Sermoni Domenicali

DOMINICA XX POST PENTECOSTEN

Evangelium in vigesima dominica post Pentecosten: "Simile est regnum caelorum homini regi," quod dividitur in tribus clausulis.
   In primis thema sermonis de triplici templo et candelabro aureo et sex ipsius calamis et eorum significatione, ibi: "Intulerunt candelabrum." [de prima clausula]. Item thema de tribus nuptiis et eorum adiunctis, ibi: "Simile est regnum caelorum." Item thema in Annuntiatione Domini, ibi: "Sapientia aedificavit sibi domum" et cetera quae sequuntur.
   [de secunda clausula]. Thema sermonis de tribus tabernaculis, quae tribus concordant nuptiis, ibi: "Erit ruina qua percutiet Dominus." Item contra ebrietatem, ibi: "Nolite inebriari vino, in quo est luxuria" et cetera quae sequuntur in eodem.
   [de tertia clausula]. Thema de tribus vestibus nuptialibus, quae tribus concordant nuptiis, ibi: "Intravit autem rex." Item de quadruplici horto et eius significatione, ibi: "Descendit dilectus meus in hortum." Item de triplici bello, ibi: "Tertium bellum fuit in Gob;" et in eodem dicitur de natura salamandrae et passeris et poenis inferni.

1. In illo tempore: "Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo "(Mt 22,2).
   Dicitur in [primo] libro Machabaeorum, quod "intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum "(1Mach 4,49). Quid ista quattuor allegorice, moraliter et anagogice significent, videamus. Nota quod triplex est templum, scilicet uterus virginalis, anima fidelis et Ierusalem caelestis, in quorum quolibet sunt candelabrum, altare incensorum et mensa.
   De templo uteri virginalis dicitur in tertio libro Regum, quod Salomon aedificavit templum ex tribus, scilicet marmore, cedro et auro. Marmor cedro, cedrus vestiebatur auro (cf. 3Reg 6,7-22 "passim"). In marmore, beatae Mariae virginitas; in cedro, quae odore suo fugat serpentes, humilitas; in auro ipsius designatur paupertas. Marmor virginitatis vestitur, idest conservatur et ornatur, cedro humilitatis. Superba enim virgo non est virgo, et ideo beata Maria, quasi virginitate oblita, humilitatem praetendit, dicens: "Ecce ancilla Domini "(Lc 1,38). Cedrus humilitatis decoratur auro paupertatis. Solet enim ex divitiarum adipe procedere iniquitas superbiae. In hoc templum fuerunt illata candelabrum, altare incensorum et mensa. Sicut in divinitate tres sunt personae et una substantia, sic in Christi humanitate tres sunt substantiae et una persona. Iesus Christus est Deus et homo, qui ex anima et carne consistit. In candelabro, divinitas; in altari incensorum, ipsius anima, quae omni fuit plena odore virtutum; in mensa ipsius designatur caro, ex qua reficimur et satiamur in altaris Sacramento. Benedictum et gloriosum istud templum, quod candelabro aeterni luminis illuminatur, altare incensi odoriferum redditur, mensa propositionis satiatur.
   Item, de secundo templo, quod est anima fidelis, dicit Apostolus: "Templum Dei sanctum est, quod estis vos "(1Cor 3,17). In hoc templum debemus inferre candelabrum caritatis, altare incensorum, idest devotionem mentis, et mensam propositionis, idest verbum sanctae praedicationis. De candelabro caritatis dicitur in Exodo, ubi loquitur Dominus ad Moysen, dicens: "Facies candelabrum ductile de auro mundissimo, scyphos et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia. Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero "(Ex 25,31-32). Ductile dictum, quod malleo producatur. Candelabrum caritatis percutitur malleo tribulationis, ut producta crescat, non in se sed in mente hominis. Unde dicit augustinus super epistolam Ioannis: Perfecta caritas est haec, ut quis paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed numquid mox ut nascitur iam prorsus perfecta est? Immo, ut perficiatur nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur; cum ad perfectionem venerit, dicit: "Cupio dissolvi et esse cum Christo "(Phil 1,23). Hic aperte progressus et perfectio caritatis insinuantur.
   Fit etiam candelabrum caritatis de auro mundissimo. Nullius enim vitii recipit admixtionem, quae, sicut aurum ceteris metallis, sic praeeminet ceteris virtutibus. Ex isto candelabro debent procedere scyphi, sphaerulae ac lilia. In scypho, qui sua concavitate infusa retinet et propinat, designatur humilitas cum compunctione mentis. Concavitas enim infusorum est receptiva, tumor vero infusa repellit. In sphaerula, quae circumvolvitur, sollicitudo circa proximi necessitatem. In liliis, munditia castitatis. Tu ergo, qui caritatem habes, habe scyphos quoad Deum, sphaerulas quoad proximum, et lilia quoad teipsum.
