Sermoni Domenicali

DOMINICA XIV POST PENTECOSTEN

Evangelium in dominica decimaquarta post Pentecosten: "Dum iret Iesus in Ierusalem," quod in tribus clausulis dividitur.
   In primis thema sermonis de gratiae infusione, ibi: "Radix mea aperta." [de prima clausula]. Item de aedificio caelestis conversationis, ibi: "Si reversus fueris ad Omnipotentem." Item contra religiosos et clericos, ibi: "Terra de qua oriebatur panis." Item de constantia mentis, ibi: "Dabit pro terra silicem." Item thema ad contemplativos, et de natura aquilae, ibi: "Numquid ad praeceptum tuum;" et in eodem de lapide amethysto.
   [de secunda clausula]. Thema sermonis de quinque generibus leprae et eius significatione, ibi: "Cum ingrederetur." Item contra dignitatis gloriam, ibi: "Nonne lux impii." Item contra luxuriam, ibi: "Oculus adulteri." Item contra rapinam, ibi: "Terminos transtulerunt." Item contra invidiam, ibi: "Virum stultum." Item de quinque locis, in quibus est lepra, et eorum significatione.
   Item contra discordiam, ibi: "Si sacerdos invenerit." Item de quinque quae debet habere poenitens, ibi: "Habebit vestimenta dissuta." Item de bona verecundia in confessione, et confitenda peccati circumstantia, ibi: "Esther roseo vultum colore." [de tertia clausula]. Thema sermonis de referenda Deo laude pro collata misericordia, ibi: "Unus ex illis." Item de ruina iusti et duplici genere tentationis, ibi: "Mons cadens."

1. In illo tempore: "Dum iret Iesus in Ierusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam "(Lc 17,11) etc.
   Dicit Iob: "Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea "(Iob 29,19). Nota ista quattuor: radicem, aquas, rorem et messionem. In radice purae mentis cogitatio, in aquis gratiae infusio, in rore gloriae beatitudo, in messione animae a corpore separatio designatur. Cum ergo purae mentis cogitatio per devotionem aperitur, caelestis gratiae aqua infunditur. Unde in Apocalypsi: "Ego sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi," ecce "radix aperta, intrabo ad illum "(Apoc 3,20) etc., ecce "secus aquas." Unde in Canticis sponsus sponsae loquitur: "Aperi mihi, soror mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium "(Cant 5,2). Ac si diceret: O anima, si radicem tuae mentis mihi aperueris, ex capite meae divinitatis infundam tibi rorem et guttas gratiae caelestis, quae te refrigerabunt in nocte tribulationis. Et bene dicit "guttas". Gratia enim in praesenti est quasi gutta respectu aeterni praemii. Gutta est quae stat; stilla vero quae cadit. Gutta dicta, quasi glutinosa. Ille habet guttam, qui ut gratiam recipit non amittit; ille vero stillam, qui ad tempus credit et in tempore tentationis recedit (cf. Lc 8,13).
   Item, super hoc habes concordantiam in eodem Iob: "Lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet et rami eius pullulant. Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est "(Iob 14,7-9). Lignum dictum, quod incensum convertatur in lumen, et significat virum iustum, qui, dum igne amoris succenditur, in lumen boni exempli convertitur. Hic, si securi peccati mortalis fuerit praecisus, non debet desperare de Dei misericordia, quae est maior quam eius miseria, sed debet habere spem, quia rursum virescet per poenitentiam; et rami eius, idest opera eius, pullulabunt. Et si radix, idest intentio cordis eius, senuerit in terra, idest terrenis, et truncus, idest opus illius emortuum fuerit in pulvere, idest mundi vanitate, tamen si ad Deum se converterit, ad odorem aquae, idest Sancti Spiritus gratiam, germinabit in confessione et faciet comam in operis satisfactione. Bene ergo dicitur: "Radix mea aperta est secus aquas." Sequitur: "Et ros morabitur in messione mea." Messio accipitur, cum perfecte animae corporibus subtractae, velut maturae segetes a terra decisae, ad caelestia horrea demigrant; et tunc ros moratur in messione, quia suavitas aeternae visionis satiat animas electorum. Ad cuius roris suavitatem percipiendam, per mediam Samariam et Galilaeam transeuntes, debemus ire cum Iesu Christo. Unde dicitur in hodierno evangelio: "Dum iret Iesus in Ierusalem" etc.
2. Nota quod in hoc evangelio tria notantur. Primum, Iesu Christi in Ierusalem per Galilaeam et Samariam transitio, cum praemittitur: "Dum iret" etc. Secundum, decem leprosorum mundatio, ibi: "Et cum ingrederetur quoddam castellum." Tertium, alienigenae ad glorificandum Deum regressio, ibi: "Unus autem ex illis." In introitu hodiernae missae cantatur: "Inclina, Domine, aurem tuam ad me," et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Galatas: "Spiritu ambulate," quam in tribus particulis volumus dividere et cum tribus sancti evangelii clausulis concordare. Prima est: "Spiritu ambulate." Secunda: "Manifesta autem sunt opera carnis." Tertia: "Fructus autem spiritus est caritas." Nota quod ideo haec epistola legitur cum isto evangelio, quia in evangelio fit mentio de leprosis et eorum mundatione, et in epistola ponuntur vitia, ex quibus provenit lepra peccati in anima, et ponuntur virtutes, quibus anima mundatur ab omni lepra.
3. Dicamus ergo: "Dum iret Iesus in Ierusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam." Omnia verba, quae ponuntur in hac prima clausula, valde sunt notabilia. Quicumque in Ierusalem vult ire, necesse habet prius per mediam Samariam et Galilaeam transire. Samaria, custodia; Galilaea, transmigratio; Ierusalem interpretatur pacis visio. Qui praecepta custodit ad virtutes transit, ut sic in Ierusalem ire possit. Beatus Iob per Samariam transierat, unde dicebat: "Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam "(Iob 31,5-6). Scire Dei dicitur scire nos facere. Staterae nomine mediator Dei et hominum designatur, in quo aequa lance merita nostra pensantur, et in cuius praeceptis agnoscimus quid in nostra vita minus habemus. Et est sensus: Si qua umquam leviter, si qua perniciose perpetravi, appareat mediator, ut in eius vita cognoscam, an ego veraciter simplex fuerim.
