Sermoni Domenicali

DOMINICA XII POST PENTECOSTEN

Evangelium in duodecima dominica post Pentecosten: "Exiens Iesus de finibus Tyri," quod in duabus clausulis dividitur.
   In primis thema sermonis de praedicatore et Ecclesiae praelato, et de natura apum, et de proprietate ferri, ibi: "Faber ferrarius." [de prima clausula]. Item de peccato luxuriae, superbiae, et colubri natura, et triplici avarorum rapina, ibi: "Fili, peccasti." Item contra praelatos Ecclesiae, ibi: "Ducent Tyrum pedes sui longe." Item sermo moralis de vita viri iusti et de proprietate nebulae, solis et arcus, qui fit in die pluviae, ibi: "Simeon Oniae filius" etc.
   Item de quinque fluminibus et eorum significationibus et de tribus quae sunt in sagitta, ibi: "Qui implet quasi Phison." [de secunda clausula]. Thema sermonis de corde hominis et sensibus corporis, ibi: "Rex qui sedet in solio." Item de quinque quae notantur in hac auctoritate: "Auditu auris audivi te," et de natura cervi et eius significatione.
   Item de confessione, ibi: "De medio ignis quasi species electri." Item sermo moralis de contemptu mundi, ibi: "Duo angeli" etc.
   Item de quinque digitis Iesu Christi et eorum significationibus.
   Item sermo in Nativitate Domini, ibi: "Figulus sedens ad opus suum." Item sermo in Nativitate, et de sex alis Seraphim, ibi: "Volavit ad me unus." Item de praedicatore, ibi: "Splendidum in panibus." Item de testamento et quid significet.

1. In illo tempore: "Exiens Iesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos "(Mc 7,31).
   Dicitur in Ecclesiastico: "Faber ferrarius sedens iuxta incudem, et considerans opus ferri; vapor ignis urit carnes eius, et in calore fornacis concertatur. Vox mallei innovat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius; cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem "(Eccli 38,29-31). Faber, a faciendo ferrum dictus, est sanctus Ecclesiae praedicator, qui spiritualia arma fabricat. Hic debet sedere iuxta incudem, idest Sacrae Scripturae studium et exercitium, ut se exerceat in eo quod praedicat. Incus dicitur, eo quod illic aliquid cudamus, idest feriendo producamus; cudere enim caedere et ferire est. Dicitur in naturalibus quod apes volant in aerem quasi se exercentes, deinde revertuntur ad alvearia et cibantur; Sic praedicatores prius debent se exercitare in aere contemplationis, desiderio caelestis beatitudinis, ut postmodum avidius se et alios valeant cibare pane verbi Dei.
   Debet etiam considerare opus ferri, idest mentem ferream auditorum, ut ex ipsa operetur arma virtutum, aereas potestates debellantia. Unde ferrum a feriendo est dictum, quia cum eo cetera feriantur vel domentur. Vel ferrum est dictum, quod farra, idest semina frugum, terrae condat. Idem et chalybs a Chalybe flumine, ubi ferrum optima acie temperatur. Et nota quod ferrum rubigine caret, si cerussa et gypso et liquida pice perungitur; item si medulla cervina, vel cerussa mixta cum oleo rosaceo, ungitur. Cerussa est quaedam materies apta ad pingendum, quae ex stanno et plumbo conficitur. Gypsum graecum est; est autem cognatum calci, signis aedificiorum et coronis gratissimum. Nota quod ferrum, idest mens hominis, in flumine lacrimarum optima acie temperatur. Haec rubigine caret peccati, si cerussa et ceteris supradictis inungatur. Quid cerussa, gypsum et pix, quid medulla cervina et oleum rosaceum significent videamus.
   Cerussa ex stanno et plumbo conficitur. In stanno et plumbo Christi Humanitas, quae fuit stannea in Nativitate. Unde Zacharias: "Laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel "(Zach 4,10). In lapide stanneo divina et humana natura designatur, quam in manu suae potentiae habuit noster Zorobabel, Iesus Christus, in quo, qui modo laetantur, ipsum Deum et hominem in caelesti Ierusalem facie ad faciem videbunt. Plumbea fuit in Passione. Unde Ieremias: "Defecit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum "(Ier 6,29) etc. Quaere in prima clausula evangelii: "Vado ad eum qui me misit "("Dom. IV post Pascha").
   In gypso, candida sanctorum vita; in pice, humilitas et paupertas; in medulla cervina, circa proximum misericordia; in oleo rosaceo, corporis castitas designatur. Quicumque his omnibus ferrum suae mentis inunxerit, omni peccati rubigine procul dubio carebit. Bene ergo dicitur: "Considerans opus ferri." Sequitur: Vapor ignis urit carnes eius etc. Vapor ignis est fervor sancti zeli, qui praedicatoris vel praelati debet carnes, idest carnalitates, urere, ut dicat cum Apostolo: "Quis infirmatur et ego non infirmor? "(2Cor 11,29) etc. "Et in calore fornacis," idest tentatione carnis, "concertatur", idest contra vitia proeliatur.