   Nota etiam, quod candelabrum caritatis habet sex brachia, tria a dextris et tria a sinistris, quibus amplectitur Deum et proximum. Tria quibus amplectitur Deum sunt peccatorum abominatio, temporalium conculcatio, caelestium contemplatio. De primo dicit Psalmista: "Iniquitatem odio habui, et abominatus sum "(Ps 118,163). De secundo Apostolus: Omnia reputavi tamquam stercora, ut Christum lucrifacerem et amplecterer (cf. Phil 3,8). De tertio idem: Contemplantibus vobis non quae videntur, sed ea quae non videntur (cf. 2Cor 4,18). Item, tria brachia quibus amplectitur proximum sunt: delinquenti parcere, errantem corrigere, esurientem reficere. De primo in evangelio: Dimitte eis, quia nesciunt quid faciunt (cf. Lc 23,34). De secundo Iacobus: "Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum "(Iac 5,20). De tertio Salomon: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi "(Rom 12,20; cf. Prov 25,21). Si cum tali candelabro altare devotionis et mensa sanctae praedicationis in animam nostram fuerint illata, vere tunc erit templum sanctum, in quo habitat Deus.
   Item, de tertio templo, quod est Ierusalem caelestis. De quo in Psalmo: "Introibo in domum tuam," idest Ecclesiam militantem, "adorabo ad templum sanctum tuum "(Ps 5,8)"," idest triumphantem, et in utroque: "confitebor nomini tuo "(Ps 137,2). Unde dicitur in Daniele, quod "ingressus est Daniel domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat, confitebaturque coram Deo suo "(Dan 6,10). In hoc templo est candelabrum luminis. Unde in Apocalypsi: "Claritas Dei illuminat eam, et lucerna eius est Agnus "(Aapoc 21,23). Est ibi et altare incensorum. Unde in eodem: "Angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum; et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum. Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum et de manu angeli coram Deo "(Paoc 8,3-4). Hoc est quod dicit Raphael Tobiae: "Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, ego obtuli orationem tuam Domino "(Tob 12,12). Est etiam ibi mensa. Unde in Luca: "Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo "(Lc 22,29-30). Cum hoc triplici templo tres nuptias volumus concordare et concordando celebrare. De quibus dicitur in hodierno evangelio: "Simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo."
2. Nota quod in hoc evangelio tria notantur. Primum, nuptiarum praeparatio et ad ipsas convocatio, cum praemittitur: "Simile factum est." Secundum, homicidarum perditio, bonorum et malorum in nuptiis congregatio, cum adiungitur: "Rex autem, cum audisset, iratus est." Tertium, hominis non vestiti veste nuptiali condemnatio, cum subinfertur: "Intravit autem rex. "In introitu hodiernae missae cantatur: "In voluntate tua, Domine;" et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Ephesios: "Videte itaque quomodo caute ambuletis." Quam in tribus particulis volumus dividere et cum tribus evangelii clausulis concordare. Prima: "Videte". Secunda: "Nolite inebriari vino." Tertia: "Sed implemini Spiritu Sancto" etc. In hoc evangelio loquitur Dominus de nuptiis, ad quas celebrandas in psalmis, hymnis et canticis nos invitat Apostolus in hodierna epistola, qua de causa legitur cum hoc evangelio.
3. Dicamus ergo: "Simile factum est regnum caelorum homini regi." Nota quod tres sunt nuptiae, scilicet unionis, iustificationis et glorificationis. Primae celebratae fuerunt in templo beatae Virginis; secundae quotidie celebrantur in templo animae fidelis; tertiae celebrabuntur in templo gloriae caelestis. In nuptiis solent duae personae convenire, sponsus scilicet et sponsa. Solent duae partes discordes per bonum matrimonii concordia uniri, cum scilicet unus ex illa parte accipit coniugem ex ista. Inter nos et Deum magna erat discordia, ad quam expellendam et pacem reformandam necesse fuit ut Dei Filius de nostra parentela acciperet sponsam. Ad quod negotium peragendum multi internuntii et intercessores accesserunt et precibus institerunt, et vix impetrare potuerunt. Tandem consensit Pater, et misit Filium suum, qui in thalamo beatae Virginis sibi nostram naturam univit, et tunc Pater nuptias Filio suo fecit. Unde super hoc dicit ioannes damascenus: Post concessum sanctae Virginis, Spiritus Sanctus praevenit in ipsam, secundum verbum Dei, quod dixit Angelus, purgans ipsam, et potentiam deitatis Verbi receptivam praeparans, simul autem et generativam. Et tunc obumbravit ipsam Dei altissimi per se Sapientia et Virtus existens, idest Filius Dei, Patri "homousios", idest "consubstantialis", sicut divinum semen; et copulavit sibi ipsi, ex sanctissimis et purissimis ipsius Virginis sanguinibus, nostrae antiquae conspersionis carnem, animatam anima rationali et intellectiva, non seminans, sed per Spiritum Sanctum creans. Item, idem dicit: Omnia quae in nostra natura plantavit, Dei Verbum assumpsit, scilicet corpus et animam intellectualem; totum enim totus assumpsit, ut toti mihi salutem gratis faceret. Altius divinitas maritari voluit, sed gloriosius caro nubere non potuit.
