THEMATA SERMONIS
Evangelium in decima septima dominica post Pentecosten: "Cum intraret Iesus in domum," quod in tribus clausulis dividitur.
In primis thema sermonis de praedicatore et Ecclesiae praelato et ipsius armis, ibi: "Iudas Machabaeus." [de prima clausula]. Item de principe diabolo, qualiter Adam decepit et quotidie quemlibet fidelem decipere satagit, ibi: "Cum intraret Iesus;" et ibi: "Antiochus intravit in sanctificationem." Item de maledicto ternario, quod Dominus sua Passione destruxit ut nobis pacem daret, ut ibi: "Et erit in die illa, cum requiem;" et ibi: "Labor AEgypti." Item de quinque, quae ponit Apostolus in prima clausula epistolae, ibi: "Obsecro vos." [de secunda clausula]. Thema sermonis de aquis concupiscentiae, ibi: "Aquae Nemrim;" et de natura pardi et eius significatione.
Item de hydropico, idest avaro, ibi: "Et ecce homo." Item qualiter Dominus manu suae misericordiae trahit peccatorem ab iniquitate, ibi: "Tobias apprehendit piscem." Item de poenitente, qui omnem superfluitatem debet a se resecare, ibi: "Tulit illico Sephora acutissimam petram." Item sermo moralis de unitate et pace, quam diabolus nititur dissipare, et de natura et proprietate margaritarum et earum significatione, ibi: "Solliciti servare unitatem spiritus," et cetera quae sequuntur.
[de tertia clausula]. Thema praedicationis de humilitate, ibi: "Cum invitatus fueris." Item de poena simoniaci, ibi: "Alcimus, qui data pecunia." Item ad religiosos de corde custodiendo, ibi: "Unus de prophetis clamavit ad regem."
EXORDIUM. DE PRAEDICATORE ET IPSIUS ARMIS
Dicitur in primo libro Machabaeorum, quod Iudas Machabaeus "induit se loricam ut gigas, et succinxit se arma bellica in proeliis, et protegebat castra gladio suo. Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione "(1Mach 3,2-4). Iudas interpretatur glorificans, Machabaeus, protegens vel percutiens, et significat praedicatorem, qui haec tria debet facere, scilicet glorificare Deum, protegere proximum, percutere diabolum. Hic debet se induere loricam, ut gigas. Nota ista duo: gigas et loricam. In gigante constantia, in lorica designatur patientia, quae duo praedicatori valde sunt necessaria, ut, cum loquitur, sit constans, cum contra eum canes latrant, sit patiens. Debet enim exultare ut gigas ad currendam viam (cf. Ps 18,6). Unde Iob de ipso dicit: "Exultat audacter et in occursum pergit armatis. Contemnit pavorem, nec cedit gladio "(Iob 39,21-22). "Et sic a summo caelo" empyreo, idest igneo, idest caritate, "erit egressio eius "(Ps 18,7) ad percutiendum diabolum, qui habitat in corde peccatoris; et tunc necessaria est ei patientiae lorica. Lorica vocata, eo quod loris careat, solis enim circulis ferreis contexta est. Sic vera patientia non loris humani favoris et timoris circumligatur, sed solis vinculis inflexibilis caritatis contexitur. Ficta vero patientia, plus mundi verecundia vel timore, quam Dei amore, timet illatam iniuriam vindicare.
Sequitur: "Et succinxit se arma bellica," de quibus dicit Apostolus: "State succincti lumbos vestros in veritate, calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere; et galeam salutis assumite "(Eph 6,14-17).
"Et protegebat castra gladio suo," idest verbo Dei (cf. Eph 6,17), sibi credito; quo animas fidelium a tribus debet protegere, scilicet ardore solis, idest tentatione carnis, tempestate fulguris, idest mundanae adversitatis, incursu hostis, idest daemonis. "Similis factus est leoni," de quo dicitur in Apocalypsi: "Vicit leo de tribu Iuda "(Apoc 5,5); et in Genesi: "Catulus leonis Iuda. Ad praedam ascendisti, fili mi. Requiescens accubuisti ut leo "(Gen 49,9). Praedicator debet spolia detrahere, animas scilicet captivas de manu diaboli (cf. Is 8,1), in venatione suae praedicationis, rapere, sicut fecit Christus, leo de tribu Iuda, qui ascendit in crucem ad praedam, idest ad praedandum diabolum, in cuius domum intravit et vasa eius diripuit (cf. Mt 12,29 ). Unde dicitur in hodierno evangelio: "Cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisaeorum" etc.