   "Vox mallei" etc. Malleus dictus, quod dum quid calet et molle est caedit et producit illud. Malleus est verbum Dei, de quo Ieremias: "Numquid [non] verba mea quasi ignis et quasi malleus conterens petras? "(Ier 23,29). Dum enim praedicator massam ferri malleo percutit, terrorem tormentorum incutit, tali percussione eius auditus debet innovari. Vae illi, qui alios percutit et percutiendo concutit, et ipse remanet insensibilis: deberet dicere cum Isaia: Ego qui alios facio parere, scilicet gemitum compunctionis, nonne et ipse pariam? (cf. Is 66,9). Nonne gemam? Vel vox mallei potest dici ista: Ite, maledicti (cf. Mt 25,41) etc., quae semper debet auribus cordis insonare. Unde dicit "innovat", ut semper habeatur quasi nova prae oculis.
   "Et contra similitudinem vasis." Oculus, praedicatoris intentio, quae in oculo designatur, debet esse contra similitudinem vasis, idest electarum animarum, ut aliud simile faciat: a similibus ad similia est procedendum.
   "Cor suum dabit in consummationem operum," ut valeat dicere cum Domino: "Opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem "(Io 17,4).
   Et vigilia sua ornabit in perfectionem. Sua enim perfectione animarum imperfectionem debet ornare, ut animam surdam et mutam, digitis sanctae operationis et sputo divinae praedicationis, valeat curare. Unde dicitur in hodierno evangelio: "Exiens Iesus de finibus Tyri" etc.
2. Nota quod in hoc evangelio duo notantur: Iesu Christi de finibus Tyri egressio, surdi et muti curatio. Primum cum praemittitur. "Exiens Iesus de finibus Tyri." Secundum cum adiungitur: "Et adducunt ei surdum et mutum." Cum his clausulis quasdam Ecclesiastici auctoritates concordabimus.
   In introitu hodiernae missae cantatur: "Respice, Domine, in testamentum tuum." Et legitur epistola beati Pauli ad Corinthios: "Fiduciam talem habemus," quam in duabus particulis volumus dividere, et cum duabus sancti evangelii clausulis concordare. Prima particula est: "Fiduciam talem habemus." Secunda: "Qui idoneos nos fecit."
3. Dicamus ergo: "Exiens Iesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos "(Mc 7,31)"." allegorice. Tyrus angustia interpretatur, et significat Iudaeam, cui dicit Dominus in Isaia: "Coangustatum est stratum, breve est pallium tuum, utrumque operire non potest "(Is 28,20). "Surgite ergo et eamus hinc "(Io 14,31). "Et exiens" inde, "venit per Sidonem," quae interpretatur venatio, idest per praedicationem apostolorum, de quibus dicit in Ieremia: "Mittam venatores meos et venabuntur eos "(Ier 16,16). "Venit ad mare Galilaeae," quae interpretatur rota, idest transiit ad gentes, quae erant in amaritudine peccatorum et rota temporalium. "Inter medios fines Decapoleos." Decapolis est regio decem urbium trans Iordanem, et significat mandata Decalogi, quae Dominus gentibus servanda contulit.
   ad litteram. Marcus, Iesum fines Decapoleos non intrasse, neque mare transnavigasse dicit, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos, longe trans mare positos, respiciebat.
   Quid Tyrus et eius fines, quid Sidon, quid mare Galilaeae, quid Decapolis moraliter significent videamus. A finibus Tyri exeundum et ad mare Galilaeae per Sidonem est veniendum. Haec est via vitae, semita iustitiae, de qua Isaias: "Semita iusti recta" facta "est, rectus callis iusti ad ambulandum "(Is 29,7). Tyrus, angustia; Sidon venatio tristitiae interpretatur. Tyrus est mundus, de cuius angustia habes concordantiam in Ecclesiastico: "Fili, peccasti? Non adicias iterum; sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. Quasi a facie colubri fuge peccata, et si accesseris ad illa suscipient te. Dentes leonis dentes eius, interficientes animas hominum. Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas, plagae illius non est sanitas "(Eccli 21,1-4). Nota ista tria: colubrum, dentes leonis et romphaeam. In colubro, luxuria; in dentibus leonum, avaritia; in romphaea designatur superbia.
   "Coluber" dictus, quod colat umbras, vel quod sit lubricosus, cervum fugit, leonem interficit, et significat luxuriam, quae colit umbras, idest habitat in illis qui sunt umbrosi, idest tepidi et otiosi. De facili lubricat in animam, nisi eius caput conteratur. Ergo, principiis obsta (Ovidius). Cervum, idest humilem poenitentem, fugit, quia ipse fugit: "Fugite", inquit, "fornicationem "(1Cor 6,18); sed leonem, idest superbum, interficit. Ante ruinam luxuriae exaltatur cor superbia, quae est initium omnis peccati (cf. Prov 18,12).
   Item, dentes dicuntur, quasi cibos dividentes; horum primi dicuntur praecisores, sequentes canini, ultimi molares. Nota quod triplex est rapina avarorum. Quidam enim praecidunt, quia non totum sed partem auferunt; quidam sunt sicut dentes canini, utpote legistae et decretistae, qui pro pecunia, tamquam canes, latrant in causa; quidam sunt sicut molares, utpote potentes et usurarii, qui pauperes molunt. Sed dentes peccatorum et molas leonum confringet Dominus (cf. Ps 57,7).
