris etymologiae concordat. "Lapides" ergo "altaris" sunt peccata superbiae, luxuriae et avaritiae, quae confitens debet ponere coram sacerdote, quasi "lapides cineris allisos," ut omnia distincte, subtiliter, tam peccatum quam circumstantias peccati confiteatur; et sic "non stabunt luci," idest imaginationes, "et delubra," idest peccati delectationes. "Lignum" ergo "attulit fructum suum." Sequitur: "Ficus et vinea dederunt virtutem suam." Ficus, a fecundidate dicta, linguam significat, quae est fecunda verbis. Circa hanc ficum debemus stercora, idest confessiones peccatorum, [ponere] (cf. Lc 13,8), ut virtutem suam, scilicet confessionem, valeat dare. Vinea est manus, quae digitos tamquam palmites extendit. Digiti dicti, [vel] quia decem sunt, vel quia decenter iuncti existunt. Extendat ergo manum operationis poenitens ad praecepta decalogi, quae decenter sunt iuncta. In prima enim tabula praecepta quae ad dilectionem Dei pertinent erant scripta; in secunda, quae ad proximi. Quae, cum simul iunguntur, valde decentia existunt.
Et ideo, o poenitentes, qui estis "filii Sion," idest Ecclesiae, "exultate corde," et "laetamini" opere "in Domino Deo vestro," non in aliis rebus, "quia dedit vobis doctorem iustitiae," idest spiritum gratiae, qui vos docet iustitiam facere de vobis ipsis, "et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum." Ibi dicit glossa: Matutinus imber est fides, serotinus perfectio operum. Vel, imber matutinus est cognitio Dei, quae post fidem datur; serotinus plenitudo eiusdem cognitionis.
"Et implebuntur areae frumento" etc. Per areas mentes intelliguntur, ubi fit separatio paleae, idest vitiorum, et sic abundant frumento bonorum operum, et per pressuram quam sustinent, abundant oleo misericordiae et vino consolationis.
"Et reddam vobis annos" etc. Locusta dicta, quod pedibus sit longa ut hasta. Bruchus, quasi in bucca totus. Rubigo, vitium quo pereunt segetes. Eruca, ab erodendo dicta, frondium vermis, quae suo incessu pruriginem excitat in carnem. In locusta superbia, in brucho gula, in rubigine ira et invidia, in eruca luxuria designatur. Haec sunt quae devorant bona opera nostra. Sed, cum ad poenitentiam redimus, reddit nobis Dominus annos, idest ubertatem bonorum operum, quia opera quae facta fuerant in caritate, sed per subsequentem culpam mortificata, reviviscunt in poenitentia, ad cuius epulum convocat nos tuba.
Dicamus ergo: "In gutture tuo sit tuba." O praedicator, tuba praedicationis sit in gutture tuo, idest mente non tantum ore, ut tu sis quasi aquila super domum Domini, idest sanctam Ecclesiam vel fidelem animam. Quaere de aquila in evangelio: "Dum iret Iesus in Ierusalem "("Dom. XIV post Pent.").
Sequitur: "Pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt." Ideo praedicator debet in gutture tubam habere, et ut aquila super domum Domini ascendere, pro eo quod peccatores foedus, quod pepigerunt cum Domino in Baptismo, sunt transgressi, et legem litterae et gratiae praevaricati, deteriores Pharisaeis, qui legem litterae, in qua dicitur: "Non tentabis Dominum Deum tuum "(Deut 6,16), praevaricati sunt, cum Dominum legis, inito consilio, tentaverunt. Unde dicitur in hodierno evangelio: "Abeuntes pharisaei" etc.
In hac et sequenti dominica leguntur duodecim prophetae, et in introitu hodiernae missae cantatur: "Omnes gentes, plaudite manibus "(Ps 46,2); et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Philippenses: "Imitatores mei estote "(Phil 3,17), quam in duabus particulis volumus dividere et cum supradictis evangelii clausulis concordare. Prima: "Imitatores". Secunda: "Nostra conversatio in caelis est." Ideo haec epistola cum hoc evangelio legitur, quia in evangelio loquitur Matthaeus de pharisaeis et herodianis, qui interpretantur gloria pellis, nec non de denario insignito imagine Caesaris; et Apostolus loquitur in epistola de inimicis crucis Christi, quorum gloria in confusione ipsorum, et de corpore nostro, quod erit insignitum claritate summi regis.