   Item, per mediam Galilaeam transibat ipse Iob, cum dicebat: "Librum scribat ipse qui iudicat, ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi. Per singulos gradus pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum "(Iob 31,35-37). "Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio "(Io 5,22). Qui, veniens ad nostram redemptionem, nobis Novum Testamentum condidit, eritque quandoque auctor iudicii, qui nunc est conditor libri, ut tunc districtus exigat, quod nunc mansuetus iubet. Librum in humero portare est Scripturam Sacram operando perficere. Prius autem describitur in humero portari et postmodum sicut corona circumdari. Quia sacri iterum eloquii mandata, si bene modo portantur in opere, postmodum nobis victoriae coronam exhibent in retributione. "Per singulos gradus meos" etc. Incrementa virtutum gradus vocat, quoniam per ipsa ascenditur, ut ad caelestia obtinenda veniatur. Et quasi per singulos gradus suos librum pronuntiat, qui percepisse se eius scientiam, non per verba tantummodo, sed per opera demonstrat. "Et quasi principi offeram eum." Quod offerimus, manu tenemus. Venienti ergo ad iudicium librum offerre est verba praeceptorum eius in actione tenuisse.
4. Nota quod super his tribus verbis, Samaria, Galilaea et Ierusalem, habes concordantiam in Iob, ubi dicit Eliphaz Themanites: "Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Rogabis eum et exaudiet te, et vota tua reddes. Decernes rem et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen "(Iob 22,23-28). "Si reversus" etc. O peccator, si a te, in quo est subversio, ad Deum, a quo est aedificatio, reversus fueris, vere aedificaberis. Destrue prius aedificium tuum in te, et ipse aedificabit super te suum. Unde dicit in Isaia: "Qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam; qui dico Ierusalem: AEdificaberis, et templo: Fundaberis "(Is 44,27-28). Profundum, dictum quasi procul a fundo, est abyssus malarum cogitationum, quae, si fuerint desolatae, et flumina concupiscentiarum, quae fluunt per canales quinque sensuum, fuerint arefacta, tunc templum, idest mens, fundabitur in sapphyris. Unde in Isaia: "Fundabo te in sapphyris "(Is 54,11), idest vitae aeternae desideriis; et Ierusalem, idest caelestis conversatio, aedificabitur cum propugnaculis.
   Unde in Isaia: "Ponam iaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos "(Is 54,12). Iaspis viridis est coloris, et dicitur fugare phantasias, et significat paupertatem, quae in viriditate fidei hominem conservat et phantasias, idest divitias, quae homines deludunt, fugat. Fides enim temporalia spernit, quae qui diligit fidem abicit. Si aedificium nostrae conversationis aedificatur cum propugnaculis paupertatis, non sunt timendae sagittae antiqui hostis. Portae sunt quinque sensus corporis, quos tunc Dominus in lapides sculptos ponit, cum oculi lacrimarum effusione, lingua sui accusatione, aures praedicatione, manus eleemosynarum largitione, pedes infirmorum sculpuntur visitatione. De hac sculptura dicit Dominus in Zacharia: "Ecce ego caelabo sculpturam eius et auferam iniquitatem terrae illius in die una "(Zach 3,9). Caelare est sculpere, a caelo, idest ferramenti genere, quod vulgo caelionem vocant. Cum Dominus in portis sensuum talem sculpturam caelat, tunc iniquitatem terrae, idest corporis nostri, aufert; et hoc in die una, idest illuminatione unitatis, qua unitur homo exterior cum interiori in servitio Dei. Bene ergo dicitur: "Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et sic longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo." Corpus animae accipitur tabernaculum et mens cogitationum. Et est sensus: Si ad Deum revertaris, in cogitatione mundaberis et in opere.
5. Sequitur: "Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos." Ecce Samaria, Galilaea et Ierusalem, idest custodia, transmigratio, pacis visio. Terra, propter sui stabilitatem, praeceptorum custodiam significat, de qua dicit Iob: "Terra, de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est. Locus sapphyri lapides eius, et glebae illius aurum "(Iob 28,5-6). Terra est custodia praeceptorum, de qua oritur panis caelestis refectionis. Si enim praecepta custodis, pane caelestis suavitatis reficeris. Unde non suam sed Domini voluntatem facienti, promittit ipse in Isaia: "Cum non facis vias tuas et non invenietur voluntas tua, tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te hereditate Iacob patris tui; os enim Domini locutum est "(Is 58,13-14). Nostra misera delectatio in duabus consistit viis, idest operatione et prava voluntate; quae delectatio si cessaverit, tunc super Domino delectaberis. "Delectare", inquit," in Domino, et dabit tibi petitiones tuas "(Ps 36,4) etc. Et tunc sustollet te super altitudinem terrae, ut temporalia contemnas, carnem subicias, praecepta custodias; et sic cibabit te hereditate Iacob, patris tui. Hereditas Iacob, idest Iesu Christi, patris nostri, quam nobis dimisit, fuit paupertas et humilitas, obedientia et Passionis angustia, quibus tunc cibamur, cum ipsas cum mentis dulcedine amplectimur. Unde dicit Moyses in Deuteronomio: "Inundationes maris quasi lac sugent "(Deut 33,19). Sicut infans cum aviditate et delectatione nimia sugit lac a mammilla materna, sic inundationes maris, idest amaritudines Passionis et tribulationis, debemus sugere a vita Iesu Christi. Et nota quod dicit "sugent". Nemo potest aliquid sugere nisi labia comprimat. Nisi sic labia comprimamus ab amore temporalium, sugere non possumus angustias Christi passionum. Dicamus ergo: "Terra, de qua oriebatur panis." Sequitur: "In loco suo igni subversa est." Locus praecepti dominici sunt Ecclesiae praelati, clerici et religiosi, in quibus specialem debet habere locum. Sed, heu! ipsa dominica praecepta in loco suo, idest clericis et religiosis, igni luxuriae et avaritiae sunt subversa: caritas, castitas, humilitas et paupertas, quae Domini spiritualia sunt praecepta, in clericis et religiosis sunt subversa. Sunt enim invidi, luxuriosi, superbi et avari.