   Item, "romphaea" est gladius ex utraque parte acutus, quam vulgo spatham vocant. Haec est superbia, duplici morte interficiens animam. Fuge ergo colubrum luxuriae, dentes avaritiae, romphaeam superbiae. Haec sunt fines Tyri, in quibus est angustia et afflictio spiritus, de quibus dicit Salomon in Parabolis: "Oculi stultorum in finibus terrae "(Prov 17,24). Fines dicti, quod agri funiculis sint divisi. Qui uniculis peccatorum suorum constringuntur, a sorte sanctorum dividentur.
4. Unde de hac Tyro dicit Isaias: "Ducent eam, scilicet Tyrum, pedes sui longe ad peregrinandum. Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius inclyti terrae? Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae "(Is 23,7-9).
   Tyrus est mundus, corona superbiae, dignitatis et excellentiae coronata, cuius negotiatores sunt principes, idest Ecclesiae praelati, de quibus in Apocalypsi: "Mercatores tui principes terrae erant "(Apoc 18,23). Isti sunt Ismaelitae negotiatores, qui, ut dicitur in Genesi, vendiderunt Ioseph in AEgyptum (cf. Gen 37,28.36). Verus Ioseph, Iesus Christus, hodie venditur a negotiatoribus archiepiscopis et episcopis et ceteris Ecclesiae praelatis. Currunt et discurrunt, emunt, vendunt et revendunt veritatem mendaciis, iustitiam simoniis opprimunt. Et nota quod negotium aliquando significat actionem causae, quod est iurgium litis; aliquando actum rei alicuius, cui contrarium est otium: unde negotium dictum, quasi negans otium; inde negotiator, qui mercationi operam dat.
   Institores sunt abbates et priores hypocritae et falsi religiosi, qui falsas merces alienae sanctitatis, sub praetextu religionis, in foro mundanae vanitatis vendunt pro denario humanae laudis. Tyrus ergo, cum suis institoribus et negotiatoribus, ducetur in captivitatem. Sed a quibus? Certe a suis pedibus, quibus modo discurrit. Ipsi enim erunt causa, ut ducatur ad peregrinandum in exilio gehennae. Quis hoc excogitare potuit, quod principes et inclyti terrae, praelati et religiosi, qui videntur loqui cum Deo facie ad faciem, qui habent claves regni caelorum, ducerentur in mortis aeternae exilium? Unde damnati, subditi et parochiani, dicunt damnato in inferno praelato, in Isaia: "Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es; detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subtus te sternetur tinea, et operimentum tuum vermes "(Is 14,10-11).
   Talem lectum habebunt episcopi et praelati, abbates et falsi religiosi, qui modo dormiunt, ut dicit Amos propheta, in lectis eburneis, et lasciviunt in stratis suis (cf. Am 6,4), sicut equi cum iumentis in pratis. Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret, idest deorsum ad infernum traheret, superbiam omnis gloriae praelatorum, et ad ignominiam aeternae confusionis deduceret, idest deorsum duceret, universos inclytos terrae, qui de inclyta accipitris et herodii pluma gloriantur, praeambulo ventre incedunt. Potentioribus, inquit Ecclesiasticus, potentior instat cruciatus. Ne ergo vir iustus, membrum Iesu Christi, cum Tyro infelici, ad peregrinandum ducatur, exeat, obsecro, cum Iesu de finibus Tyri, de quo dicitur: "Exiens", idest extra iens, "Iesus de finibus Tyri." Sequitur: "Venit per Sidonem ad mare Galilaeae." De Sidone et eius interpretatione et significatione, quaere in evangelio: "Egressus Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis "(Dom. IV in Quadrag.).
   Galilaea transmigratio interpretatur. Mare Galilaeae est amaritudo poenitentiae, in qua fit transmigratio de vitiis ad virtutes, et de virtutibus ad virtutes. De amaritudine poenitentiae quaere in evangelio De quinque panibus.
   Sequitur: "Inter medios fines Decapoleos." Decapolis dicitur a deca, quod est decem, et polis, quod est civitas, inde Decapolis, idest regio decem urbium. Nota quod istae decem civitates sunt illae decem virtutes, quas enumerat Eccclesiasticus in laude Simeonis filii Oniae.
5. "Simeon", inquit, "Oniae filius, sacerdos magnus fuit; quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet, et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei, et quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis; quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso; quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens "(Eccli 50,1.6-8.10-11). Duo quae interponuntur, scilicet: "quasi ignis effulgens et thus ardens in igne "(Eccli 50,9), ideo non ponimus, quia sub sole refulgente et thure redolente, videntur comprehendi. Nota quod, ex hac auctoritate potest elici sermo in quolibet festo sanctae Mariae, et in festo unius apostoli, vel unius martyris, vel unius confessoris.
   Simeon interpretatur audiens tristitiam, et significat virum iustum, qui, sive comedit, sive bibit, sive quodcumque aliud facit, in sui cordis tristitia, audit illam terribilem tubam: Surgite, mortui, et venite ad iudicium Domini. Hic dicitur filius Oniae, qui interpretatur moerens Domino. Est enim filius moeroris, in quo Domino solummodo placere appetit. Unde bene dicitur sacerdos, idest sacrum dans, seipsum in odorem suavitatis Domino offerens. Et attende diligenter quod sancti viri vita dicitur esse quasi stella matutina, quasi luna, sol, arcus, flos rosarum, lilia, thus redolens, vas auri, oliva pullulans et cypressus. Ecce Decapolis, ecce regio decem civitatum, de quibus in evangelio: Et tu esto super decem civitates (cf. Lc 19,17).