I. DE PHARISAEORUM ASTUTA NEQUITIA
Unde iterum dicit Osee: "Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eis. Usquequo non poterunt emundari? Quia ex Israel et ipse est "(Os 8,5-6). Samaria est Ecclesia, cuius vitulus, idest praelatus, lasciviens et petulans, extento collo et ventre praeambulo incedens, proiectus est a Domino. De quo iterum dicit Osee: "Sicut vacca lasciviens declinavit Israel "(Os 4,16). Et ideo, ut dicit Ieremias: "Vitula elegans atque formosa AEgyptus; stimulator," idest avaritiae et luxuriae stimulus, "ab aquilone," idest diabolo, "veniet ei "(Ier 46,20). Et ideo in talibus praelatis non solum irascitur Dominus, sed etiam furit. Usquequo non potuit emundari populus a petulantia et lascivia et similibus? Quasi diceret: Non potest mundari populus ab his, "quia ex Israel ipse est," idest quia ista videt in suis praelatis. "Contaminatus est" ergo "Israel. Sed," o tu "Iuda," idest simplex populus laicorum, licet tales sint religiosi et praelati, para tibi "messem", idest bona opera, noli respicere ad eos, et hoc "cum convertero captivitatem," idest peccata indurata, "sicut torrens in austro," idest per gratiam Sancti Spiritus.
Item, de his pharisaeis dicit Osee: "Divisum est cor eorum, nunc interibunt; ipse confringet simulacra eorum et depopulabitur aras eorum "(Os 10,2). Qui cor habet divisum vadit in interitum. Unde dicitur in tertio libro Regum, quod Ieroboam, qui interpretatur divisio, percussus interiit ipse et domus eius tota, usque mingentem ad parietem (cf. 3Reg 14,10). Ipse Dominus omnipotens confringet pharisaeorum simulacra, idest hypocrisim et iactantiam, et depopulabitur aras, idest divitiarum opulentiam et carnis petulantiam, super quibus diabolo sacrificant.
De istis ergo dicitur: "Abeuntes pharisaei." Quo abeuntes? Uxor fornicaria dicit in Osee: "Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, et lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum "(Os 2,5). Uxor fornicaria est quaelibet anima, spiritualiter fornicans, quae post amatores suos vadit, cum carnis sensibus obedit. Per panem intelligitur delectatio et prosperitas saecularis. Unde Iob: "Abominabilis fit ei panis in vita sua "(Iob 33,20). Per aquam, luxuria, unde Iob: "Sub umbra dormit, et in secreto calami et in locis humentibus "(Iob 40,16). Per lanam, innocentia in superficie, unde dicitur in Levitico, quod albor in cute lepra est (cf. Lev 13,3). Per linum, subtilitas decipiendi, unde Isaias: "Confundentur qui operabantur linum, plectentes et texentes subtilia "(Is 19,9). Unde dicitur linum quod sit molle et lene. Per oleum, adulatio, unde: "Oleum peccatoris non impinguet caput meum "(Ps 140,5), idest meam mentem, idest non crescat caput meum de adulatione falsa. Ecce quo pharisaei abierunt.
"Ut faceretis consilium, et non ex me." Unde Dominus in Osee: "Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes extiterunt, et non cognovi "(Os 8,4).
"Et ordiremini telam." Unde Osee: "In aranearum telas erit vitulus Samariae. Quia ventum seminabunt, et turbinem metent "(Os 8,6-7). Sicut tela aranearum vento dissipatur et dissolvitur, sic vitulus, idest clericorum petulantia, in nihilum redigetur. Sicut ventus turbinem movet, pulverem elevando, ita amor temporalium, qui est quasi ventus, movet et ducit ad turbinem damnationis aeternae.
"Et non per spiritum meum." De quo Isaias: "Ipsi ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti eius, et conversus est eis in inimicum "(Is 63,10). Unde Michaeas: "Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes eius? Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? Et e contrario populus meus in adversarium consurrexit "(Mich 2,7-8). Spiritus Domini abbreviatur, cum peccatori gratia subtrahitur; sed poenitentibus est largus, cum eis gratia infunditur.