   Item, secundae nuptiae celebrantur, cum, adveniente Sancti Spiritus gratia, peccatrix convertitur anima. Unde dicit in Osee propheta: "Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene tunc mihi erat magis quam nunc "(Os 2,7). Et paulo post: "Vocabit me Vir meus, et non vocabit me ultra Baali. Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter "(Os 2,16-18). Vir animae est Sancti Spiritus gratia, quo, ipsam ad poenitentiam vocante interna inspiratione, totius vitii inutilis est vocatio. Unde addit: "Non vocabit me ultra Baali," qui interpretatur superior aut devorator, et significat vitium superbiae, quae superior esse appetit, et vitium gulae et luxuriae, quae omnia devorant, quorum nomina aufert de ore poenitentis. "Recedant", inquit, "vetera de ore vestro "(1Reg 2,3), ut non tantum peccatum sed etiam circumstantias et imaginationes de corde et ore deponat. Et "in die illa," idest gratiae infusione, qua illuminatur anima, "percutit foedus eis," idest reconciliatur peccatoribus, scilicet "cum bestia agri," idest avaris et raptoribus; "et volucre caeli," idest superbis; "et cum reptili terrae," idest gulosis et luxuriosis. Et tunc conterit de terra, idest mente peccatoris, arcum diabolicae suggestionis et gladium fulgentem mundanae prosperitatis et bellum carnis; et sic eos fiducialiter facit dormire et nuptias celebrare, quasi sponsus cum sponsa in thalamo purae conscientiae.
   Item, tertiae nuptiae celebrabuntur quando, in die iudicii, adveniente sponso Iesu Christo, de quo dicitur: "Ecce sponsus venit, exite obviam ei "(Mt 25,6), accipiet ad seipsum Ecclesiam sponsam suam, de qua Ioannes in Apocalypsi: "Veni, ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. Et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem, descendentem de caelo a Deo, habentem claritatem Dei "(Apoc 21,9.10-11). Ecclesia fidelium de caelo a Deo descendit, quia a Deo accepit, ut eius conversatio esset in caelis, ubi modo fide et spe vivit, ubi paulo post cum suo sponso nuptias celebrabit, de quibus in Apocalypsi: "Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt "(Apoc 19,9).
   De his tribus nuptiis dicit Dominus in Osee: "Sponsabo te mihi in sempiternum "(Os 2,19), ecce nuptiae glorificationis. Unde Isaias: "Laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt "(Is 51,11). "Et sponsabo te mihi in iudicio et iustitia, et in misericordia et miserationibus "(Os 2,19), ecce nuptiae iustificationis. "In iudicio" enim confessionis, qua se anima coram confessore iudicat et accusat, "et iustitia" satisfactionis, qua in se iustitiam exercet, "sponsat" sibi Dominus animam "in misericordia," scilicet peccata dimittendo, "et miserationibus," gratiam infundendo et finaliter conservando. "Et sponsabo te mihi in fide "(Os 2,20), ecce nuptiae unionis. In fide enim beatae Virginis, quae Angelo credidit, sibi nostram naturam sponsavit. Dicamus ergo: "Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo." Ibi dicit GLOSSA: "Regnum caelorum," idest praesens Ecclesia vel congregatio iustorum, "est simile homini regi," idest Deo Patri, "qui fecit nuptias Filio suo," idest per Incarnationis mysterium Ecclesiam Filio copulavit.
4. Sequitur: "Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei, et altilia occisa, et omnia parata sunt: venite ad nuptias "(Mt 22,3-4). Hoc est quod dicit Salomon in Parabolis: "Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et moenia civitatis "(Prov 9,1-3). Sapientia Dei Filius aedificavit sibi domum suae humanitatis in utero beatae Virginis, quae domus fuit suffulta septem columnis, idest septiformis gratiae donis. Hoc idem est: "Fecit nuptias filio suo. Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam." Hoc idem est: "Ecce prandium meum paravi" etc. "Misit ancillas suas" etc. Hoc idem est: "Misit servos suos" etc.
   Nota quod, Dominus vocat et invitat peccatores ad tres supradictas nuptias, quae in arce et moeniis civitatis designantur. In arce, humilitas Incarnationis dominicae; in moeniis, idest muris, opera poenitentiae, per quae quis ascendit ad civitatem caelestis gloriae. Vocat, inquam, per praedicatores, qui dicuntur servi et ancillae. Servi propter humilitatem: "Servi", inquiunt in Luca, "inutiles sumus; quod debuimus facere fecimus "(Lc 17,10). Ancillae propter curam sollicitam, quam gerunt circa animas, sicut ancillae circa dominam. Unde dicunt in Psalmo: "Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae "(Ps 122,2) etc.
   Ad istas tres nuptias referuntur illa tria, quae ponuntur in evangelio et Salomone (cf; Prov 9,1-5), scilicet: "Ecce prandium meum paravi", in nuptiis unionis. Unde ibi dicit GLOSSA: Prandium dicitur paratum, idest mysterium Incarnationis impletum, ad quod ut invitati avidius convenirent "immolavit victimas." Victima apud veteres dicitur sacrificium post victoriam, vel quia vincta ad aras ducebatur. Victimae fuerunt apostoli et eorum sequaces, qui corpora sua tradiderunt ad supplicia, ut ad dominicae Incarnationis nuptias populos convocarent. Unde de eis dicit Moyses in fine Deuteronomii: "Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas iustitiae "(Deut 33,19). Ad montem, idest fidem dominicae Incarnationis, apostoli populos vocarunt, et ibi, idest pro ipsa fide dilatanda, seipsos victimas iustitiae, ut de iniustis iustos facerent, immolarunt. "Iustus", inquit, "ex fide vivit "(Gal 3,11).