In introitu hodiernae missae cantatur: "Da pacem, Domine, sustinentibus te." Et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Ephesios: "Obsecro vos ego vinctus in Domino," quam in tribus particulis volumus dividere et cum tribus evangelii clausulis concordare. Prima: "Obsecro vos." Secunda: "Solliciti servare." Tertia: "Unus Dominus" etc.
Et attende quod ideo haec epistola legitur cum hoc evangelio, quia Dominus in evangelio de humilitate specialiter loquitur, qua unitas Ecclesiae conservatur, ad quam sollicite conservandam invitat Apostolus in hodierna epistola.
I. DE IESU CHRISTI IN DOMUM PRINCIPIS INGRESSIONE
Princeps dictus, quod primus capiat sibi locum vel honorem, diabolum significat, qui primum hominem pomo, quasi piscem hamo, primus cepit. Nota quod, qui vult piscem hamo capere, tria ad minus sunt ei necessaria, scilicet funiculus, esca et ferrum. In pomo sunt tria: odor, color et sapor. Odor, quasi funiculus, ad se trahit; color, quasi esca, allicit; sapor, quasi hamus, capit. Tali hamo captus fuit primus homo a principe diabolo.
Unde super hoc habes concordantiam in primo libro Machabaeorum, ubi dicitur quod Antiochus "intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum tuminis, et mensam propositionis, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat "(1Mach 1,23). Antiochus interpretatur pauperis silentium, et significat diabolum, qui primo homini, quem tanta gloria depauperavit, mortem siluit, et esse sicut Deum promisit. Hic cum superbia, ob quam de caelo ceciderat, in sanctificationem, idest paradisum, intravit, et accepit altare aureum, idest puritatem cordis, qua offertur thymiama devotionis. De quo Ioannes in Apocalypsi: "Audivi", inquit, "vocem unam ex quattuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei "(Apoc 9,13). Altare aureum est cor purum, quod habet quattuor cornua, idest quattuor virtutes principales, ex quibus procedit vox contritionis et confessionis. Tale altare semper est ante oculos Dei, quia in ipsum misericorditer respicit. Unde dicit in Isaia: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum(cf. Is 66,2 ) etc.
"Et accepit candelabrum luminis," idest extinxit lumen rationis, de quo dicit Dominus in Matthaeo: "Si lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? "(Mt 6,23). Et mensam propositionis, idest dulcedinem contemplationis, de qua in Psalmo: "Parasti in conspectu meo mensam "(Ps 22,5) etc. Et ornamentum aureum, idest caritatem, quae ornat faciem templi, idest opera cuiuslibet christiani, qui, ut dicit Apostolus, templum Dei sanctum est (cf. 1Cor 3,17). Haec omnia diabolus semel abstulit primo parenti, et quotidie nititur auferre cuilibet homini.
Hic dicitur esse princeps pharisaeorum, qui interpretantur divisi, et significant illos, qui se a iustis dividunt, conventicula faciunt. De quibus habes concordantiam in primo libro Machabaeorum: "In diebus illis exierunt ex Israel viri iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt, quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala. Et bonus visus est sermo in oculis eorum "(1Mach 1,12-13). Domus huius principis erat mundus, quem ob primi parentis reatum tamquam domum suam possidebat, in quam Dominus intravit, cum carnem nostram accepit. Bene ergo dicitur: "Cum intraret Iesus domum cuiusdam principis." Et ad quid intravit? "Sabbato", inquit, "manducare panem." Nota ista tria verba: sabbato, manducare, panem. Sabbatum interpretatur requies. Manducare est dictum, quasi manum ducere ad os. Panis dictus, quod cum omni cibo ponatur, vel quod omne animal eum petat. Dominus intravit in mundum sabbato, idest, ut requiescere nos faceret a servitute diaboli.
De his tribus dicit Pater ad Filium, in Isaia: "Labor AEgypti et negotiatio AEthiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt, teque deprecabuntur "(Is 45,14). AEgyptus interpretatur tribulatio coangustans, ecce concupiscentia carnis, quae tribulat et coangustat animam; AEthiopia, tenebrae vel caligo, ecce concupiscentia avaritiae, quae obtenebrat oculos sapientium; Sabaim, captivi, ecce servitus dura diaboli, scilicet sublimitas superbiae. Contra haec tria Dominus tria opposuit, scilicet vitae innocentiam contra carnis laborem, spiritus paupertatem contra avaritiae concussionem vel negotiationem, sui sanguinis Passionem contra superbiae sublimitatem. Haec Dominus, cum in se tibi ad imitandum ostendit, requiem a labore AEgypti, a negotiatione vel concussione AEthiopiae, a servitute diaboli et sublimitate superbiae, per suae Passionis humilitatem tibi dedit, requiem plenius daturus cum mortale hoc induet immortalitatem (cf. 1Cor 15,53).