   Vita viri iusti est quasi stella matutina in medio nebulae, idest vanitatis mundanae. Nota quod in nebula latro timetur; discussa nebula, clarius micat sol; cum palpatur, nihil invenitur; cum elevatur, signum est tempestatis; cum cadit, serenitatis. Res maior videtur in nebula; totam terram occupat, sed statim nescitur, quo devenerit. Sic in vanitate mundi, pompa saeculari, latro, idest diabolus vel peccatum, latet; et ideo vir iustus valde timet, cum ei risus temporalium arridet. Fugite, o iusti, latet anguis sub herba ("Virgilius"). Latet latro in nebula! Discussa nebula, idest contempta mundi pompa, clarius emicat sol gratiae. Vobis, inquit Propheta, qui timetis Deum, orietur sol iustitiae (cf. al 4,2).
   Cum palpatur, nihil invenitur. Unde in Psalmo: "Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis "(Ps 75,6). Viri divitiarum dicuntur, non divitiae virorum, quia servi sunt pecuniae.
   Cum elevatur, signum est tempestatis. Cum te elevat gloria saecularis, signum est tuae damnationis. Unde augustinus: Non est evidentius signum aeternae damnationis, quam cum temporalia ad nutum, idest voluptatem, succedunt. Cum cadit nebula, signum est serenitatis, idest perfectionis. "Si vis," inquit, "perfectus esse "(Mt 19,21) etc.
   Res maior videtur in nebula. In gloria enim saeculari aliquis positus, maior videtur esse quam sit. Est enim tamquam vesica, quae, vento inflata, maior videtur esse quam sit; sed punctura acus, idest mortis, manifestabit quam minimus sit.
   Item, nebula totam terram cooperit. Unde dicitur ab obnubendo, idest operiendo. Exhalant enim valles humidae nebulas. Heu! tota terra cooperta est nebula, et ideo homines non vident. Unde Psalmus: "Operti sunt iniquitate," quoad Deum, "impietate", quoad proximum (Ps 72,6). Et Iob: "Operuit faciem eius crassitudo," idest abundantia temporalium, "et de lateribus eius arvina dependet "(Iob 15,27), idest pinguedo.
   Modo nebula terram occupat, sed statim nescitur quo devenerit. Unde Iob: "Si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderint, dicent: Ubi est? Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. Oculus qui eum viderat non videbit, nec ultra intuebitur eum locus eius "(Iob 30,29). Gloria ergo peccatoris quasi stercus (cf. 1Mach 2,62), sed gloria viri iusti quasi stella matutina in medio nebulae. Abraham in Ur Caldeorum, Lot in medio Sodomorum; Iob frater draconum et struthionum (cf. Iob 30,29), Daniel in lacu leonum.
6. Sequitur: "Quasi luna plena" etc. Luna plena tota nocte lucet; sic vir iustus, omnia genera peccatorum attendit et omnibus compatitur.
   Item: "Et quasi sol refulgens." In radiis solis atomi videntur, sic in vita viri iusti defectus nostri apparent. Atomus est tenuissimus pulvis, qui in radiis solis apparet. Et quid est quod nos caeci defectus nostros non videmus, nisi quia claram sanctorum vitam non prospicimus? Has atomos videbat Iob, cum dicebat: Respiciam homines et dicam: Peccavi (cf. Iob 33,37). Sol etiam guttas aquarum ad se trahit; et vir iustus ad Deum modicos convertit. Sol lucidus est, calidus est et rotundus; et vir iustus lucet proximo, calet Deo, rotundus est in seipso. Hoc est quod dicit Apostolus: "Sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo "(Tt 2,12).
   Item: "Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae." Arcus provenit ex reverberatione radiorum solis in nube aquosa. Nubes aquosa est vir iustus, compassione proximorum et humore lacrimarum aquosus. Hic in se veri solis radios suscipiens, aliis de se, tamquam de nube, pluviam doctrinae infundit. In arcu sunt duo colores, igneus et caeruleus. Igneus caritate in Deum, caeruleus compassione in proximum. Iste arcus, "refulgens inter nebulas gloriae." Vir enim iustus coram hominibus est nebulosus, idest despectus, unde in Apocalypsi: Factus est sol niger quasi saccus cilicinus (cf. Apoc 6,12), sed coram Deo est gloriosus.
   Item: "Quasi flos rosarum in diebus vernis." In rosa duo notantur, punctio et delectatio. Spina stimulat, flos rosae delectat. Sic in vita viri iusti est spina compunctionis et odor delectationis; et hoc in diebus vernis, quia in prosperitatis tempore gaudet etiam adversitate.