   Item: "Tauri mei occisi sunt," in nuptiis iustificationis, idest poenitentiae. Tauri occiduntur, cum superbi peccatores, in poenitentia mortificati, humiliantur; qui tunc sunt Domini, cum non sunt sui. Suus est qui sua et non quae Iesu Christi sunt quaerit (cf. Phil 2,21). Unde in Ioanne: "Sui eum non receperunt "(Io 1,11). Dum taurina cervix est erecta, dum oculi sunt torvi ira, suus est homo. Sed cum cervix in lutum redigitur, idest superbia in sui vilitatis recordatione humiliatur et poenitentiae mortificatione occiditur, tunc non suus, sed eius est qui eum emit. In his nuptiis Sapientia miscet vinum, cum carnis et mundi gaudium temperat amaritudine lacrimarum. Unde Isaias: "Amara est potio bibentibus illam "(Is 24,9). Potio mundani gaudii, cum lacrimis poenitentiae miscetur, amara est bibentibus, idest poenitentibus.
   Item: "Altilia mea occisa et omnia parata" in nuptiis gloriae caelestis. Altilia dicuntur ab alendo, et significant viros perfectos, interna caritate pingues, qui penna contemplationis superna petunt. Hi dicuntur occisi, quia per mortem carnis iam in requie sunt positi. In his nuptiis "Sapientia mensam proposuit." Unde dictum est superius: "Ut edatis et bibatis super mensam meam. "Ad harum trium nuptiarum convivium pauci aut nulli sunt qui conveniant. Paupertatem enim et humilitatem dominicae Incarnationis abhorrent, asperitatem poenitentiae formidant, caelestis mensae convivium non desiderant, temporalibus ardenter inhiant. Unde sequitur: "Illi autem neglexerunt; et abierunt, alius in villam suam, alius in negotiationem suam "(Mt 22,5). Ibi dicit glossa: In villam ire est terreno labori immoderate incumbere; negotiari vero, terrenis lucris inhiare. De hoc quaere in secunda clausula evangelii: "Homo quidam fecit cenam magnam "("Dom. II post Pent.").
   Sequitur: "Reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt "(Mt 22,6). Unde, super hoc habes concordantiam in secundo libro [II] Machabaeorum, ubi fit mentio de septem fratribus, una cum matre ab Antiocho morte horribili occisis (cf. 2Mach 7,1-19), et de Eleazaro, qui, ut ibi dicitur, "gloriosam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium "(2Mach 6,19).
5. Huic primae clausulae concordat prima particula epistolae: "Videte quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes "(Eph 5,15-16). Nota quod in hac prima particula epistolae tres versiculi ponuntur, qui tribus supradictis nuptiis concordant, scilicet: "Videte quomodo, redimentes tempus, nolite fieri imprudentes." Qui ad nuptias dominicae Incarnationis tendit, caute vadit, quia in luce ambulat, in qua qui ambulat non offendit. Unde Isaias: "Ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui "(Is 60,3). Qui Sapientiae incarnatae nuptiis intersunt, non insipientes sed vere sapientes efficiuntur, unde ipsa dicit in Proverbiis: "Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo "(Prov 8,14). Haec sunt quae faciunt hominem sapientem: consilium, ut mundum fugiat; aequitas, ut unicuique quod suum est tribuat; prudentia, ut pericula praecaveat; fortitudo, ut in adversitate constans existat.
   Item, ad nuptias poenitentiae venit qui tempus male expensum redimit: "Redimentes", inquit, "tempus, quoniam dies mali sunt "(Eph 5,16). Ibi dicit glossa augustini: Pro malitia et miseria hominum dicuntur dies mali. Redimit qui perdit, idest dat de suo, ut vacet Deo, quasi det nummum pro vino. Unde in evangelio: "Si quis vult tecum in iudicio contendere et tunicam tollere, dimitte ei et pallium "(Mt 5,40). Ut habeas cor quietum, ne perdas tempus.
   Item, qui caelestis gloriae nuptias desiderat, non imprudens est sed prudens. Unde prudens dicitur, quasi porro videns. Gustat enim et videt quam suavis sit Dominus (cf. Ps 33,9), et in hac suavitate intelligit quae sit Dei voluntas.
   Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut ad tuae Incarnationis nuptias fide et humilitate facias nos venire, poenitentiae nuptias celebrare, qua caelestis gloriae nuptiis valeamus interesse. Te praestante, qui es benedictus in saecula. Amen.
6. Sequitur secundum. "Rex autem cum audisset, iratus est; et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit "(Mt 22,7). Ibi dicit GLOSSA: Supra "homo", dum invitabat et opera clementiae, agebat; nunc, in ultione, "rex" tantum dicitur. Unde in Psalmo: "Misericordia et veritas praecedent faciem tuam "(Ps 88,15). In primo adventu fuit misericordia, in secundo erit iudicii veritas. Unde Christus dicitur apis, habens mel misericordiae et aculeum iustitiae. Unde, de eo dicit Malachias propheta: "Ipse erit quasi ignis conflans et quasi herba fullonum "(Mal 3,2). Borith est herba fullonis; de hac panes faciunt, quos herbaticos vocant, et siccant illos habentque pro sapone, qui vestes dealbant. Iesus Christus est in praesenti quasi herba fullonis, quia sua misericordia dealbat animas a peccatis, sed in futuro erit impiis quasi ignis conflans et involvens in fornace inferni. Unde sequitur: "Missis exercitibus suis" etc. Ibi dicit glossa: Missis exercitibus, idest angelis, per quos exercebit iudicium, peccatores et civitatem perdet, idest carnem, in qua habitaverunt, cum anima in gehenna cremabit, ut qui in utroque peccaverunt, in utroque iuste puniantur.