   Sequitur: "Locus sapphyri lapides eius." Sapphyri coloris aerei sunt. Praelati, clerici et religiosi solebant esse lapides sapphyri, amore caelestis desiderii; modo facti sunt quasi stercora, immunditia peccati.
   "Glebae illius aurum." Gleba est cespes terrae a "glebo", idest rustico aratore, qui "glebus" dicitur. Glebae ex humore [et pulvere] constringuntur. Ecclesiae pastores et ordinis professores solebant esse glebae aureae: "glebae", quia magna se infusione gratiae etiam professionis et operis in unanimitate tenuerunt; aureae, quia virtute vitae et sapientia claruerunt. Sed modo, ut deplorat Ieremias in Threnis: "Filii Sion inclyti et amicti auro primo, reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli "(Lam 4,2), idest diaboli, qui de vasis honoris eos fecit vasa testea contumeliae et in sterquilinium proicienda gehennae. His in sterquilinio dimissis, ad propositum redeamus.
6. "Dabit pro terra silicem," ac si diceret: Qui firmiter pro posse suo praecepta custodit, ad insuperabilem virtutum constantiam transmigrabit. Silex est durus lapis, dictus, quod exiliat ab eo ignis, et significat virtutis constantiam, ex qua procedit ignis illuminans et incendens proximum ad amorem divinum. De hoc silice dicit Dominus Ezechieli: "Ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas a facie eorum, quia domus exasperans est "(Ez 3,9). In adamante et silice constantia designatur, quam Dominus ponit in faciem praedicatoris, ne timeat a facie peccatoris, ipsum Deum exasperantis. Unde de praedicatore dicit Dominus ab Iob: "Exultat audacter, in occursum pergit armatis. Contemnit pavorem, nec cedit gladio "(Iob 39,21-22). GREGORIUS: Praedicator "exultat audacter," quia adversis non frangitur. "In occursum pergit armatis," quia prave ac male agentibus sese pro defensione iustitiae opponit. "Contemnit pavorem" etc. In pavore ventura poena metuitur, in gladio iam poena de praesenti percussione sentitur. Quia ergo ventura adversa non metuit, pavorem despicit; quia vero nec superveniente percussione vincitur, nequaquam gladio cedit.
   Item, de hoc silice dicit Iob: "Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius "(Iob 28,9-10). Ad silicem manum extendit, qui ad virtutum constantiam opera sua mittit. Hoc est quod dicitur in Proverbiis: "Misit manum suam ad fortia"Prov 31,19. Et sic "subvertit" in seipso "montes", idest cordis superbiam, "a radicibus," idest intimis cogitationibus, et "excidit rivos" compunctionis "in petris," idest duritia sui cordis. Et tunc oculo illuminatae mentis videt "omne pretiosum," in cuius comparatione omnia vilescunt. De quo pretioso sequitur: "Et pro silice torrentes aureos." Ecce Ierusalem. Ecce omne pretiosum, quod videt oculus illius, qui per Samariam et Galilaeam primo transiit.
7. Unde, super hoc habes concordantiam in eodem Iob, ubi ad ipsum loquitur Dominus: "Numquid ad praeceptum tuum levabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus; inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt "(Iob 39,27-29). Aquila ab acumine oculorum dicta est, quia irreverberato visu solem inspicit. Unde de ea dicitur in naturalibus, quod est acuti visus valde, et cogit filios suos aspicere solem, antequam habeant alas completas; et propter hoc percutit ipsos et convertit eos ad aspectum solis. Et si oculus alicuius lacrimetur, ante alium interficit illum et cibabit alium. Item dicitur de ea, quod ovat tria ova et eicit tertium. Et iam quidam viderunt aquilam habentem tres pullos; quos si habuerit, tertium a nido eicit, quoniam graviter cibat illos. Dicitur etiam, quod collocat amethystum, lapidem pretiosum, in nido cum pullis, ut ab ipsis, ipsius virtute, serpentes arceantur.
   In aquila, subtilis sanctorum intelligentia et sublimis eorum contemplatio figuratur, qui ad aspectum veri solis, ad lucem sapientiae, filios, idest opera sua, vertunt, ut si aliquid adulterinum, si quid a genere suo extraneum latet, solis splendore appareat. Omnis enim iniquitas arguitur a lumine et opera tenebrarum manifestantur in luce (cf. Eph 5,13). Unde si viderint aliquod opus suum non recte solem aspicere et eius radiis confundi et lacrimari, statim eum interficiunt. Gratiae radius ostendit quis sit verus filius. Verum opus solem recte aspicit, tribulationis calorem sustinens; non deficit. Opus vero adulterinum terram aspicit, in tribulatione deficit, pro amissione temporalium plangit, et ideo debet interfici, et ex ipso bonum opus cibari. Cum enim in te malum tuum interficis, tunc bonum in te reficis; et unde malum deficit, inde bonum vigorescit.
   Et nota quod tria ova, vel tres filii aquilae, sunt tres amores viri iusti, scilicet amor Dei, amor proximi et amor sui, quem omnino a nido suae conscientiae debet expellere. Privatus enim amor valde impedit amorem Dei et proximi, et ideo omnino abiciendus. Quem filium Iob a nido suo eiecerat, cum dicebat: "Lacero carnes meas dentibus meis "(Iob 13,14). Dentes dicuntur, quasi cibos dividentes, et significant internos sensus, qui singula inquirunt, et quae cogitant quasi mandunt et comminuunt, atque ad ventrem memoriae transmittunt. His dentibus sancti, si qua in se carnalia deprehendunt, vehementer in seipsis insequuntur et a nido propriae conscientiae eiciunt.