   Item: "Et quasi lilia in transitu aquae." In liliis mentis et corporis munditia designatur. De quibus in Canticis: "Descendit dilectus meus in hortum suum, ut lilia colligat. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia "(Cant 6,1-2). Hortus dictus, quod semper ibi aliquid oriatur. Nam, cum alia terra semel in anno aliquid creat, hortus numquam sine fructu est. Hortus est anima viri iusti, quae continue fructificat et numquam sine fructu est. Ad hanc dilectus descendit, cum Dei Filius ipsi gratiam infundit, in cuius interiori et exteriori munditia requiescit. Ego, dicit anima viri iusti, sum appropriata dilecto meo, et ipse mihi, unde: "Dominus pars hereditatis meae "(Ps 15,5). Ipse mea hereditas et ego sua. Haec lilia sunt in transitu aquae, idest labentis saeculi. Vir enim iustus, in medio temporalis abundantiae, retinet munditiam vitae.
   Item: "Et quasi thus redolens in diebus aestatis." Arbor thuris inciditur in aestate, ut praeparetur autumnali collectioni. Ita vir iustus in praesenti tribulatur, in futuro percipiet fructum vitae aeternae. De hoc plenius invenies in sermone: "Domus mea domus orationis vocabitur "("Dom. X post Pent.,III").
   Item: "Quasi vas auri solidum" etc. Vasis concavitas, receptiva infusorum, est humilitas cordis viri iusti receptiva gratiarum. Tumor enim infusa repellit. Et bene vir iustus dicitur "vas auri solidum. Vas" quia humilis, "auri" quia clarus et pretiosus, "solidum" quia "spes eius immortalitate plena est "(Sap 3,4), ornatus omni lapide pretioso, idest omni genere virtutum.
   Item: "Quasi oliva pullulans. Oliva" quia misericors, "pullulans" quia iustus semper videtur sibi incipiens. Pullulans dicitur, quasi pollens cum laetitia. "Hilarem enim datorem diligit Deus "(2Cor 9,7).
   Item: "Et sicut cypressus in altum se extollens." Cypressus dicta, quod caput eius in rotunditate surgat. Caput, idest mens viri iusti, in rotunditate divini amoris surgit et in altitudinem contemplationis se extollit.
   Beatus ille qui in his decem civitatibus habitabit. Hae sunt civitates refugii, ad quas qui fugerit salvabitur (cf. Deut 19,2-3). Si ergo cum Iesu de finibus Tyri exieris et per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos, veneris, cum beato Paulo in hodierna epistola dicere poteris: "Fiduciam talem habemus per Iesum Christum ad Deum. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra a Deo est "(2Cor 3,4-5). Fiduciam ad Deum potest habere per Iesum Christum, qui cum ipso de finibus Tyri exierit. Contemptus enim terrenorum fiduciam parit aeternorum. Sed quia gratia praeveniens et subsequens ab ipso solo est, ideo subdit: "Non quod sufficientes simus cogitare aliquid" boni, quod sit ex nostra parte, nos defendens, quasi a nobis procedat, "sed sufficientia nostra ex Deo est."
7. Unde habes concordantiam in Ecclesiastico: "Qui implet quasi Physon sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum. Qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis, qui mittit disciplinam sicut lucem, assistens quasi Gehon in die vindemiae "(Eccli 24,35-37). Nota quod hic quinque flumina ponuntur, per quae omnis perfectio, viae scilicet et patriae, designatur. Viae perfectio in triplici gradu consistit, scilicet in incipientibus, proficientibus et perfectis. Physon, oris mutatio; Tigris, sagitta; Euphrates fertilis interpretatur.
   Iesus Christus est quasi Physon incipientibus; qui paulo ante loquebantur lingua aegyptiaca, modo loquuntur lingua Chanaan, idest commutata, quorum facies erat peccatis combusta, modo vero splendida. Sicut Physon fluvius abundat et inundat, eodem modo Christus facit sapientiam abundare in incipientibus, ut sapiant quae Dei sunt, qui prius sapiebant quae carnis erant (cf. Rom 8,5).
   Item, est sicut Tigris proficientibus in diebus novorum, idest seminum. Tunc enim Tigris inundat. Nota quod in sagitta sunt tria: lignum, ferrum et penna, qua recte volat. Christus ligno suae Passionis, ferro timoris et penna sui amoris vulnerat corda poenitentium, qui quotidie proficiunt, qui, tamquam bona semina, de virtute in virtutem quotidie crescunt.
   Item, est sicut Euphrates perfectis, quorum sensus virtutum fertilitate sunt adimpleti. De quibus dicit Apostolus, in epistola ad Hebraeos: "Perfectorum est solidus cibus; eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali "(Hebr 5,14).
   Item, notandum quod perfectio patriae in tribus consistit, animae scilicet et corporis glorificatione, Trinitatis et Unitatis visione. Dicamus ergo: "Qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis." Iordanis ex duobus fluminibus inundat, et significat geminae stolae gloriam inundantem. Tempus messis est aeterna felicitas. Iordanis bene dicitur aquas multiplicare, quia in tempore messis maioribus aquis inundat, et aquas multiplicat quando alii fluvii deficiunt. Sic erit in aeterna felicitate, malorum enim delectatione deficiente, stola super stolam multiplicabitur in beatis.