Et tunc "sumes parabolam contra regem Babylonis," idest carnis stimulum vel mundum vel diabolum, "et dices: Quomodo cessavit exactor," idest carnis tyrannus, qui quotidie exigebat denarium voluptatis; "quievit tributum" avaritiae et cupiditatis? "Contrivit Dominus baculum," idest dignitatem, "impiorum", et "virgam", idest superbiam, "dominantium", quae caedebat populos, subiciebat gentes, persequebatur crudeliter. Tunc terra, idest caro nostra, conquiescet, idest simul cum spiritu quiescet, a labore tentationis, silebit a concussione cupiditatis munda-nae, gaudebit et exultabit a servitute diabolicae elationis. Bene ergo dicitur: "Cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato" etc.
Timotheus interpretatur beneficus, et significat diabolum, qui suis dilectoribus beneficia, quae sunt potius veneficia, praestare videtur, unde potius veneficus quam beneficus debet appellari. Hic valde timet ne Iudas, idest praedicator, flumen praedicationis transeat, ut scilicet de ripa verborum transeat ad ripam operum. Quod si fecerit, ipsum Timotheum cum suo exercitu effugabit. Sed, heu! hodie omnes veniunt usque ad flumen, in ripa stant verborum, ad ripam nolunt transire operum, et ideo diabolus eos non timet, et verba eorum minoris sunt efficaciae. Non enim, ut in eodem dicitur libro, sunt de semine vi rorum illorum per quos salus facta est in Israel (cf. 1Mach 5,62). Viri illi fuerunt apostoli, qui, flumen transeuntes, magnam salutem fecerunt in populo Dei.
Sequitur: "Panem". Panis est voluntas Dei, quae prae omni et cum omni cibo ponenda est. Unde dixit Iudas Machabaeus: "Sicut fuerit voluntas in caelo, sic fiat! "(1Mach 3,60). Omne opus est sterile, cui non apponitur panis voluntatis divinae. Voluntas Domini est, ut peccator convertatur et vivat (cf. Ez 33,11). Unde ipse dicit in Isaia: "Terra tua non vocabitur amplius desolata, sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitabitur, quia complacuit Domino in te "(Is 62,4). Cum peccator convertitur, terra, idest mens eius, a gratia inhabitatur, et sic voluntas Domini, quae est vita, in ea invenitur. Intravit ergo Iesus in domum sabbato manducare panem, idest ad hoc venit in mundum, ut faceret voluntatem Patris. Unde inquit: "Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui misit me "(Io 4,34). Unde Ezechiel: "Ipse sedebit in porta, ut comedat panem coram Domino "(Ez 44,3), idest humiliabit se in Virgine, ad hoc ut faciat voluntatem Patris. Hic est panis vivus, quem qui manducaverit non morietur in aeternum (cf. Io 6,50). "Caro", idest carnis voluntas, "non prodest quidquam "(Io 6,64). Panis vero, idest Domini voluntas, confirmat cor hominis (cf. Ps 103,15).
Unde dicit Dominus in Exodo: "Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus, scietisque quia ego sum Dominus Deus vester "(Ex 16,12). Vespere culpae, cum occidit sol gratiae, peccatores comedunt carnes, idest adimplent carnis voluntates, sed gladius meus, inquit Dominus, devorabit carnes (cf. Deut 32,42). Carnes eorum ut carnes asinorum, et fluxus eorum ut fluxus equorum (cf. cf. Ez 23,20). "Confige", inquit, "timore tuo carnes meas "(Ps 118,120). "Vespere" ergo "comedetis carnes, et mane," idest in ortu gratiae, in cordis contritione, in peccati abrenuntiatione, "saturabimini panibus," idest Domini voluntate, quae super omnia reficit et satiat animam poenitentis, et tunc "scietis quia ego sum Dominus Deus vester." Cum de vespere culpae in mane convertimur gratiae, tunc vere scimus quia ipse est Dominus Deus noster.