8. Item nota, quod amethystus est praecipuus lapis pretiosus, colore violaceus, flammas evibrat aureas, notulasque purpureas praetendit, et significat vitam Iesu Christi, quae fuit violacea paupertate et humilitate, flammas evibrans aureas in praedicatione et miraculorum operatione, notulasque purpureas praetendens in sua Passione. Hunc amethystum vir iustus debet collocare in nido suae conscientiae, ut a pullis suorum operum arceantur serpentes, idest suggestiones daemonum.
   Dicamus ergo de aquila: "Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila?" gregorius: Ad praeceptum Dei elevatur aquila, cum, iussionibus divinis obtemperans, in supernis suspenditur fidelium vita. In supernis nidum ponit, quia habitationem mentis suae in abiecta et infima conversatione non constituit.
   "In petris manet." In sacro eloquio, cum singulari numero petra nominatur, Christus accipitur; cum plurali, sancti viri exprimuntur. Unde Petrus: "Vos tamquam lapides vivi "(1Pt 2,5). Aquila igitur in petris manere dicitur, quia in dictis antiquorum et fortium patrum mentis statione collocatur. Possunt etiam petrae caelestes potestates intelligi, quia velut petrae in arduis sitae, ab omni motu mutabilitatis - quod non arbores - alienae sunt. Vir ergo sanctus perennem angelorum gloriam praestolatur, atque huic mundo hospes, illa appetendo quae aspicit, iam in sublimibus figitur.
   "In praeruptis silicibus commoratur." Qui sunt praerupti silices, nisi illi fortissimi angelorum chori? Praerupti enim sunt, quia pars eorum cecidit, pars remansit. Qui integri quidem stant per qualitatem meriti, sed prae numeri quantitate praerupti sunt, eosdem inaccessas rupes dicit. Cordi enim peccatorum hominum, valde est inaccessa claritas angelorum. Sed quisquis ita contemplatione rapitur, ut intentionem suam iam choris angelorum interserat, non ei sufficit nisi eum etiam qui super angelos est valeat videre.
   Sequitur: "Inde contemplatur escam," idest ex illis angelicis choris, tendit oculum mentis ad gloriam supernae maiestatis, qua non visa adhuc esurit, qua tandem visa, satiatur. Sed quia gravati carne, Deum sicuti est videre non possumus, sequitur: "Eius oculi de longe prospiciunt." Ac si diceret: Sancti intentionis aciem fortiter tendunt, sed necdum propinquius aspiciunt, cuius claritatis magnitudinem penetrare non possunt.
   Beata illa ergo aquila, quae rostrum ponit in torrente aureo Ierusalem caelestis, de quo dicitur in Psalmo: "Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos "(Ps 35,9). Unde dicitur in Genesi, quod fratres Ioseph biberunt et inebriati sunt cum eo (cf. Gen 43,34). Nota quod ebrius mutat mentem et linguam. Et mens beatorum, qui torrente aureo inebriabuntur, mutabitur, quia fides et spes eorum evacuabitur et tunc complebitur illud praeceptum: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo "(Lc 10,27) etc., quod modo non completur. Lingua eorum etiam mutabitur. Unde: "Non loquatur os meum opera hominum "(Ps 16,4). Dicamus ergo: "Dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos." Ecce habes quod qui vult ire in Ierusalem et de torrente aureo caelestis beatitudinis potare, prius necesse est, ut transeat per Samariam et Galilaeam, possideat terram et silicem. Et quia, dum ad Samariam venimus et ab ipsa ad Galilaeam transimus, hostes, scilicet malignos spiritus, insidiantes habemus, quos per Dei gratiam vincimus, ut in Ierusalem ire possimus, ideo sequitur in textu Iob: "Eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum conservabitur tibi," ac si diceret: Dum malignos spiritus a te repulerit, claritatem conscientiae coacervabit, "tunc super Omnipotentem deliciis afflues." Super Omnipotentem deliciis affluere est, in amore illius lucidae conscientiae epulis satiari. De quo dicitur in Parabolis: "Secura mens quasi iuge convivium "(Prov 15,15). "Et elevabis ad Deum faciem tuam." Ad Deum faciem levare est cor ad sublimia investiganda attollere. "Rogabis eum et exaudiet te." Unde vir iustus dicit in introitu hodiernae missae: "Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me "(Ps 81,5)". Et vota tua reddes." gregorius: Qui vota vovit, sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati poena agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur. Cum vero ea quae obsistit detergitur culpa, fit protinus ut votum possibilitas sequatur. "Decernes rem et veniet tibi." Res decernitur et venit, cum virtus, quae ex desiderio appetitur, largiente Deo cum effectu prosperatur. "Et in viis tuis splendebit lumen." In viis iustorum lumen splendere, est per mira opera virtutum signa suae claritatis aspergere.
9. Huic primae clausulae concordat prima particula hodiernae epistolae: "Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis "(Gal 5,16). Qui in Ierusalem cum Iesu vult ire, necesse est ipsum non carne sed spiritu ambulare. Spiritu ambulat, qui per Samariam et Galilaeam transit; et ideo dicit: "Spiritu ambulate," si in Ierusalem vultis ire; et sic "desideria carnis," idest delectationes quas caro suggerit, "non perficietis," scilicet actu. "Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem "(Gal 5,17). Caro dicta, quia "cara" sit, sive a "creando"; "crementum" enim semen est masculi; unde a graecis "creas" vocatur. O caro cara, et quia cara, ideo caritate carens, et ideo adversus spiritum concupiscens. O caro cara, post paululum odiosa futura, quia vermibus putrida et foetida. Caro et spiritus sibi invicem adversantur, ut non quaecumque volumus illa faciamus. Super hoc habes concordantiam in Iob: "Militia est, "inquit", vita hominis super terram "(Iob 7,1). Hominis vita est militia, idest tentatio, quia [caro], iam corrupta, ex se sibi molestias gignit, et in ipsis bonis quae agit, mala suboriri sentit, ut in otio contemplationis desidiam, in abstinentia vanamgloriam.
   Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut per Samariam, idest tuorum praeceptorum custodiam, et Galilaeam, idest virtutum constantiam, nos transire facias, qua in Ierusalem ire et eius torrente aureo potare mereamur. Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
10. Sequitur secundum. "Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe, et levaverunt vocem, dicentes: Iesu praeceptor, miserere nostri. Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt "(Lc 17,12-14). allegoria patet. Castellum est mundus, in quem cum Dominus est ingressus, occurrerunt ei decem viri leprosi, per quos humanum genus intelligimus, quod contra decalogum peccaverat, quia nec Deum nec proximum diligebat, et ideo infidelitatis et iniquitatis lepra respersum erat, et ideo clamabat: "Iesu praeceptor" etc. Salutem vocavit, misericordiam humanum genus postulavit, et Dominus utrumque fecit: sanguine enim Redemptionis et aqua Baptismatis eum mundavit ab omni lepra infidelitatis et iniquitatis.
   moraliter. Nota quod isti decem leprosi omnes peccatores significant, qui quinque leprae generibus et in quinque locis resperguntur. In Levitico quinque genera leprae et quinque loca ipsa infecta ponuntur, scilicet lepra coloris candidi, lucidi, obscuri, rufi et pallidi. Item lepra in capite, in barba, in corporis cute, in veste, in domo. "Quicumque", ut in eodem dicitur Levitico, "huiusmodi lepra fuerit maculatus et ad arbitrium sacerdotis separatus, habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum; contaminatum ac sordidum se clamabit. Omni tempore, quo leprosus est, et immundus, solus habitabit extra castra "(Lev 13,44-46). Quid ista significent videamus et de quolibet disseramus. Lepra candida est hypocrisis et simulatio religionis; lucida, ambitio transitoriae dignitatis; obscura, immunditia fornicationis; rufa, rapina et usura; pallida, invidia alienae felicitatis.
11. De lepra hypocrisis et simulationis dicit Iob: "Simulatores et callidi provocant Deum "(Iob 36,13). Simulator dicitur a simulacro: gestat enim imaginem eius, qui non est ipse. Simulacra a similitudine sunt dicta. Hypocrita est quasi simulacrum, similitudinem sanctitatis alterius praetendens. Huic simulacro honor impenditur, quia aliquid divinitatis ibi esse creditur. Sed, ut dicit Iob, "Congregatio hypocritae sterilis "(Iob 15,34), quia, per hoc quod agit, fructum recipere in aeterna retributione non appetit. Sterile dictum, quod stet quasi aridum. Si enim bona intentio non sit, opus quod bonum videtur perit. Candore leprae totum inficitur quod humana opinione rectum cernitur et non recta intentione agitur.
   De lepra lucida, transitoriae dignitatis, dicit Baldad Suites in Iob: "Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius? Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur "(Iob 18,5-6). Lux impii extinguitur, quia fugitivae vitae prosperitas cum ipsa terminatur. "Nec splendebit flamma ignis eius." Ignem dicit fervorem temporalium desideriorum, cuius flamma est decor, vel potestas exteriorum, quae de interiori eius ardore procedit; sed non splendebit, quia in die exitus omnis exterior decor subtrahitur. "Lux obtenebrescet in tabernaculo illius." Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in eius conscientia gaudium, quod de temporalibus fuerat, deficit. Et lucerna quae super eum est extinguetur. Lucerna lumen in testa est. Lumen vero in testa est gaudium in carne. Lucerna ergo quae super eum est extinguitur, quia cum malorum suorum retributio impium sequitur, in eius mente gaudium carnis dissipatur. Bene autem non quae apud eum sed quae super eum est dicitur, quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.
   De obscuritate fornicationis dicit Iob: "Oculus adulteri observat caliginem dicens: Non me videbit oculus; et operiet vultum suum "(Iob 24,15). Adulter dicitur, alienum thorum violans, vel alienum uterum terens. Immunditia fornicationis, caliginans oculum rationis, semper quaerit caliginosam opportunitatem loci, et eo securius committit, quo se videri non metuit. Unde dicit Ecclesiasticus: "Homini fornicario omnis panis dulcis: qui transgreditur lectum suum, et contemnens animam suam, dicit: Quis me videt? Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me, quem vereor? Delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Et non intelligit quoniam videt omnia oculus eius "(Eccli23,24-27). Et hoc est quod sequitur: Et operiet vultum suum, scilicet ne cognoscatur. Vultus humani cordis est similitudo Dei, quem perversus operit, ut cognosci a districto iudice nequeat, cum vitam suam malis actibus confundit.
   De lepra rufa raptorum dicit Iob: "Terminos transtulerunt, diripuerunt greges, asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae "(Iob 24,2-4). Istos divina patientia tollerat et ad poenitentiam expectat, ipsi autem, thesaurizant sibi iram in die irae (cf. Rom 2,5). De quorum successu iterum dicit Iob: "Quare impii vivunt, sublimati sunt confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt et pacatae, non est virga Dei super illos. Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata suo foetu. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus; quis est Omnipotens ut serviamus ei, et quid nobis prodest si oraverimus illum? Verumtamen, quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium eorum longe sit a me "(Iob 21,7-16).
   De lepra invidiae dicit Iob: "Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia "(Iob 5,2). Parvulus est qui terrena diligit, magnus qui aeterna. Parvulus ergo invidia occiditur, quia nullus hac peste moritur, nisi qui haec terrena appetit. GREGORIUS: Qui livoris peste carere desiderat, hereditatem illam diligat, quam coheredum numerus non angustat; quae et omnibus una est, et singulis tota.
12. Item, lepra in capite est immunditia in cogitatione. Lepra in barba est iniquitas in manifestatione. Lepra in cute est inhonestas in conversatione. Lepra in veste est dissensio in Christi fide, vel imprudentia in virtutum exsecutione. Lepra in domo est discordia in congregatione.
   De immunditia cogitationis dicit Iob: "Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae "(Iob 20,16). Aspis, parvus serpens, est latens tentatio daemonum, cuius caput, idest initium, prius in corde nascitur, qua captus etiam post violenter trahitur. Vipera prolixioris est corporis et sic nascitur ut violenter exeat. Caput itaque aspidis peccator sugit, et occidit eum lingua viperae, cum initium suggestionis occultae libenter suscipit, et violentis se postmodum tentationibus devictus tradit.