   Tunc erit nobis Deus quasi Gehon, qui sua visione triumphantem Ecclesiam, sibi assistentem, illuminabit, foecundabit et satiabit, et hoc in die vindemiae, de qua quaere in prima clausula evangelii: "Homo quidam fecit cenam magnam "("Dom. II post Pent."). Bene ergo dicit Apostolus: "Sufficientia nostra ex Deo est." Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut de Tyro nos exire et per Sidonem ad mare poenitentiae, inter medios fines Decapoleos, facias pervenire et viae perfectione abundare, quatenus ad perfectionem gloriae mereamur ascendere. Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
8. Sequitur secundum. "Adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius, et expuens, tetigit linguam eius; et suspiciens in caelum ingemuit et ait: Ephpheta, quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius "(Mc 7,32-35). Quid surdus et mutus, quid Iesu manus, quid de turba seorsum eductus, quid digiti, quid sputum, quid Iesu gemitus moraliter significent videamus. Surdus a sordibus humoris, auribus perceptis est dictus. Mutus dictus, quod mugiat, quia vox eius non est sermo, sed sermonis mugitus; vocalem enim spiritum per nares, quasi mugiens, emittit. In corde hominis, testante Salomone, est vita (cf. Prov 4,23), et est fons caloris, membra vivificantis et nutrientis.
   Cor est quasi rex regens et disponens corporis civitatem, de quo dicit Ecclesiasticus: "Rex qui sedet in solio, dissipat omne malum intuitu suo "(Prov 20,8). Solium dictum, quasi solidum. Cum residet cor hominis, sedet in solio, idest soliditate constantiae, tunc dissipat omne malum, idest omnem corporis malitiam, intuitu suo, idest discretione sua. Hic rex habet quinque speciales ministros, quinque scilicet corporis sensus, e quibus duo sunt ei specialiores et viciniores, aures scilicet et lingua. Per aures audit exteriora, per linguam promit interiora. Unde dixit Ruth ad Booz: "Locutus es ad cor ancillae tuae "(Ruth 2,13). Et Isaias: "Loquimini ad cor Ierusalem "(Is 40,2), et in Psalmo: "Os iusti meditabitur sapientiam "(Ps 36,30), idest meditatam loquetur sapientiam. Sed si aures sordibus obturantur et lingua ligatur, quid rex, quid cor faciet? Destructum est eius regnum, quia ministri, per quos regni negotia, secreti consilia, iura regalia agebantur, sunt destructi. Quid ergo agendum? Unicum et solum consilium restat, scilicet ut ad Iesum surdum et mutum ducas et eum roges, ut imponat ei manum.
   Rex est hominis spiritus, aures obedientia, lingua confessio. De aure oboedientiae dicit Iob: "Auditu auris audivi te; nunc autem oculus meus videt te. Ideo me reprehendo et ago poenitentiam in favilla et cinere "(Iob 42,5-6). Nota quod in hac auctoritate quinque notantur, scilicet obedientia, contemplatio, confessio, satisfactio, vilitatis et infirmitatis recordatio.
9. Obedientia, cum dicit: "Auditu auris audivi te." Auditus dictus, quod hauriat sonum verberati aeris. Auris, avide rapiens. Audio, idest auribus percipio. Obedientia, idest obaudientia. Cum tui praelati vox, quae est aer, nihil enim debet habere de terra, reverberat tuam aurem, non aure, sed auris auditu, idest interiori cordis affectu, debes audire, dicens cum Samuele: "Loquere, Domine, quia audit servus tuus "(1Reg 3,10).
   Contemplatio, cum dicit: "Nunc oculus meus videt te." Non videbis nisi obediens fueris. Si surdus fueris, caecus eris. Obedias ergo affectu cordis, ut videas oculo contemplationis. Unde Ecclesiasticus: Posuit Deus oculum ipsorum super corda ipsorum (cf. Eccli17,7). Deus oculum super cor ponit, cum ex corde obedienti lumen contemplationis infundit. De quo Zacharias: "Dominus est oculus hominis et omnium tribuum Israel "(Zach 9,1). Dum primus homo in paradiso obedivit, Dominus eius oculus fuit. Unde in Genesi: "Formatis cunctis animantibus terrae et volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret", idest videre eum faceret, "quid vocaret ea "(Gen 2,19). Sed cum inobediens extitit, non Deus sed diabulus eius oculus caecutiens fuit. Unde in Genesi: "Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile; tulit de fructu illius et comedit "(Gen 3,6). Omnes tribus Israel sunt poenitentes, qui, dum ex corde suis praelatis sunt obedientes, tunc vere sunt Israel, idest Deum videntes.
   Item, confessio, cum dicit: "Idcirco me reprehendo," idest in confessione arguo. Iste non erat mutus vel surdus, qui clare audiebat et recte se reprehendebat. Unde alibi dicebat: "Lacero carnes meas dentibus meis "(Iob 13,14). Verba sunt vere poenitentis. Carnes, idest carnalitates, meas lacero dentibus, idest reprehensionibus, meis; de quibus in Canticis: "Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro "(Cant 4,2). Grex tonsarum est congregatio poenitentium, qui sunt tonsi temporalibus, tonsi tentationibus, qui ascendunt de virtute in virtutem, de lavacro lacrimarum, quibus super nivem dealbantur. Sint ergo, o frater, dentes tui sicut grex tonsarum, idest ita te reprehende, ita poenitentiam age, sicut faciunt et illi.
   Item, satisfactio, cum dicit: "Ago poenitentiam." Poenitentia dicta, quasi "punientia", eo quod ipse homo in se punit poenitendo quod male admisit. Poenitentia nomen sumpsit a poena, qua anima cruciatur et caro mortificatur.