"Ut adderetis peccatum." Unde Osee: "Non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia Domini in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit "(Os 4,1-2). Quia peccatum peccato, nova veteribus addunt. Sicut ripae tenent fluvium, ne inundet, ita timor Dei et pudor saeculi, qui quasi duae ripae deberent restringere inundationem peccatorum. Quod minime factum est in clericis, quia timor Dei non est ante oculos eorum (cf. Ps 35,2), et frons meretricis facta est eis; noluerunt erubescere (cf. Ier 3,3).
"Qui ambulatis ut descendatis in AEgyptum," idest mundi avaritiam, de qua Amos: "Percute cardinem, et commoveantur superliminaria; avaritia enim in capite omnium "(Am 9,1). Per cardinem, in quo volvitur ostium, intelligitur usus clavium in praelatis, vel excludendi vel admittendi in Ecclesiam. Per superliminaria intelligitur excellentia dignitatis sacerdotalis, quae per ignem cupiditatis et superbiae venit in ruinam.
"Et os meum non interrogastis." Unde Amos: "Dominus Deus non facit verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas "(Am 3,7).
"Sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis," idest sensus carnalis. Contra quem in Ieremia: "Non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra. Hoc enim placet mihi, ait Dominus "(Ier 9,23-24).
"Et habentes fiduciam in umbra AEgypti," idest mundanae potestatis, quae est quasi umbra transiens.
"Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae AEgypti in ignominiam." Unde Osee: "Vidit Ephraim languorem suum, et Iudas vinculum suum; et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem; et ipse non poterit salvare vos neque solvere poterit a vobis vinculum "(Os 5,13). Hoc est quod dicit Isaias: "Frustra et vane auxiliabitur AEgyptus "(Is 30,7). Non enim Assur, idest diabolus, vel AEgyptus, idest mundus, potest removere infirmitatem aut languorem ab homine. Unde Iob: "Oculi impiorum deficient, et effugium peribit ab eis "(Iob 11,20). Et horatius: Non domus et fundus, non aeris acervus et auri, aegroto domini deduxit corpore febres.
Sequitur: "Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis "(Mt 22,16), idest militibus Herodis, qui eo tempore erat Ierosolymis. Erat ergo seditio in populo, ut ibi dicit GLOSSA, aliis dicentibus debere dari tributa pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisaeis contra dicentibus non debere populum Dei, qui decimas solvit etc., quae lex dicit humanis legibus subiacere.
Et bene pharisaeorum discipuli cum herodianis coniunguntur, quia discipuli divisionis, cum a vera gloria dividuntur, falsae inani gloriae et transitoriae coniunguntur. De qua habes concordantiam in Osee: "Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu "(Os 9,11), subaudis, "avolavit". Hodie multi sunt, qui quamdiu sunt implumes, idest pauperes et ignobiles, stant in nido humilitatis, sed cum habent alas et plumas, idest divitias et dignitates, avolant et superbiunt; et gloria eorum in alis suis, cum deberent attendere quanta fuerit miseria eorum in conceptu et nutritione et educatione. Item, Osee: "Ligavit eum spiritus in alis suis "(Os 4,19). Alae sunt intellectus et affectio. Intellectus volat per campum veritatis, illa per discretionem boni, sed utramque ligat spiritus vanaegloriae.
Sequitur: "Magister, scimus quia verax es "(Mt 22,16). Magister dicitur maior in statione, nam "sterròn" graece, "statio" dicitur latine. Magistrum vocant, ut, quasi laudatus, mysterium cordis sui simpliciter aperiat, eosque velit habere discipulos. "Quia verax es, et viam Dei in veritate doces "(Mt 22,16). De qua in Psalmo: "Dirige me in veritate tua. Dirige me," errores fugientem, "in veritate tua," ut recte vivam et pie, sicut veritas exigit, "et doce me "(Ps 24,5) ipsam veritatem. "Et non est tibi cura de aliquo "(Mt 22,16). Eo provocant, ut Deum magis quam Caesarem timeat et non debere solvi tributa dicat, ut inde quasi actor seditionis fiat. "Non enim respicis personam hominum "(Mt 22,16). Unde Habacuc: "Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris "(Hab 1,13). Persona dicta, quod per se una est. "Dic ergo nobis quid tibi videtur. Licet censum dari Caesari, an non? "(Mt 22,17) De hac quaestione erit satisfactum in sequentibus.