   Item, de manifestatione iniquitatis dicit Iob: "Tetendit adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet "(Iob 15,25-27). Contra Deum manum tendere est in operatione prava despectis eius iudiciis perseverare. Et contra Omnipotentem roboratur, quia prosperari in mala sua actione permittitur. Qui erecto collo adversus eum currit, dum quae Creatori displicent cum audacia perpetrat. "Cucurrit", idest in malo opere obstaculum de adversitate non habuit. "Et pingui cervice armatus est." Pinguis cervix, est opulenta superbia, affluentibus rebus quasi multis carnibus fulta. "Operuit faciem eius crassitudo." Faciem crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia, oculos mentis premit. "Et de lateribus eius arvina dependet." Latera divitum sunt, qui eis adhaerent. Arvina de lateribus eius dependet, quia quisquis iniquo potenti adhaeret ipse quoque de eius potentia velut ex pinguedine tumet.
   Item, de inhonesta conversatione dicit Dominus in Iob de diabolo: "Sternet sibi aurum quasi lutum. Fervescere faciet quasi ollam profundum mare"Iob (41,21-22). Aurum sanctitatis claritatem, lutum carnalium voluptatum sordem significant. Multos enim qui intra sanctam Ecclesiam fulgore iustitiae splendere videbantur, diabolus contagio miserae voluptatis et sorde inhonestae conversationis subicit, et sic sibi aurum quasi lutum sternit. Facit etiam profundum mare, idest cor peccatoris, supposito igne suggestionis, quasi ollam fervescere et ex se spumam inhonestae conversationis eicere.
   Item, vestis Iesu Christi, inconsutilis et contexta per totum (cf. Io 19,23), est fides ipsius, est unitas Ecclesiae, quam dividere volunt haeretici, falsi christiani et simoniaci. Hi sunt tres amici Iob, scilicet Eliphaz, Baldad, et Sophar, qui beatum Iob verbis afflixerunt, contumeliis affecerunt. Eliphaz interpretatur contemptus Domini, et significat haereticos, qui Christi Ecclesiam obedire contemnunt. Baldad, sola vetustas, et significat falsos christianos, qui dierum malorum sunt inveterati (cf. Dan 13,52). Sophar, dissipatio speculae, et significat simoniacos, qui ecclesiasticae dignitatis speculam dissipant, dum ipsam pecunia emunt.
   Item, de lepra domus dicitur in Levitico, quod "si" sacerdos "invenerit crevisse lepram, iubebit erui lapides, in quibus lepra est, et proiciet eos extra civitatem in loco immundo; domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et expargi pulverem rasurae extra urbem in loco immundo, lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint "(Lev 14,39-42). Lepra in domo est discordia in congregatione, quam si sacerdos, idest praelatus, crevisse viderit, statim iubebit lapides, idest congregationis fratres, in quibus est lepra discordiae, extra congregationem proici, ne candido socio comes scabiosus se valeat confricare et modicum fermenti totam massam corrumpere (cf. 1Cor 5,6; Gal 5,9) et parum veneni totum balsamum intoxicare. Domum autem, idest congregationem ipsam, ne aliquae reliquiae illius leprae remaneant, radere, idest diligenter investigare debet, et si quas invenerit extra proicere, et pro leprosis lapidibus, in congregationis fabrica, novos lapides debet substituere, ut in unitate spiritus et morum concordia Domino valeant deservire.
   Quicumque istiusmodi leprae quinquepartito genere fuerit maculatus, si a Domino vult misericordiam impetrare, oportet eum quinque supradicta agere, scilicet, ut habeat "vestimenta dissuta," idest ut de nullis suis meritis confidat, de nullo opere suo praesumat - vel, vestimenta dissuta sunt membra corporis asperitate poenitentiae afflicta -; "caput nudum," idest quidquid per sensus corporis peccavit denudans, "os veste contectum," idest ut semper habeat verecundiam de eo quod commisit; "contaminatum ac sordidum se clamabit omni tempore;" et "immundus", idest immundum se reputans, et solus a tumultu saecularium et malarum cogitationum, "habitabit extra castra," idest collegio sanctorum indignum se reputabit. Quicumque ista quinque non habet non est vere poenitens.
   Quicumque ergo vult vere poenitere, habeat vestimenta dissuta, idest de nullo suo praesumat; caput in confessione denudet coram Deo et eius angelis; quia talia commisit erubescat; et non tantum se immundum et sordidum se clamabit, sed etiam si hoc ipsum alii ei improperaverint, humiliter debet sustinere - quod si aliter facit, se probat vere non poenitere -; tamquam leprosus se indignum debet reputare, sanctorum conventui et eorum pedibus mentis humilitate se substernere. Unde publice poenitentes solent prae foribus ecclesiae cilicio induti stare, et in ipsam ecclesiam fideles introeuntes humiliter postulare ac dicere: Nos, peccatores indigni, rogamus vos fideles Christi, ut pro nobis misericordiae divinae preces fundatis, quia indigni sumus ecclesiam intrare et fidelium conventui interesse.
   Tales audacter possunt dicere: "Iesu praeceptor, miserere nostri." Nota ista tria: Iesu, praeceptor et miserere. Iesus salus interpretatur. Qui vult salutem, praecepta custodiat, et sic misericordiam inveniet. Et attende quod "praeceptor" inter "Iesum" et "miserere" ponitur. Ubi enim praeceptorum custodia, ibi a dextris et a sinistris salus et misericordia, conservantem conservantia. Unde Ecclesiasticus: "Si volueris mandata servare, conservabunt te "(Eccli 15,16).
13. Sequitur: "Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus." Nota ista tria: ite, ostendite, sacerdotibus. In "ite", cordis contritio; in "ostendite", oris confessio; in "sacerdotibus" operis satisfactio designatur.