   Item, vilitatis et mortalitatis recordatio, cum dicit: "In favilla et cinere." Favilla dicta, quod per ignem facta sit, nam "phos" graece, ignis latine. In favilla, nostrae vilitatis recordatio. Heu! alta cedrus paradisi conversa fuit in favillam per ignem diaboli. Unde Ioel: "Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis "(Ioel 1,19). Quaere in evangelio: "Egressus Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis "("Dom. II in Quadrag., sermo II"). In cinere nostra mortalitas designatur: Cinis, inquit, es et in cinerem reverteris (cf. Gen 3,19). Qui ergo caret affectu obedientiae et lingua confessionis, vere surdus est et mutus.
   Surdus dicitur a sorde. Dicit Ieremias in Threnis: "Sordes eius in pedibus eius "(Lam 1,9). Pedes sunt affectus animae, quibus, cum sordes vitiorum adhaerent, surda efficitur. Dicit Isaias: "Omnes mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset locus ultra "(Is 28,8). Ubi vomitus, idest peccati iteratio, ibi sordium abominatio, quae ita obturant aures cordis, quod ultra non remanet locus obeditionis. De hoc surdo conqueritur Dominus in Isaia: "Quis surdus nisi ad quem nuntios meos misi? Qui apertas habes aures, nonne audies? "(Is 42,19-20). Dicitur in naturalibus quod, si aures cervi fuerint elevatae, audiet acutissime et statim cognoscet venatorem, qui eum vult interficere; si vero fuerint demissae, nihil audiet, neque interfectorem suum cognoscet. Dicit Isaias: "Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum "(Is 50,4). Erige ergo, o surde, tamquam cervus aures, et audi magistrum tuum, et sic cognosces diaboli venatoris astutiam. Sed si aures depresseris et obedire contempseris, crede mihi quia interficieris.
10. Item, sunt quidam muti, in confessione mugientes, qui balbutiendo peccata sua confitentur, quae non agere, sed confiteri erubescunt. Dicit augustinus: Erubescentia maxima pars est poenitentiae. Haec est bona erubescentia adducens gloriam, cum quis de peccato erubescit et erubescendo in confessione discooperit. Unde Isaias: "Erubesce, Sidon, ait mare "(Is 23,4). Mare, idest amaritudo interior, hoc facit, quod homo, exterius confitendo, erubescit. Unde Ezechiel: "De medio ignis quasi species electri "(Ez 1,4). Electrum fit ex auro et argento. Rubor confessionis notatur in auro, sonus in argento. Unde per electrum, confessio, quae procedit de medio ignis, idest contritionis. Hoc electrum non habet mutus, de quo dicitur: "Adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum." Manus dicta, quod sit totius corporis munus, vel quod muniat hominem. Ipsa enim cibum ori ministrat, et omnia operatur. Manus est Verbum Incarnatum, quod Pater, pro maximo munere, toti corpori, idest Ecclesiae, dedit. Munus dicitur a monendo. Tale ac tantum munus nos admonet, ut Patrem, qui ipsum dedit, super omnia diligamus. Unde de hoc munere dicit Isaias: "Quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini "(66,20). Filii Israel, idest fideles, munus, idest fidem Verbi Incarnati, in vase, idest corde mundo, debent inferre in domum Domini, idest sanctam Ecclesiam.
   Item, haec manus munit Ecclesiam, munit animam. Unde Isaias: "Urbs fortitudinis nostrae Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale "(Is 26,1). Murus a munitione est dictus, eo quod muniat interiora urbis. Sion, idest sancta Ecclesia, est urbs fortitudinis nostrae, extra quam non est salus, in qua Salvator noster fuit positus murus et antemurale. Murus, divinitas; antemurale ipsius est humanitas. Fit enim Verbi Incarnati Ecclesia munita, permanet secura.
   Item, ista manus toti Ecclesiae cibum ministrat. Unde in Psalmo: "Aperi manum tuam, et imple omne animal benedictione "(Ps 144,16). Cum Christus manum in cruce extendit et extensam clavo aperiri voluit, tunc, per ipsius foramen misericordiae thesaurum effundens, omne animal benedictione replevit. Animal dictum, quod animetur spiritu et moveatur. Omne animal significat omnem animam, quae spiritu contritionis animatur, et de virtute in virtutem quotidie movetur.
   Item, haec manus omnia operatur, scilicet creationem, recreationem, gratiarum infusionem, aeternam beatitudinem. De hac ergo dicitur: "Et deprecabantur eum ut imponat illi manum."
11. Sequitur: "Et apprehendens eum de turba seorsum" etc. Turba dicitur a turbando, quia dissona est. A turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis, sermonibusque incompositis educitur, qui sanari meretur. Unde dicitur in Genesi, quod duo angeli apprehenderunt manum Lot, et eduxerunt eum, posueruntque eum extra civitatem (cf. Gen 19,16-17). Duo angeli sunt timor et amor Dei, qui tunc manum Lot apprehendunt, cum opera peccatoris refrenant et educunt a turba cogitationum et ponunt extra urbem malarum consuetudinum.