Hunc panem omne animal petit. Unde: "Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra "(Mt 6,10), quasi diceret: Sicut fit in iustis et sic in peccatoribus fiet. Visita ergo terram et inebria eam ut non spinas et tribulos, sed granum plenum in spica, idest confessionem in contritione, quae pungit, germinet, ut ex ipso fiat panis tuae voluntatis, confirmans cor hominis.
Sequitur: "Et ipsi observabant eum," idest insidias intendebant, vel callide advertebant si sabbatum solveret. "Observabit", inquit, "peccator iustum "(Ps 36,12). Observabant, ut eum reprehenderent, non ut mandata eius custodirent. "Deum", inquit Salomon, "time, et mandata eius observa," ad "hoc" faciendum factus "est omnis homo "(Eccle 12,13). Dicitur in naturalibus, quia est quoddam animal parvum, quod vadit ad locum per quem intrant apes, et insufflat fortiter in eo et expectat quousque exeant, et cum aliqua illarum voluerit volare, deprehendit eam et comedit. Sic superbus et callidus vadit ad locum per quem intrant apes, idest considerat vitam et mores, verba et opera iustorum, per quae intrant ad regnum, et insufflat, idest laudat vel vituperat. Credit enim eos laude extollere vel vituperio eicere. Et observat si quis eorum exeat, idest extra se eat, per exultationem mentis, quia laudavit, vel in verba irae, quia vituperavit. Et tunc statim reprehendit et vitam eius corrodit. Sicut aurum in fornace sic homo probatur laudatoris ore (cf. Prov 27,21). Ignis laudis plumbum et paleam consumit, aurum vel argentum splendidius facit. Illata iniuria demonstrat qualis quisque apud se lateat.
Huic particulae epistolae concordat introitus hodiernae missae: Da pacem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur; exaudi preces servi tui et plebis tuae Israel (cf. Eccli 36,18). Hoc idem cantatur in historia praesentis dominicae, quod in secundo libro Machabaeorum ponitur: "Adaperiat Dominus cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis, et faciat pacem "(2Mach 1,4). Cum cor per compunctionem aperitur, lex gratiae Dei digito in ipso scribitur et praecepta conservantur et pax redditur, ut sabbatum mentis celebretur, panis divinae voluntatis in saturitate manducetur, et observatio detrahens in caritate supportetur. Et sic prophetae, idest viri iusti vel praedicatores sancti, fideles invenientur, et preces fidelis populi exaudientur.
Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut in domum conscientiae nostrae intres, principem pharisaeorum, idest motum malarum cogitationum, quae se ad invicem dividunt et dividentes cor dispergunt, eicias, sabbatum quietis et pacis menti nostrae restituas, panem tuae voluntatis manducare nos facias, quatenus ad te, panem angelorum, mereamur pervenire. Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
II. DE HYDROPICI CURATIONE
Nemrim interpretatur pardi. Pardus, bestia ferocissima, quae citata praeceps fertur ad sanguinem et saltu in mortem ruit. Dicitur in naturalibus, quod pardus quando comedit venenum, quaerit stercus humanum et comedit ipsum. Et propter hoc ponunt venatores illud stercus in vase super arbores, et cum venit pardus ad arbores et saltat ad accipiendum stercus, interficiunt ipsum. Pardus huius mundi superbum, variis peccatorum maculis respersum, significat. Hic, veneno diabolicae suggestionis inflammatus, stercus temporalium quaerit, ut ipsum comedat, sibi incorporet. Omnia, inquit Apostolus, reputavi tamquam stercora, ut Christum lucrifacerem (cf. Phil 3,8). Et Ezechieli dicit Dominus: Stercore, quod egredietur de homine, panem tuum operies (cf. Ez 4,12). Panis, idest cogitatio et actio peccatoris, quae cooperta est stercore gulae et luxuriae, superbiae et avaritiae; quem venator, idest diabolus, ut facilius capere possit, stercus in arbore ponit. Arbor, a robore dicta, est temporalis dignitas, quae, dum firma radice stare creditur, a vento mortis divellitur et in mare inferni proicitur. Unde Iob: "Vidi stultum firma radice fundatum, et maledixi pulchritudini eius statim "(Iob 5,3). In hac arbore ponit diabolus stercus, quasi escam, ad quod capiendum, cum superbus saltat, ut stercus gulae et luxuriae, vanaegloriae et pecuniae comedat, a diabolo interficitur. Aquae ergo Nemrim desertae erunt.