   Sequitur: "Tunc ait rex servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati fuerant non erant digni "(Mt 22,8). Gratia Dei praesto est; qua se indignum facit qui oblatam renuit, vel habitam non custodit. Nuptiae quidem paratae sunt, quare ergo non venitis? quare non intratis? quare vos indignos facitis? Audite quid comminatur Dominus per Zachariam prophetam: "Erit", inquit, "ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum "(Zach 14,18).
   Nota quod, tria sunt tabernacula, quae tribus nuptiis concordant. Primum tabernaculum est dominicae Incarnationis, de quo Isaias: "Tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia "(Is 4,6). Dei Filius, cum accepit ex beata Virgine corpus, in quo quasi in tabernaculo peregrinus et hospes fuit, tunc quasi umbraculum contra aestum diei, idest mundanae prosperitatis, nobis fecit. Unde in Psalmo: "Obumbrasti, inquit, super caput meum in die belli "(Ps 139,8), idest mundanae prosperitatis, quae valde impugnat Christi pauperes. Qui dominicae paupertatis obumbraculo caret, sol aestuat super caput eius et moritur. Unde dicitur in libro Iudith, quod "vir eius Manasses mortuus est in diebus messis hordeaceae. Instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput eius, et mortuus est "(Iudith 8,2-3). Hoc idem habes in quarto libro Regum, ubi dicitur quod puer filius Sunamitis "egressus ad patrem suum, ad messores, ait patri suo: Caput meum doleo. Et mortuus est "(4Reg 4,18-19.20). Manasses interpretatur oblitus, et significat cupidum et avarum, qui dominicae paupertatis oblitus, dum manipulos divitiarum et honorum in campo, idest latitudine temporalium, ligare nititur, aestus mundanae prosperitatis super caput, idest mentem, eius venit, et sic moritur. Hoc idem intellige de puero, idest carnali et luxurioso, de quo Isaias: "Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit "(Is 65,20). Et philosophus: Malitia est quae te non sinit esse senem. Est etiam humanitas Iesu Christi nobis "in securitatem," unde in Psalmo: "Dominus mihi adiutor; non timebo quid faciat mihi homo "(Ps 117,6); "et in absconsionem," unde: "Sub umbra alarum tuarum protege me "(Ps 16,8), "a turbine" diabolicae suggestionis, "et a pluvia" concupiscentiae carnalis (cf; Mt 7,25).
   Item, secundum tabernaculum est poenitentiae. Unde in Canticis: "Nigra sum sed formosa, sicut tabernacula Cedar "(Cant 1,4). De hoc quaere in evangelio: "Cum immundus spiritus "("Dom. III in Quadrag., IV").
   Item, tertium tabernaculum est caelestis gloriae. Unde: "Quam dilecta tabernacula tua "(Ps 83,2) etc. Quicumque ergo ad istorum tabernaculorum festivitatem celebrandam non ascenderit, ruina mortis aeternae percutiet eum Dominus. Primi tabernaculi festivitas celebratur in fide et humilitate; secundi in cordis contritione; tertii in contemplationis dulcedine. Nuptiae ergo paratae sunt, sed qui invitantur non sunt digni, et ideo: vae illis, qui se indignos faciunt, indignia et vilia et transitoria, idest temporalium stercora, amplectentes. "Ite ergo," o praedicatores, "ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias "(Mt 22,9). Ibi dicit glossa: Viae actiones sunt, exitus defectus actionum, quia plerumque facile convertuntur, quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur. De hoc quaere in tertia clausula evangelii: "Homo quidam fecit cenam magnam "("Dom II post Pent.").
   "Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, bonos et malos; et impletae sunt nuptiae discumbentium "(Mt 22,10). Ibi dicit glossa: Sicut Ecclesia inter caelum et infernum est, ita indiscrete bonos et malos colligit, scilicet Petrum et Iudam, oleum et amurcam, quae est faex olei, a mergendo dicta, granum et paleam, quae dicitur a pala, eo quod pala ventiletur, ut frumenta purgentur. Pala diabolicae suggestionis paleae, idest peccatores, ventilantur. Contra quod dicit Ecclesiasticus: "Ne ventiles te in omnem ventum, et ne eas in omnem viam "(Eccli 5,11), quae est superbia, a qua omnes viae diaboli procedunt. Unde Iob: "Omne sublime videt: ipse est rex super omnes filios superbiae "(Iob 41,25).
7. Huic secundae clausulae concordat secunda particula epistolae: "Nolite inebriari vino, in quo est luxuria "(Eph 5,18). Super hoc versiculo plenius volumus disserere, et quantum periculum in vino lateat demonstrare. Dicitur in Genesi: "Coepit Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam; bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo "(Gen 9,20-21). Ecce ad litteram quanta est miseria immoderate vino uti.