   De ite contritionis, dicit filius prodigus in Luca: "Surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei: Pater, peccavi in caelum et coram te "(Lc 15,18). Et attende quod prius dixit "surgam" et postea "ibo", quia nisi prius surrexeris a torpore, ire non poteris contritione. "Surgam", quia me iacere cognovi; "ibo", quia longe recessi; "ad patrem," quia sub principe porcorum miserabili egestate tabesco; "peccavi in caelum," idest coram angelis sanctisque animabus, in quibus sedes Dei, "et coram te," idest in ipso conscientiae conclavi, quod tui solius penetrant oculi.
   De "ostendere" confessionis dicit sponsus in Canticis: "Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis et facies tua decora "(Cant 2,14). Facies dicta, quod notitiam faciat hominis, et ideo bene in ipsa designatur confessio, quae hominem facit notum Deo, qui novit viam iustorum (cf. Ps 1,6). Iustus, inquit, in principio accusator est sui (cf. Prov 18,17). "Ostende "ergo" mihi faciem tuam," si vis ut ostendam tibi meam, in quam desiderant angeli prospicere (cf. 1Pt 1,12). "Facies tua decora." Facies decora est confessio verecunda. Pulchra enim est permixtio confessionis et ruboris.
   Unde dicitur in libro Esther, quod Esther, "roseo vultum colore perfusa, gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum et nimio timore contractum. Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit coram rege "(Esth 15,8-9). Esther est anima poenitentis, cuius vultus in confessione debet perfundi roseo colore verecundiae. Verecundia dicta, quod vera timeat. Qui vera iudicia Dei timet, sine dubio verecundiam, quae gloriam adducit in confessione, habet. Qui vero non erubescit non timet. "Frons", inquit Ieremias, "meretricis facta est tibi; noluisti erubescere "(Ier 3,3). Sed Esther tristem ac timore contractum habebat animum, quia poenitens tristitia teritur in contritione et timore contrahitur in confessione; in qua habet gratos ac nitentes oculos, lacrimarum scilicet perfusione; et sic ingreditur per ordinem cuncta ostia, idest enumerando prout commisit cuncta peccata, quae nobis claudunt, tamquam ostia, introitum vitae aeternae. Verbum notabile in confessione: "Ingressa cuncta per ordinem ostia, stetit coran rege." Coram Iesu Christo stare non poteris, nisi prius cuncta per ordinem ostia reseraveris; et sic ei faciem tuam ostendere poteris. Et quae sit ista facies ipse exponit, cum subdit: "Sonet vox tua in auribus meis, vox tua dulcis." Melodiam confessionis delectatur audire sponsus auribus pietatis. Et nota quod dixit "vox." Vox est aeris ad linguam percussio, dicta, quod voluntatem animi annuntiet. Illa est vera confessio ubi fit percussio, idest peccatorum reprehensio, quae annuntiat omne quod intus latet. Bene ergo dicitur: "Ostendite vos." Per vos, non per alios. Quia peccasti in te et per te, ideo te per te debes ostendere.
   Sequitur: "Sacerdotibus", a quibus quia poenitentia iniungitur, ideo per ipsos satisfactio figuratur. Per hoc verbum aperte habes, quod sacerdotibus peccatores in confessione debent se ostendere, quibus auctoritas ligandi et solvendi est tradita.
   Sequitur: "Et dum irent, mundati sunt." Ecce quanta misericordia Dei, qui in sola contritione animam mundat a peccatis, ita tamen quod firmum habeat propositum confitendi. Super his tribus habes concordantiam in Iob, ubi ad ipsius amicos loquitur Dominus: "Sumite", inquit, "vobis septem tauros et septem arietes; et ite ad servum meum Iob, et offerte pro vobis holocaustum "(Iob 42,8). In tauro et ariete cervix et cornua superbiae designantur, quam qui in seipso interficit, omnia vitia, quae per septenarium designantur, a se expellit. In evangelio dicit Dominus: "Ite," et in Iob: "Ite"; ibi: "ostendite", et hic: "offerte"; ibi: "sacerdotibus", et hic: "ad servum meum Iob."
14. Huic secundae clausulae evangelii concordat secunda particula epistolae: "Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio "(Gal 5,19), idest formae necatio; "immunditia", quae fit sine opere in mentis pollutione; "luxuria", a luxu cibi et potus dicta; avaritia, quae est "idolorum servitus "(cf. Col 3,5) - avarus dictus, quod sit avidus auri, inde avaritia -; "veneficia": venenum dictum, quod per venas vadat, non enim potest nocere nisi sanguinem tetigerit, omne autem venenum frigidum est, et ideo anima, quae ignea est, fugit venenum; veneficia sunt suggestiones daemonum et adulationes peccatorum, quae nocere non possunt nisi ad sanguinem, idest animae consensum, pervenerint; "inimicitiae" perseverantes; "contentiones" in verbis; "aemulationes", quando duo ad idem tendunt; "irae", subita tempestas animi; "rixae", a rictu dictae, quando invicem ex ira percutiunt; "dissentiones", quando partes in Ecclesia fiunt; "sectae", idest haereses, secta a divisione dicta, quasi sectio; "invidiae", de alienis bonis; "homicidia, ebrietates, commessationes "(Gal 5,19-21). Ex his omnibus suboritur lepra in anima, quae ipsam inficit et a congregatione sanctorum expellit.
   Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut a lepra peccati nos emundes, qua mundati, ad sanctorum conventum redire, et in Ierusalem caelestem tecum mereamur ascendere. Te praestante, qui es benedictus in saecula. Amen.
15. Sequitur tertium. "Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce, magnificans Deum; et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens: et hic erat Samaritanus. Respondens autem Iesus dixit: Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Et ait illi: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit "(Lc 17,15-19). Nota quod hic alienigena tria fecit: rediit, in faciem cecidit, gratias egit.