Unde, super hoc habes concordantiam in secundo libro Machabaeorum, ubi dicitur, quod Antiochus "superbia repletus, ignem spirans animo, et praecipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari. Isque qui sibi videbatur fluctibus maris etiam imperare, supra modum humanum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur. Et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam foetoris portare "(2Mach 9,7-8.10). Ecce qualiter aquae Nemrim desertae sunt. Tunc herba gloriae temporalis arescet, germen filiorum, nepotum et parentum deficiet, et omnis viror carnalis delectationis, gulae scilicet et luxuriae, interibit. "Secundum magnitudinem operis" et iniquitatis superborum erit "et visitatio eorum," quia poena respondebit culpae et in poculo quo miscuerunt miscebitur eis et daemones, quos incentores habuerunt, deducent eos nudos et miseros, ligatis a tergo manibus, ad torrentem salicum, idest poenarum aeternarum, "ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat "(Iob 10,22). Hae sunt aquae quae mentem inflant, hydropisim generant, sitim potatae magis augmentant.
Haec tria ponuntur in Psalmo: "Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam "(Ps 68,2), ecce primum. "Infixus sum in limo profundi, et non est substantia "(Ps 68,3), ecce secundum. Dum infelix substantiam congregat transitoriam, amittit perpetuam. "Bona est," inquit Ecclesiasticus, "substantia cui non est peccatum in conscientia "(Eccli 13,30). Nota ista tria verba: "infixus", "in limo, profundi". Limus dictus, quod lenis sit. Avarus "infixus" est cupiditate, "in limo" delectatione, "profundi" desperatione. Peccator, inquit Salomon, cum venerit in profundum vitiorum, contemnit (cf. Prov 18,3). Unde desperatio dicitur, quod desit sibi spes progrediendi, quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. Item, "Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me "(Ps 68,3), ecce tertium. Altitudo maris, altitudo superbiae, in qua est tempestas demergens hominem in abyssum gehennae. O Domine Iesu, extende manum tuam et apprehende istum hydropicum, aquis circumdatum, abysso vallatum, pelago sepultum.
Hunc piscem exenterat Dominus, cum peccatorem gladio sui timoris percutit, et tunc extrahit ab eo iecur, idest amorem luxuriae, fel, idest amaritudinem pecuniae, in qua labor et dolor, quia cum labore acquiritur, cum timore custoditur, cum dolore amittitur; et aufert ei cor, idest tumorem superbiae. De iecore dicit Ieremias in Threnis: "Effusum est in terra iecur meum "(Lam 2,11). Quod fit, cum in terrenorum amore effunditur aliquis luxuriae delectatione. De felle dicit Petrus, in Actibus, Simoni mago: "In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse "(Act 8,23). Qui simonia vel avaritia laborat in amaritudine est mentis et obligatione operis. De corde dicit Iob: "Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiusmodi sermones? "(Iob 15,12-13) Sequitur secundum: "Et sanavit eum." Sanat Dominus peccatorem, cum ab omni infirmitate peccatorum curat eius animam. Unde: "Sana animam meam, quia peccavi tibi "(Ps 40,5). Sanus a sanguine dicitur, quia sine pallore est. Ubi sanguis lacrimarum, ibi sanitas animarum. Lacrimae sunt dictae a laceratione, scilicet mentis, quam cum dolore laceras, sanguis lacrimarum effluit et genas tuas inungit, et tunc genae tuae sunt roseae, sicut fragmen mali punici absque eo, scilicet cordis contritione, quae intrinsecus latet (cf. Cant 4,3 ). Sanus ergo effectus es, vide ne deterius tibi contingat (cf. Io 5,14). De hoc Dominus Ezechiae: Audivi, inquit, orationem tuam, et vidi lacrimam tuam, et ecce sanavi te (cf. Is 38,5). Ex oratione et lacrimis fit quasi quoddam emplastrum, quod expellit animae morbum.