"Multi enim ambulant," scilicet pharisaei, qui sunt "inimici crucis Christi". Pro quorum perditione flebat Apostolus: "Quorum finis," idest in fine eorum erit, "interitus", idest aeterna poena, "quorum Deus venter est "(Phil 3,18-19).
Per similitudinem saepe Scriptura loquitur, ut quod in re aliqua discerni non potest, in consimili discernatur. Per similitudinem Deo venter comparatur, cum dicitur: "Quorum Deus venter est, et gloria in confusione." Solent diis templa construi, altaria erigi, ministri ad serviendum ordinari, immolari pecudes, thura concremari. Deo siquidem ventri templum est coquina, altare mensa, ministri coci, immolatae pecudes coctae carnes, fumus incensorum odor saporum. Haec in Ierusalem non construuntur, sed in Babylonia, quia quorum Deus venter est et gloria in confusione erit. Ipse enim, princeps cocorum, qui muros Ierusalem destruxit, qui transtulit vasa Domini in domo regis Babylonis, et fecit vasa templi vasa palatii, et, ut verius dicam, vasa mensae divinae fecit vasa coquinae.
Ait enim Apostolus: "Templum Dei sanctum est quod estis vos "(1Cor 3,17). In hoc templo vasa sunt corda, quae tunc vasa sunt templi Domini, cum plena virtutibus placent divinae voluntati; fiunt autem vasa palatii, quando placere student cuilibet humanae potestati; fiunt etiam vasa coquinae, dum quod prius sobrietati servierat, postea servit gulae.
Unde Ieremias: "Qui nutriebantur, inquit, in croceis amplexati sunt stercora "(Lam 4,5 ). Crocus in Oriente nascitur, et colorat et saporat. In croceis igitur nutriuntur, qui in initio conversionis suae interius sapore virtutum reficiuntur, exterius exemplo boni operis colorantur. Sed hi qui sic in croceis nutriuntur amplexantur stercora, dum post opus pietatis et continentiae revocat eos ventris cura, et fit quandoque ut, qui in domo sua ante conversionem sobrie vixerant, postmodum in monasterio gulosi fiant. Placatur Deus venter diversorum hostiis ferculorum, inclinat aurem rumoribus, excitatur saporum generibus, demulcetur confabulatione non oratione, otio gratulatur, somnolentia delectatur. Habet itaque monachos, canonicos, et conversos, qui ei obnoxius serviunt, eos videlicet qui sub otio in Ecclesia Dei remisse vivunt, qui non quaerunt secretas orationes, sed fabulosas otiosorum confessiones, inter quos non audiuntur singultus et suspiria compunctae mentis, sed risus et cachinnationes et ructus ingurgitati ventris. Tales abeuntes ineunt consilium, in quod non veniat anima mea (cf. Gen 49,6).
Unde rogemus, fratres carissimi, Dominum Iesum Christum, ut a pharisaeorum divisione nos dividat, in suae veritatis doctrina confirmet, a gulae vitio custodiat, qua ad vitae aeternae epulum pervenire mereamur.
Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.
II. DE IESU CHRISTI SAPIENTIA
Sicut denarius imagine regis, sic anima nostra sanctae Trinitatis imagine signatur. Unde in Psalmo: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine "(Ps 4,7). Ibi dicit glossa: O Domine, lumen vultus tui, idest lumen gratiae, qua reformatur imago tua in nobis, qua tibi similes sumus, est signatum super nos, idest impressum rationi, quae est superior vis animae, qua Deo similes sumus, cui impressum est illud lumen, ut sigillum cerae. Vultus ergo Dei ratio nostra accipitur, quia sicut per vultum quis cognoscitur, ita per speculum rationis cognoscitur Deus. Haec autem ratio per peccatum hominis deformata est, per quod homo dissimilis Deo factus est, sed per gratiam Christi reparata est. Unde Apostolus: "Renovamini spiritu mentis vestrae "(Eph 4,23). Gratia ergo, qua renovatur imago creata, hic lumen dicitur.