   Ille revertitur qui nihil sibi virtutis attribuit; bona quae agit de misericordia intelligit. Unde "Samaritanus", idest custos, cognominatur, qui ita bona quae accipit Deo tribuit, ut cum Psalmista possit dicere: "Fortitudinem meam ad te", idest tibi attribuendo, "custodiam "(Ps 58,10). Vis quod accipis custodire? Non tibi sed Domino tribue. Si non tuum tibi attribuis, furti reus convinceris. Et si alienum tibi non tribuis, alienum tuum facis. Super hoc habes concordantiam in Iob, ubi ad ipsum dicit Dominus: "Numquid mittes fulgura et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus? "(Iob 38,35). Fulgura de nubibus exeunt, sic mira opera ex sanctis praedicatoribus ostenduntur. Vadunt fulgura, cum praedicatores miraculis coruscant. Revertentia vero dicunt: "Adsumus", cum non sibi sed Dei virtutibus tribuunt quidquid se fortiter egisse cognoscunt. Vel, mittuntur et vadunt, cum a secreto contemplationis ad publicum operationis exeunt; revertuntur et dicunt Deo: "Adsumus", quia post opera exteriora ad contemplationem recurrunt.
16. Item, in faciem cadit, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadit; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, qui humiliant se in visibilibus istis, ubi vident quid eos sequatur, ut ad invisibilia erigantur. Mali retro cadunt, in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur. Super hoc duplici casu habes concordantiam in Iob.
   De primo sic: "Iob scidit vestimenta sua, et tonso capite corruit in terram "(Iob 1,20). Vestimenta sunt opera, quae nos tegunt, ne nudi erubescamus, quae dum culpa flere facit, districtius quasi irata manu vindicamus. Tunc enim omnis elatio et superfluitas cogitationum ab animo cadit, quod est tonso capite cadere, idest, repressis praesumptionis cogitationibus, quam infirmus sit in se sentire. Difficile est magna agere et de magnis apud se fiduciam non habere.
   De secundo casu sic: "Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo; lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur "(Iob 14,18-19). Nota quod duo sunt genera tentationum: unum, quod per repentinum eventum agitur, aliud quod paulatim in mente venit, et levibus suggestionibus animum inficit. Et est sensus: Sicut haec insensibilia modo cito ruunt, modo paulisper infusa aquarum mollitie consumuntur; ita etiam aliquis, in alto constitutus ut mons, vel subita tentatione deicitur, ut David, cum Betsabee vidit, vel longa ac lenta consumitur, ut Salomon, qui, immoderato usu et assiduitate mulierum, ad hoc usque perductus est, ut templum idolis fabricaret, qui prius Deo templum construxerat. "Saxum", idest mens iusti, fertur de loco, idest de iustitia ad culpam nimio impulsu, et "lapides", idest fortitudinem mentis, excavant aquae, idest assidua blandimenta libidinis. Alluvio est inundatio aquarum ab "alluo", quod est "inundo, das."
17. Item, pro emundatione sua Samaritanus gratias egit; pro qua re etiam ipsum Dominus commendavit, cum dixit: "Nonne decem mundati sunt" etc. Ingratos quasi ignotos ubi sunt requirit. In quo instruimur pro beneficiis collatis Domino gratias referre. Si enim Iob in flagellis gratias agens nomen Domini benedixit, quantas gratias Deo agere debemus de tot beneficiis collatis? Quia Ezechias post victoriam Domino gratiarum canticum non cecinit, ideo in infirmitate decidit (cf. 4Reg 20,1ss). Legimus Mariam, Moysi sororem, Debboram et Iudith, pro hostium victoria Domino canticum cecinisse. In quo docemur cantica laudum, actionem gratiarum, Deo omnium bonorum largitori reddere.
   Nota quod, in hac clausula tria verba ponuntur valde notabilia, scilicet: unus, samaritanus et alienigena, in quibus tres virtutes notantur. In "uno", unitatis concordia; in "samaritano", humilitatis custodia; in "alienigena", paupertatis sufficiens indigentia. His tribus respondent tria verba Domini: "Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. Surge," quia unus; "vade", quia samaritanus; "fides tua te salvum fecit," quia alienigena. Qui in unitate vivit, ad boni operis rectitudinem surgit. Qui humilitatis custodia se munit, ubique securus vadit. Qui in hoc mundo, tamquam alienigena, paupertatis charactere se insignit, fides Iesu Christi, qui pauper et hospes fuit, ipsum salvum facit.
18. Huic tertiae clausulae concordat tertia particula epistolae: "Fructus autem spiritus est caritas "(Gal 5,22), quam augustinus vocat votum animi ad fruendum Deum propter ipsum et se atque proximum propter Deum; "gaudium", idest puritas conscientiae; "pax", quae est tranquilla libertas, a pacto dicta; "patientia". Nota quod patientiae virtus tribus modis exercetur: quaedam enim a Deo sustinemus, ut flagella, quaedam ab adversario, ut tentamenta, quaedam a proximo, ut persecutiones, damna et contumelias; contra quos omnes modos vigilare debemus, ne ad excessum murmurationis contra flagella Opificis proruamus, ne ad consensum delicti seducamur, ne ad mali perturbationem pertrahamur, ne, hoc agentes, retribui nobis praesentia bona requiramus. "Longanimitas" expectationis; "bonitas", idest dulcedo animi; "benignitas", idest largitas rerum, benignus ad benefaciendum expositus, vel bene ignitus, est dictus; "mansuetudo", quae nulli iniuriam irrogat, mansuetus dictus, manui assuetus; "fides", qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus; proprie autem et secundum sonum, fides est dicta, si omnino fiat quod dictum est; "modestia", quae modum in dictis vel factis servat; "continentia", quae a licitis abstinet; "castitas", quae recte utitur licito. Beata illa arbor, quae tales fructus parturit. Beata illa anima, quae tales fructus comedit. Hos fructus habere non poteris, nisi cum uno Samaritano et alienigena redieris, in faciem cecideris, gratias egeris. Et sic audire mereberis: "Surge, vade in pace, quia fides tua te salvum fecit." Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut in unitate nos conserves, in humilitate et paupertate nos custodias, qua fructus spiritus de arbore poenitentiae capiamus, et in caelesti gloria de ligno vitae comedamus.
   Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.