   moraliter. Noe est praelatus, qui per praedicationem terram, idest mentem subditorum, colit; vineam plantat, dum subditos in bonis operibus aedificat; bibit vinum, dum in eis delectatur, iuxta illud Apostoli: "Quis plantavit vineam et de fructu eius non comedit? "(1Cor 9,7). Sed quandoque inebriatur dum ex hoc inaniter gloriatur, vel alio modo in peccatum labitur. Post haec sequitur nudatio, idest occulti peccati manifestatio. Haec est ventris Saulis purgatio, de qua dicitur in primo libro Regum, quod Saul intravit speluncam, ut purgaret ventrem (cf. 1Reg 24,4). Ibi gregorius: Ventrem, inquit, purgare est intus in corde conceptam malitiam ad operam miseri odoris extendere. Cham, idest malus subditus, peccatum praelati sui divulgat, sed Sem et Iaphet, idest boni subditi, versa facie pallio operiunt (cf. Gen 9,22-23). Unde GREGORIUS: Aversari dicimus quod reprobamus. Operimentum ergo aversi deferunt, quia, diiudicantes factum et venerantes magistrum, nolunt videre quod tegunt. "Nolite "ergo" inebriari vino, in quo est luxuria." Dicit Ieremias: "Posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum. Qui responderunt: Non bibemus vinum, quia Ionadab, filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum, et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris "(Ier 35,5-7). Et paulo post: "Domui Rechabitarum dixit Ieremias: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod obedistis praecepto Ionadab patris vestri, non deficiet vir de stirpe Ionadab, stans in conspectu meo cunctis diebus "(Ier 35,18.19). "Nolite "ergo" inebriari vino, in quo est luxuria." Quicumque vino inebriatur non est dignus ad nuptiarum convivium venire; sed potius est dignus, tamquam homicida, cum sua civitate igne succendi. Unde super hoc habes concordantiam in libro [primo] Machabaeorum, in fine primi libri, ubi dicitur quod Ptolemaeus, filius Abobi, fecit Simoni magnum convivium. "Et cum inebriatus esset Simon et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis; et sumpserunt arma sua, et intraverunt convivium, et occiderunt eum, et duos filios eius et quosdam pueros eius. Et fecit deceptionem magnam in Israel "(1Mch 16,16-17). Ecce quanta mala ex vino proveniunt, quo diabolus interficit non tantum carnales, sed aliquando poenitentes, qui in Simone designantur, et filios, idest opera, et pueros, idest puritatem eorum. "Nolite "ergo" inebriari vino, in quo est luxuria." Unde Osee: "Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor "(Os 4,11). Unde dicitur in Genesi, quod erant duae filiae Lot. Dixitque maior ad minorem: Veni, inebriemus patrem nostrum vino, dormiamusque cum eo, ut reservare possimus ex patre nostro semen. Dederunt itaque bibere vinum ei, dormieruntque cum eo (cf. Gen 19,31-35). Ecce quomodo aufert cor.
   moraliter. Lot significat virum iustum, duae filiae sunt prava suggestio et prava delectatio, quae quandoque inebriant animum viri iusti, ita ut eum faciant vere vocari Lot, idest declinantem. Super hoc habes concordantiam in Isaia: "De radice," inquit, "colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem "(Is 14,29). Radix colubri est sensualitas in homine, de qua egreditur regulus, idest suggestio, et semen, idest delectatio, absorbens volucrem, idest rationem, quae poterat in altum volare. "Nolite "ergo" inebriari vino, in quo est luxuria." De hoc dicit Salomon in Proverbiis: "Cui vae? Cuius patri vae? Cui rixae? Cui foveae? Cui sine causa vulnera? Cui suffossio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Non intuearis vinum cum splenduerit in vitro color eius; ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet "(Prov 23,29-32). Quod de luxuria maxime intelligitur. "Nolite "ergo" inebriari vino, in quo est luxuria." Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut nos et civitatem nostram a perditione et incendio gehennae custodias, ad tabernaculorum festivitatem ascendere facias, a vini ebrietate et ipsius luxuria nos liberes, quatenus super mensam tuam in regno caelorum bibere et edere mereamur. Te praestante, qui es benedictus in saecula. Amen.
8. Sequitur tertium. "Intravit autem rex ut videret discumbentes; et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali "(Mt 22,11). Nota quod, sicut tres sunt nuptiae, sic sunt tres vestes nuptiales, scilicet byssina, polymita, et coccinea. In primis nuptiis necessaria est byssina, in secundis polymita, in tertiis coccinea. Qui ergo ad nuptias dominicae Incarnationis vult intrare, vestem byssinam, idest castitatis munditiam, necesse est ipsum habere. Unde dicitur in Apocalypsi: "Venerunt nuptiae Agni. Et uxor eius praeparavit se, et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido "(Apoc 19,7-8). Agnus dictus, quod prae ceteris animalibus matrem agnoscat, et ideo significat Iesum Christum, qui, cum in cruce penderet, Matrem suam inter millia Iudaeorum agnovit, et Virginem virgini commendavit. Agni ergo nuptiae, idest Iesu Christi Incarnatio venit, et ideo uxor eius, idest sancta Ecclesia, vel quaelibet fidelis anima, debet se praeparare fide et cooperire byssino, idest castitate, splendenti quoad conscientiam, candido quoad corpus. Quomodo Dei Filii et beatae Virginis nuptiis interesse poterit, qui bysso castitatis indutus non fuerit? Quomodo ecclesiam intrare, fidelium coetui se coniungere, confectioni dominici corporis praesumit interesse, qui se novit byssino candenti et splendido, idest castitate interiori et exteriori, carere? Cui rex ironice dicit: "Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? "(Mt 22,12). Beatae Virginis Filius valde delectatur in munditia castitatis.