Et nota quod, triplex est imago: similitudinis, creationis, in qua creatus est homo, scilicet ratio, et recreationis, per quam reformatur imago creata, scilicet Dei gratia, quae menti reparandae infunditur; imago similitudinis, ad quam factus est homo ad imaginem et similitudinem totius Trinitatis: per memoriam similis Patri, per intelligentiam Filio, per dilectionem Spiritui Sancto. Unde augustinus: Meminerim te, intelligam te et diligam te. Factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei: imago in cognitione veritatis, similitudo in amore virtutis. Lumen ergo vultus Dei est gratia iustificationis, qua imago creata insignitur. Hoc lumen est totum et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis, Unde Dominus subinfert in hoc evangelio: "Reddite quae sunt Caesaris Caesari "(Mt 22,21) etc. Ac si diceret: Sicut redditis Caesari suam imaginem, sic animam reddite Deo, lumine vultus eius illustratam et signatam.
Candelabrum et denarius, lampas et imago, idem significant. Candelabrum est anima, quae tota dicitur aurea, quia ad imaginem et similitudinem Dei facta. Unde Ecclesiasticus: "Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum "(Eccli 17,1), ut sic vivat et sapiat et memoriam habeat et intellectum et voluntatem. Unde: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo" etc., idest ex toto intellectu, voluntate, memoria. Sicut autem ex Patre Filius, ex utroque Spiritus Sanctus, ita ex intellectu voluntas, et ex utroque memoria, nec sine his tribus potest esse anima perfecta; nec unum, quantum ad beatitudinem pertinet, sine aliis integrum constat. Et sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, non tres dii sed unus Deus, tres habens personas; ita et anima intellectus, anima voluntas, anima memoria; non tamen tres animae sed una anima, tres habens potestates, in quibus imaginem Dei mirabiliter gerit. Quibus quasi excellentioribus iubemur diligere Conditorem, ut quantum intelligatur et diligatur semper in memoria habeatur. Nec sufficit Deo intellectus, nisi voluntas sit in amore eius; nec ista duo, nisi memoria addatur, qua semper in mente intelligentis et diligentis maneat Deus; Quia sicut nullum momentum est quo homo non fruatur vel utatur Dei bonitate, ita semper in memoria debet praesens esse. Ad similitudinem quoque Dei factus est homo, ut sicut Deus caritas est, bonus, iustus, mitis, misericors, ita homo caritatem habeat, sit bonus, iustus etc. "Vidi" ergo "candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius." Lampas est infusio gratiae, qua anima illuminatur. Unde, de viro iusto, hac lampade illuminato, dicit Iob: "Deridetur iusti simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum "(Iob 12,4-5). gregorius: Iusti simplicitas et lampas dicitur et contempta. Lampas, quia interius lucet in conscientia, contempta, quia apud mentes carnalium abiecta aestimatur, et a duplicibus quasi fatuitas reputatur. Quasi mortuos reputant quos non secum vivere carnaliter pensant. Statutum contemptae lampadis tempus est extremi iudicii praedestinatus dies, quo iustus quisque, qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur.
"Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum "(Mt 5,3). - "Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt "(Lc 23,34).
"Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram "(Mt 5,4). - "Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso "(Lc 23,43).
"Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur "(Mt 5,5). - "Mulier, ecce filius tuus; deinde dicit discipulo: Ecce mater tua "(Io 19,26-27).
"Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur "(Mt 5,6). - "Eli, Eli, lamma sabacthani? Hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? "(Mt 27,46).
"Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur "(Mt 5,7). - "Sitio!" (Io 19,28).
"Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt "(Mt 5,8). - "Consummatum est! "(Io 19,30).
"Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur "(Mt 5,9). - "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum "(Lc 23,46).