Item, tertio dicitur: "Ac dimisit eum." Dominus peccatorem conversum tunc dimittit, cum eum ab omni vinculo culpae, poenae et tentationis diabolicae liberum in gaudium conscientiae abire sinit. "Solvite", inquit, "eum, et sinite abire "(Io 11,44). "Dimitte", inquiunt, "eam, quia clamat post nos "(Mt 15,23). De hoc simile quid habes in Exodo, ubi dicitur quod "tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum, ob circumcisionem "(Ex 4,25). ad litteram intelligendum, ut ait augustinus, quod sanguis tetigit pedes pueri. Unde irata ait Moysi viro suo: Esne mihi vir sanguinum? An ex coniugio tuo tantum scelus teneor agere, ut fundam sanguinem filii mei? Vel Sephora tetigit pedes eius, idest Moysi, indignans enim praeputium iecit ad pedes Moysi, et ait, ut Hebraeus habet: Gener sanguinum tu mihi es, idest tu gener patris mei ideo factus es, ut esses mihi, idest carni meae in filio, ad sanguinem, idest ad mortem.
moraliter. Sephora interpretatur avis, et significat poenitentem, qui debet esse tamquam avis, scilicet pennatus virtutibus. Hic petra acutissima, idest cordis contritione, debet circumcidere praeputium filii sui, idest superfluitatem operis sui. Praeputium dictum, quasi ante pudorem; "prae", ponitur pro "ante". Solet enim superfluitas nos impedire, ne nostrae iniquitatis turpitudinem videamus. Circumcidatur ergo, ut profluat sanguis lacrimarum, tangens et abluens pedes filii, idest operis nostri. Si enim mundus fuerit affectus, idest voluntas, sanctificatus erit effectus, idest opus. Post talem circumcisionem dimittit Dominus hominem liberum redire ad fratres suos et ad propriam domum clarae conscientiae.
Item, in bove superbus designatur, unde et bos cornupeta dicitur, quia cornu superbiae impetit. De cornibus quaere in evangelio: "Cum fortis armatus "("Dom. III in Quadrag., IV"). Asinus ergo et bos, idest luxuriosus et dives superbus, qui per hydropicum figurantur, in puteum cadunt vitiorum, ad quos inde extrahendos necessarii sunt veteres panni, de quibus dicitur in Ieremia, quod Abdemelech tulit veteres pannos et antiqua vestimenta, quae computruerant, et submisit ea ad Ieremiam in lacum per funiculos, et extraxit eum de lacu (cf. Ier 38,11.13).
Veteres panni sunt paupertas et humilitas Iesu Christi, qui pannis fuit involutus, qui bene dicuntur veteres. Solemus enim pannos veteres aliis dare, paupertatem et humilitatem Iesu Christi non nobis retinere, non nos induere, sed aliis libentius volumus dare, aliis praedicare. Hodie quilibet praedicator nititur alium vestire paupertate et humilitate, et utinam ipse nudus non remaneret; alium vult informare, sed videat ne ipse deformatus existat. Vestimenta putrida sunt sanctorum exempla, quae bene dicuntur putrida, quia in faecibus nostri temporis tamquam res putrida sunt abiecta et despecta. Vetera aliis damus, putrida proicimus. O peccator, "de lacu miseriae et de luto faecis "(Ps 39,3) numquam poteris extrahi, nisi panniculis paupertatis et humilitatis Iesu Christi. His enim extrahitur bos et asinus de puteo abyssi.
Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut iniecta manu tuae misericordiae nos apprehendas, tuae paupertatis et humilitatis panniculis de puteo nos extrahas, ab hydropisi luxuriae et avaritiae nos sanes, qua unitatem spiritus conservare et ad te, qui [Deus] trinus et unus es cum Patre et cum Spiritu Sancto, valeamus pervenire. Te praestante, qui es benedictus in saecula. Amen.
Dicitur in naturalibus quod in conchis marinis nascuntur lapides pretiosi, scilicet margaritae, quae certo anni tempore sitiunt rorem velut maritum, huius desiderio hiant, et cum maxime descendit lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum. Sic concipiunt gravidaeque fiunt. Nam si purum fuerit quod acceperint, candidi sunt orbiculi; si turbidum, aut pallore languent, aut rufo innubilantur colore. Ita magis de caelo quam de mari partus habent. Denique quoties excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quoties vespere, fit obscurior; quanto magis hauserint, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu comprimuntur. Conchis ipsis inest sensus, partus suos maculari timent; cumque flagrantioribus radiis excanduerit dies, ne fuscentur lapides solis calore, succidunt in profundum, et se gurgitibus ab aestu abscondunt. Margarita in aqua mollis est, vino durescit; numquam duae simul reperiuntur, unde unio dicitur. Piscantium insidias timent, unde est ut inter scopulos delitescant. Gregatim natant, earum agmini dux est certus. Quid ista moraliter significent videamus.