   Unde de eo dicit sponsa in Canticis: "Descendit dilectus meus in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis et lilia colligat. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia "(Cant 6,1-2). Hortus dilecti est anima iusti, in qua sunt duo: areola aromatum, idest humilitas, procreatrix ceterarum virtutum, et lilia, idest duplex continentia; et ideo in tali horto descendit et pascitur dilectus. Nota quod quadruplex est hortus, scilicet nucum, pomorum, vinearum et aromatum (cf. Cant 6,1.10). Septem sunt Sancti Spiritus dona, spiritus timoris, scientiae et pietatis, consilii et fortitudinis, intellectus et sapientiae (cf. Is 11,2-3 ). Anima iusti per spiritum timoris fit hortus nucum, quae in se habent tria, scilicet amaritudinem in corio, duritiam in testa, suavitatem in nucleo. Hortus nucum est poenitentia, quae habet amaritudinem in carne, duritiam tribulationis in mentis longanimitate, suavitatem spiritualis laetitiae. Item, per spiritum scientiae et pietatis anima fit hortus pomorum, quae habent dulcedinem misericordiae; item, per spiritum consilii et fortitudinis fit hortus vinearum, habens fervorem caritatis; per spiritum sapientiae et intellectus fit hortus aromatum, emittens odorem in portis (Cf. Cant 7,13).
9. Item, quicumque ad nuptias poenitentiae vult intrare, tunicam polymitam, idest cordis humilitatem, necesse est ipsum habere. De qua dicitur in Genesi: "Israel diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam polymitam "(Gen 37,3). Israel, idest Deus Pater, dilexit Ioseph, idest Iesum Christum, proprium Filium, super omnes filios adoptivos, quem in senectute, idest mundo senescente, genuit de Maria Virgine; fecitque ei tunicam polymitam, idest vestivit eum humilitate. Unde ipse: "Discite", inquit, "a me, quia mitis sum et humilis corde "(Mt 11,29).
   Super hoc habes quiddam simile in secundo libro Regum circa finem, ubi dicitur: "Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos; in quo percussit Adeodatus, filius saltus, polymitarius, Bethlehemites, Goliath Gethaeum "(2Reg 21,19). Nota quod tria sunt bella: diaboli, mundi et carnis. Hoc est Gob, quod interpretatur lacus, caro enim nostra est lacus miseriae et lutum faecis (cf. Ps 39,3). In hoc lacu est bellum contra Philisthaeos, idest quinque corporis sensus, qui, temporalium potione inebriati, corruunt in peccatis. In hoc bello et in hoc lacu poenitens, qui est "Adeodatus", quia Dei gratia illuminatus, "filius saltus," idest solitudinis, idest poenitentiae et moeroris, "polymitarius", quia humilis et benignus, "Bethlehemites", quia contemplativus, caelestis panis dulcedine satiatus. Iste talis ac tantus, dum se affligit, Goliath Gethaeum, idest diabolum, percutit.
   Unde dicit Isaias: "Suscitabit super eum," idest Assur, idest diabolum, "Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb "(Is 10,26). Dicitur in libro Iudicum, quod Gedeon devicit castra Madian cum lampadibus, bucinis et confractis lagenis (cf. Iudic 7,19-21). Gedeon est poenitens, qui in lampade contritionis, bucina confessionis, confractione lagenae, idest mortificatione carnis propriae, devincit diabolum, et hoc in petra Oreb, quod interpretatur siccitas sive corvus, idest firmo et immobili proposito ipsius poenitentiae, quae humorem luxuriae exsiccat, et luctum et despectum, quae in corvo designantur, superinducit.
   Tali ergo veste polymita debet se induere, qui ad nuptias poenitentiae vult intrare, qua si caruerit audire poterit: "Amice" habitu, inimice cordis fastu, "quomodo huc," idest in religionem, "intrasti non habens vestem" humilitatis "nuptialem?" Quid detestabilius, quid abominabilius Deo et hominibus quam superbia in religioso? Si enim superbis angelis caelum non profuit, quomodo superbo religioso monasterium prodesse poterit? Saeculares quidam se humiliant, et peccatores confitentur. Religiosus vero de penna herodii et accipitris gloriatur (cf. Iob 39,13), et ideo in superbiam elevatur. Unde de eo dicit Abdias propheta: "Superbia cordis tui extulit te "(Abd 1,3) etc. Quaere in evangelio: "Exiit qui seminat seminare "("Dom. in Sexagesima").
10. Item, quicumque ad nuptias gloriae caelestis vult intrare, necesse est ipsum vestem coccineam, idest Dei et proximi caritatem, habere. Coccini et purpurae una est materia, coloris tamen diversitas magna est: purpura magis nigra ex primo colore conchiliorum, coccus vel coccinum magis rubeum ex secundo. De hoc praecepit Dominus Moysi, ut in ornamento sacerdotali et cortinis tabernaculi poneret coccum bis tinctum (cf. Ex cc. 26,28), in quo Dei et proximi caritas designatur. Item, de hoc coccino dicit David, in principio secundi libri Regum: "Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis; qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro "(2Reg 1,24). O filiae Israel, idest fideles animae, flete super mortem Saul, idest Iesu Christi, quem Pater inunxit in regem, ut liberaret filios Israel de manu Philisthinorum, idest daemonum. Hic vestit vos coccino caritatis geminae in deliciis purae conscientiae, et ornamenta aurea ceterarum virtutum praebet ad decorem vestrae conversationis.