Qui paupertate spiritus ditatur, vere cum Iesu Christo pro se persequentibus potest orare, dicens: "Pater, ignosce illis" etc. Qui spiritu est humilis in se delinquenti ignoscit, preces fundit. E contra facit Edom, idest superbus peccator, de quo dicit Dominus in Amos propheta: "Super tribus sceleribus Edom, et super quattuor, non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam eius, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem; mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae "(Am 1,11-12). Primum peccatum est mala cogitare, secundum consentire, tertium opere implere, quartum non poenitere. Qui in tribus prioribus peccat, si poenitet, convertit eum Deus ad vultum clementiae suae; si vero non poenitet, avertitur ab eo vultus clementiae. Edom, ut ibi dicit GLOSSA, ipse est qui et Esau et Seir. Iste persecutus est Iacob, ut timore eius fugeret in Mesopotamiam, et non servavit in eo viscera misericordiae. Et odium, quod fuit in patre, servaverunt Idumaei, geniti ab eo, contra filios Iacob, ut egredientibus de AEgypto, ne transitum quidem in terram sanctam concederent, in hoc violantes misericordiam, ut fratres esse nescirent. Hoc totum faciunt illi, qui odiunt fratres suos, qui non sunt pauperes spiritu, et ideo mittet Dominus ignem gehennae in Theman, quod interpretatur auster, idest in illos, qui tempore mundanae prosperitatis dissolvuntur; "et devorabit aedes Bosrae," quae interpretatur munita, idest illos, qui excusationibus se muniunt, ut remaneant in peccatis.
moraliter. Edom interpretatur sanguineus, et significat carnem nostram, quae gulae et luxuriae sanguine delectatur; haec persequitur, in gladio concupiscentiae, fratrem suum Iacob, idest spiritum nostrum, et vult violare misericordiam ei a Deo debitam. Et ideo orat ad Dominum, dicens in Genesi: "Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis "(Gen 32,11). Spiritus carnem timet, et iam de eius concupiscentiae manu erui exorat, quae, si ad consensum pervenerit, percutiet matrem cum filiis, idest rationem cum affectibus, vel ipsam animam cum bonis operibus.
Duae mulieres sunt rapina et furtum. Rapina attenditur in altis personis, furtum in minoribus. Hae dicuntur habere alas milvi, qui rapinae intendit. Milvus dicitur, quasi "mollis avis" et viribus et volatu, rapacissimus tamen, domesticis insidiatur avibus; et ideo significat rapacem elatum. Ista amphora levatur inter caelum et terram, quia avarus nec in caelo cum angelis, nec in terra cum hominibus, sed in aere, cum Iuda proditore et daemonibus, eligit sibi locum. Hae mulieres non dimittunt avarum, donec constituant in campo Sennaar, idest in loco foetoris, idest in inferno. Sennaar enim interpretatur foetor.
De his tribus verbis dicit Habacuc: "Iustus ex fide vivit "(Gal 3,11; cf. Hab 2,4). Iustus dictus, quia iura custodit. "Iustus" refertur ad se, "ex fide" ad Deum, "vivit" ad proximum. Qui iustus est, in seipso iura custodiens, seipsum iudicans et condemnans, ex fide Dei vivit in amore proximi. "Qui" vero, ut dicit Ioannes, "non diligit, manet in morte "(1Io 3,14).
Nota, in aceto tria sunt consideranda. Primo enim fuit acerbum; secundo vinum depuratum; tertio deterioratum fuit in acetum. Sic falsus christianus: ante Baptismum fuit uva agrestis et acerba, quia infidelis: Omnes, inquit Apostolus, nati sumus filii irae (cf. Eph 2,3); suscepto Baptismo, factus est quasi vinum odoriferum, scilicet per fidem; sed postea deterioratus est in acetum, scilicet per mortale peccatum. Unde acetum dicitur, quod acutum sit, vel quasi aquatum. Vinum enim mixtum aqua, cito in hunc saporem vertitur. Unde acidum, quasi aquidum. Cum fidelis quisque miscetur aquae carnalis voluptatis, cito vertitur in acetum mortalis peccati, quod quantum in se est propinat Christo, non dico in cruce pendenti, sed iam in caelo regnanti.