Conchae, dictae a concavitate, sunt poenitentes, humiles, spiritu pauperes, qui in concavitate, idest cordis humilitate, consistunt. Hi sitiunt rorem velut maritum, unde dicunt: "Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum "(Ps 41,3). Ros caelestis gratiae tamquam maritus impregnat animam; proposito boni operis. Huius roris desiderio hiant, idest se aperiunt; unde dicit Iob: "Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea "(Iob 29,19). Quaere in evangelio: "Dum iret Iesus in Ierusalem "("Dom. XIV post Pent.").
Et cum maxime descendit lunaris imber etc. In lunari imbre tria designantur, scilicet prosperitas, adversitas et gratiae infusio. In splendore lunae, prosperitas; in nocte, adversitas; in imbre figuratur gratiae infusio, quam iusti ardenter cupiunt et aperto cordis ore hauriunt in splendore prosperitatis et in nocte adversitatis, ne scilicet prosperitas elevet et adversitas elidat. Unde Isaias: "Anima mea desiderabit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te "(Is 26,9).
Nam si purum fuerit quod acceperint etc. Nota quod gratiae infusio duo facit, aut clarificat aut conturbat. Clarificat mentem ad contemplandum, et tunc candidae fiunt margaritae, idest mentis affcctiones vel cogitationes. Unde Dominus in Osee: "Ero quasi ros, et Israel quasi lilium germinabit "(Os 14,6). Cum ros contemplationis mentem indulcat, Israel, idest anima humilis, quasi lilium candidas cogitationes germinat. Item, conturbat ad dolendum de peccatis, et tunc color pallidus vel rufus efficitur in margaritis: pallidus in corporis afflictione, rufus in cordis contritione. Unde in Canticis: Nuntiate dilecto, quia amore langueo (cf. Cant 5,8); unde: Palleat omnis amans ("Ovidius)"; "Posteriora", inquit, "dorsi eius in pallore auri "(Ps 67,14).
Ita magis de caelo quam de mari partus habent. Qui de mari, idest mundo amaro, impregnantur, viperas parturiunt; qui vero de caelo, margaritas emittunt. De illis dicitur: "Genimina viperarum, quis vobis demonstrat fugere a ventura ira? "(Lc 3,7). De istis in Canticis: "Vineae florentes odorem dederunt "(Cant 2,13); et iterum: "Emissiones tuae paradisus "(Cat 4,13).
Sequitur: Quoties excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita; quoties vespere, fit obscurior etc. Hoc est quod dicitur in Psalmo: "Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia "(Ps 29,6). Nota quod triplex est vespera et triplex matutinum, in quorum quolibet est fletus et laetitia. Prima vespera fuit Adae culpa, in qua fuit fletus, cum de paradiso eiectus, audire meruit: "In sudore vultus tui vesceris pane tuo "(Gen 3,19). Primum matutinum fuit Nativitas Iesu Christi, in qua fuit laetitia. Unde Angelus: "Evangelizo vobis gaudium magnum "(Lc 2,10) etc. Secunda vespera fuit mors Christi, in qua fuit fletus. Unde in Luca: "Filiae, "inquit", Ierusalem, nolite flere super me "(Lc 23,28) etc. Secundum matutinum fuit ipsius Resurrectio, in qua fuit laetitia. Unde: "Gavisi sunt discipuli, viso Domino "(Io 20,20). Tertia vespera est in morte cuiuslibet hominis, in qua est fletus. Unde in Genesi: "Mortua est Sara in civitate Arbee; venitque Abraham ut plangeret et fleret eam "(Gen 23,2). Tertium matutinum erit sanctis in generali resurrectione, in qua erit laetitia sempiterna, ut dicit Isaias, super capita eorum (cf. Is 35,10).
Sequitur: Si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu comprimuntur. Coruscatio diaboli est tentatio, quam iusti valde metuentes, cum ipsam senserint, statim se comprimunt et portas sensuum claudunt. Unde in Ioanne: "Cum esset sero die illa "(Io 20,19) etc. Quaere in eodem evangelio.
Conchis inest sensus: partus suos maculari timent etc. Sensus est per corpus ad animam commeans mentis stimulatio. Iusti viri partus, idest opera sua, timent maculari, et ideo, cum dies mundanae prosperitatis excanduerit, idest eis arriserit, statim descendunt in profundum, idest considerant suae fragilitatis et iniquitatis miseriam, et gurgitibus lacrimarum se abscondunt, ne, si aliter fecerint, eorum margaritae fuscentur et obnubilentur solis calore, idest dignitatis vel humani favoris ardore.