   Quicumque sine tali veste in ultimo iudicio repertus fuerit, suae damnationis sententiam suscipiet a rege, de quo praemittitur: "Intravit autem rex," quia ad iudicium veniens illuminabit conscientias omnium, "ut videret," idest ut videri faciat iudicandorum merita et discernat "discumbentes", idest in fide quiescentes; "et vidit ibi hominem," in quo signantur omnes qui in malo sunt unum, "non vestitum veste nuptiali," idest fidem habentem et non opera caritatis; "et ait illi: Amice," per fidem, "quomodo huc" etc.? "At ille obmutuit," quia ibi non est locus negandi. "Tunc dixit rex ministris: Ligatis eius pedibus et manibus, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium "(Mt 22,13). De hoc rege dicit Ieremias: "Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium? "(Ier 10,6-7).
   Cui cantatur in introitu hodiernae missae: In voluntate tua, Domine, universa sunt posita (cf. Esther 13,9) etc. Hic Rex regum et Dominus universorum dicit ministris: "Ligatis pedibus" etc. Ligantur poena qui hic a malo noluerunt ligari, idest cohiberi; ibi singula membra poenis subicientur, quae hic singulis vitiis servierunt; "per quae" enim "quis peccat, per haec et torquetur "(Sap 11,17). "Mittite", inquit, "eum in tenebras exteriores" inferni, quae extra nos sunt, quia hic interiores cordis habuit tenebras. De hoc dicitur in libro Sapientiae: "Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam "(Sap 17,5). Tenebrae dictae, quod teneant umbras. Umbra est oblivio mortis, quae dicitur exterior, quia extra terram viventium, quem semel receperit, aeternaliter facit. "Ibi erit fletus" oculorum in vanitate vagantium, "et stridor dentium," qui de edacitate gavisi sunt, et bona pauperum devoraverunt. In his duobus duae poenae maiores inferni, scilicet ignis et frigus. Ex igne procedit fumus, qui fletum provocat; ex frigore provenit stridor dentium, de quibus Iob: Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium (cf. Iob 24,19).
   Nota quod, sicut in hoc mundo duo peccata magis abundant, luxuria scilicet et avaritia, sic in inferno duae poenae magis cruciant, scilicet ignis et frigus. Luxuria est ignis, unde Iob: "Ignis est usque ad consumptionem devorans, et omnia eradicans genimina "(Iob 31,12), scilicet virtutum. Dicitur in naturalibus, quod salamandra vivit in igne; sic luxuriosus in luxuria. Ignis enim luxuriae parit ignem gehennae. Avaritia etiam dicitur frigus, quia restringit manus, ad misericordiam ne extendantur. Dicitur in naturalibus, quod passer patitur morbum caducum et ad terram cadit, sed non ex morbo; sed comedit herbam, quae dicitur "iusquiamus", quam cum comedit, resolutis fumositatibus frigidis, congelatur cerebrum, ita quod passer cadit ad terram. Passer, a parvitate vocatus, avarum significat, qui in eo parvus et minimus est, quia obolo indiget, et universis divitiis, quas habet, minor est, quia divitiae ipsi, non ipse divitiis, dominatur. Istius cerebrum, idest mens, constringitur gelicidio cupiditatis, et ideo cadit in terram inferni, ubi est fletus et stridor dentium.
   Sequitur: "Multi autem sunt vocati," fide ad nuptias, "pauci vero electi "(Mt 22,14), caritate ad regnum.
11. Huic tertiae clausulae concordat tertia particula epistolae: "Sed impleamini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino "(Eph 5,18-19). Nota ista tria: psalmis, hymnis et canticis, quae tribus supradictis nuptiis concordant. In nuptiis dominicae Incarnationis necessarius est psalmus rectae operationis, ut quod credis opereris, et sic eris bonus psalmista "in psalterio decem chordarum "(Ps 32,2), idest observantia decem praeceptorum, psallens Domino. In nuptiis poenitentiae necessarius est hymnus confessionis et humilitatis, de quo in Psalmo: "Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel," idest religiosis et poenitentibus, "populo appropinquanti sibi "(Ps 148,14). In nuptiis gloriae erit canticum laetitiae. Impii enim flebunt et stridebunt dentibus suis in inferno, sancti vero cantabunt canticum laetitiae in caelo. Unde in Apocalypsi: "Cantabant canticum Moysi, servi Dei "(Apoc 14,3). Sicut enim Moyses, submerso Pharaone et AEgyptiis in mari Rubro, sic sancti, submersis impiis in inferno, cantabunt canticum laetitiae in caelo. Unde super hoc habes concordantiam in secundo libro Machabaeorum, ubi dicitur quod, hostibus interfectis et eorum civitatibus succensis, "in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit in Israel et victoriam dedit illis "(2Mach 10,38).
   Eia ergo, fratres carissimi, supplici ac lacrimabili mente et voce rogemus Dominum Iesum Christum, ut, cum venerit ad iudicium, non cum homine carente veste nuptiali in tenebras exteriores mitti praecipiat, sed cum suis sanctis in nuptiis gloriae caelestis canticum laetitiae cantare faciat. Ipso praestante, qui est laudabilis et gloriosus per aeterna saecula.
   Dicat omnis anima, Christi sponsa: Amen. Alleluia.