Unde ipse conqueritur per Isaiam: "Expectavi ut vinea mea faceret uvas, et fecit labruscas "(Is 5,4). Quod exponens, adiungit: "Expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas; iustitiam, et ecce clamor "(Is 5,7). Labrusca dicta, quod in labris viarum pendeat. Opera enim peccatoris, scilicet iniquitas avaritiae et clamor luxuriae, sunt quasi labruscae in via, quae ab omni diripiuntur transeunte. Unde Ezechiel: "Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum; et divisisti pedes tuos omni transeunti "(Ez 16,25).
Et attende quod, oleum superenatat omni liquori, et in hoc significat spem, quae est de aeternis, quae supereminet omni transitorio. Unde spes dicta, quod sit pes progrediendi ad Dominum. Spes est bonorum futurorum expectatio, quae exprimit humilitatis affectum et sedulum servitutis obsequium. Oleum etiam cibos condit, et nos omne opus quod agimus timore condire debemus. Unde in Psalmo: "Servite Domino in timore "(Ps 2,11), ut qui stat videat ne cadat (cf. 1Cor 10,12). Ne vero misera servitus videatur, addit: "Et exultate ei". Sed, ne iterum in temeritatem eatur, subditur: "cum tremore" (Ps 2,11). Ecce iam habes quid significent et quomodo concordant denarius insignitus imagine et candelabrum illuminatum lampade.
Dicamus ergo: "Cuius est imago haec et superscriptio?" Superscriptio in denario est nomen Christi, quod est super omne nomen (cf. Phil 2,9), in christiano. A Christo enim non ab alio denominamur. Unde ipse dicit in Psalmo: "In libro tuo omnes scribentur; dies formabuntur et nemo in eis "(Ps 138,16). O Pater, "in libro tuo," idest in me, qui sum liber vitae, "omnes" fideles mei "scribentur", idest instruentur et nominabuntur. "Dies", idest maiores, ut apostoli, de quibus dicitur: "Dies diei eructat verbum "(Ps 18,3), "formabuntur", scilicet in me, a quo perfectionem gratiae sumunt, "et nemo" meorum formabitur "in eis," quia non dicuntur esse Petri vel Pauli, sed Christi, a quo christiani dicuntur (cf. 1Cor 1,12).
"Ecce", inquit, "abstuli a te iniquitatem tuam." Haec sunt sordida vestimenta. Prius Dominus aufert immunditiam pristinae conversationis, et postea induit mutatoriis, idest virtutibus et moribus honestis, ex quibus formatur conversatio caelestis.
"Ponite", inquit, "cidarim super caput eius." Cidaris est mitra, quae duo habet cornua, in quibus utriusque Testamenti scientia vel gemina dilectio designatur. Cidaris ergo in capite est scientia vel gemina dilectio in mente. Vestimenta alba sunt opera pura in carne. Unde Dominus in Apocalypsi: "Ambulabunt", inquit, "mecum in albis quia digni sunt "(Apoc 3,4), quorum conversatio in caelis est.
"Unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis," idest vilitatis, "nostrae, configuratum corpori claritatis suae "(Phil 3,20-21). Ecce qualiter denarius imagine nostri regis erit insignitus. Qui non in terrenis conversatur, sed in caelis, secure salvatorem expectare poterit. Quod contradicit Amos propheta: "Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid eam vobis? Dies ista Domini tenebrae et non lux "(Am 5,18), idest tribulatio et non prosperitas. In qua tunc videbunt quod ista opera, quae reputabant lucida, erunt tenebrosa. Multi superbi, ut ibi dicit GLOSSA, ut iusti videantur, dicunt se desiderare diem iudicii, vel suae mortis, ut incipiant esse cum Christo. Sed istis dicit esse vae, quia nullus sine peccato, et in hoc quod sibi non timent, digni sunt supplicio. Illi ergo soli Dominum Iesum secure expectant, qui conversatione in caelis habitant.
Eia ergo, fratres carissimi, ipsum salvatorem Dominum Iesum Christum suppliciter exoremus, ut denarium et candelabrum, idest nostram animam, imagine et lampade reformet et illuminet, qua, in anima et corpore reformati, in gloria resurrectionis configurari mereamur ipsius claritati. Quam nobis praestare dignetur ipse, qui est benedictus et gloriosus et excelsus Deus per aeterna saecula.
Dicat omnis anima, imagine regis insignita: Amen. Alleluia.