Margarita in aqua mollis est etc. In aqua voluptatis mollis efficitur mens viri iusti, sed vino, idest austeritate, durescit; per austeritatem enim vultus corrigitur animus delinquentis. Unde Ecclesiasticus: "Filiae", idest animae commissae, "tibi sunt? Conserva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas "(Eccli 7,26).
Numquam in una concha duae simul reperiuntur margaritae, quia in mente viri iusti non est sic et non (cf. 2Cor 1,17-19); non sunt duae partes. Non est enim ibi dissensio, sed unio dicitur, quia sollicitus servat unitatem spiritus in vinculo pacis (cf. Eph 4,3).
Piscantium insidias timent conchae, quia iusti daemonum, qui in hoc mari magno mittunt hamum, suggestionis insidias timent, et ideo inter scopulos latitant. Scopulus, saxum eminens, a speculando dictus, mentis humilitatem significat, in qua qui se abscondit daemonum insidias non metuit.
Gregatim natant, in quo spiritus unitas egregie designatur. Earum agmini dux est certus, in quo obedientia figuratur. Praelatus est dux, quem sequi, cui obedire ex animo omnes tenemur, ut unitatem spiritus in vinculo pacis conservare valeamus.
Quod nobis praestare dignetur Iesus Christus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
III. DE IESU CHRISTI ADMONITIONE AD HUMILITATEM IN OMNIBUS TENENDAM
Custos a cura dicitur; cura dicta, quod cor agitat. Custodi ergo virum istum; curam illius age, ne vir vertatur in feminam et tamquam meretrix te fugiat et sequatur amatores suos. "Qui si lapsus fuerit a te, erit anima tua pro anima eius" etc. Ecce quid minatur Dominus. Notabile verbum dixit: "Si lapsus fuerit." Labitur exiguo quod longo tempore partum est. "Vidi", inquit Saul in primo libro Regum, "quod dilaberetur populus a me "(1Reg 13,11). "Lapsa est," inquit Ieremias, "in lacum vita mea "(Lam 3,53). Heu! quoties animus meus, ex quo vita procedit, labitur in lacum miseriae et lutum faecis! (cf. Ps 39,3). Erit ergo anima mea pro anima, idest vita, eius, aut talentum argenti appendam? Heu! Domine Deus, animam habeo, talentum argenti, idest vitae puritatem, in statera tui examinis appendere non valeo. Ergo, ne animam meam appendas pro isto dilapso. Vere, Domine, iudicia tua iusta, quia dignus sum suspendi, qui tuum depositum (cf. 2Tim 1,12.14), cor meum, vitam meam, non custodivi, et ideo dignus vita privari.
Sequitur: "Cumque turbatus huc atque illuc me verterem, subito non comparuit." Ecce qualiter animus dilabitur. Nota ista duo: "turbatus" et "me verterem." Turbatus dictus, quasi terrae mixtus. Nec mirum si animus tuus dilabitur, cum tu es turbatus, idest terrenis immixtus. Vis ergo animum custodire? Esto in tranquillitate conscientiae. Et attende quam proprie dixit: "Cumque huc atque illuc me verterem:" cum "huc", idest ad carnem, vel "illuc", idest ad mundum, te vertis, animum perdis. Non ergo ad dexteram vel ad sinistram est vertendum, sed via regia gradiendum, ut semper te habeas ante te. Nec "huc", idest istius, vel "illuc", idest illius, vitam vel mores diiudices. Nemini detrahas. "Subito", inquit, "non comparuit." Quocumque te, praeterquam ad Deum vel ad te, vertis, subito animus tuus non comparet. Noli ergo te vertere, sed habe faciem euntis in Hierusalem, ut ipsa ascendat super cor tuum; quod cum custodieris, amicus Dei efficieris. Dicat ergo Dominus: "Ascende superius." Qui in novissimo loco discumbit ascendit superius, "quia omnis qui se humiliat exaltabitur "(Lc 14,11). "Et tunc erit illi gloria coram simul discumbentibus "(Lc 14,10). Unde in Luca: "Faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis "(Lc 12,37). Vere magna gloria, cum Dominus servo ministrat.
Rogemus ergo, fratres carissimi, Dominum Iesum Christum, ut in novissimo loco discumbere, animum nostrum custodire, et ad se, qui est gloria, in regno discumbentium faciat nos ascendere. Ipso praestante, qui est super omnes et per omnia, in omnibus benedictus Deus per aeterna saecula.
Dicat omnis humilis anima: Amen. Alleluia.