   Sequitur: "Misit digitos in auriculas eius." Digiti dicti quia decenter iuncti existant. Primus dicitur pollex, eo quod inter ceteros polleat. Secundus, salutaris vel demonstratorius, quia eo salutamus vel demonstramus. Tertius, medius. Quartus, anularis, quod in ipso anulus geritur, idem et medicinalis, quod eo trita collyria a medicis colligantur. Quintus, auricularis, quod eo aures scalpimus. Nota quod in manu Verbi Incarnati fuerunt isti quinque digiti. Pollex fuit in conceptione, salutaris vel demonstratorius in nativitate, medius in praedicatione, medicus in miraculorum operatione, auricularis in passione. Pollex ceteris brevior, qui virtute praepollet, humilitatem significat Filii Dei, qui se abbreviavit in utero gloriosae Virginis. Unde Ecclesiasticus de ipso dicit: "Ante pedes suos curvavit virtutem suam "(Eccli 38,33). In pedibus, humanitas; in virtute divinitas designatur. Ante pedes ergo humanitatis, curvavit, idest humiliavit, virtutem divinitatis. In nativitate angelus salutem quasi digito demonstravit, dicens: "Natus est vobis hodie Salvator, et hoc vobis signum: Invenietis infantem "(Lc 2,11.12) etc. In praedicatione fuit medius, caelorum regnum omnibus annuntians. Medius dicitur a modo, hoc est a mensura. Et ipse, secundum virium capacitatem, unicuique verbum vitae mensurabat; qui medicus fuit in miraculorum operatione, de quo Ecclesiasticus: "Honora medicum propter necessitatem "(Eccli 38,1). In aure obedientia designatur: "Et ipse fuit obediens usque ad mortem, mortem autem crucis "(Phil 2,8), in qua consummavit opus, quod dedit illi Pater ut faceret (cf. Io 17,4), de quo Ecclesiasticus: "Figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum "(Eccli 38,32). Figulus est Iesus Christus, qui sedit, idest humiliavit se, ad opus suum, idest humani generis salutem; et pedibus suae humanitatis convertit rotam humanae naturae, ut quae currebat ad mortem, curreret ad vitam. Qui in sollicitudine semper positus pro nobis fuit, donec opus suum consummavit. Unde in fine dixit: "Consummatum est "(Io 19,30). Istis quinque digitis humani generis surditatem sanavit Dominus.
12. Sequitur: "Et expuens tetigit linguam eius." Spuere est salivam ponere, idest emittere. Saliva a capite descendit, dicta quod sit salsa. Ieiuni hominis salivam, si serpens gustaverit, morietur. Saliva dicitur dum est in ore, sputum cum proicitur. Sputum namque Domini est sapor sapientiae, quae dicit: "Ego ex ore Altissimi prodii "(Eccli 24,5). Expuens ergo linguam muti, ut loqui valeat, tangit, cum ora, diu bruta ad peccata sua confitenda, ad verba sapientiae proferenda contactu suae pietatis informat. Simile quid habes in Isaia, ubi dicitur: "Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari; et tetigit os meum, et dixit: Ecce, tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur "(Is 6,6-7).
   Duo Seraphim Filium et Spiritum Sanctum significant. Filius ad humani generis Redemptionem volavit, ut qui erat in divinitate Dei Filius, in humanitate fieret hominis filius; et ita non duo filii sed unus filius. Iste Seraphim, ut ipse praemittit Isaias, sex alas habuit (cf. Is 6,2), quae sunt illa sex, quae idem propheta enumerat dicens: "Et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis "(Is 9,6). "Admirabilis" fuit in nativitate, unde in Ieremia: Novum faciet Dominus super terram (cf. Ier 31,22) etc.; "consiliarius", in praedicatione, unde: "Si vis perfectus esse "(Mt 19,21) etc.; "Deus", in miraculorum operatione, unde Isaias: "Deus ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum "(Is 35,4-6); "fortis", in passione, manibus enim in cruce affixis, aereas potestates debellavit. Et quae tanta potest esse fortitudo, quam manibus ligatis proprium devincere inimicum? "pater futuri saeculi," in resurrectione, resurgens enim a mortuis certam nobis contulit spem resurgendi in futuro saeculo, in quo nobis erit pater, quia suscipiet nos suos filios ad seipsum; "princeps pacis" erit nobis in aeterna beatitudine in qua faciet nos discumbere, et transiens ministrabit nobis (cf. Lc 12,37).
   Super his sex habes concordantiam in Ecclesiastico, ubi loquitur ad Patrem: "Innova signa et immuta mirabilia, glorifica manum et brachium dextrum, excita furorem et effunde iram, extolle adversarium et afflige inimicum, festina tempus et memento finis "(Eccli 36,6-10). Innovavit Pater signa et immutavit mirabilia in Filii sui nativitate. Signum est, quando in hoc quod videtur aliud intelligitur dictum, quod aliquid significet. Primus Adam de terra virgine fuit factus, in quo significabatur quod secundus Adam de benedicta terra Maria Virgine erat nasciturus. Mirabile fuit, quando ignis ardebat et non comburebatur (cf. 3,2), cum virga Aaron sine rore fructus protulit (cf. Num 17,8). Rubus et virga est beata Maria, quae illaeso virginitatis pudore, Dei Filium parturivit sine dolore. Bene ergo dicitur: Innova signa et immuta mirabilia, glorifica manum, in praedicatione, et brachium dextrum, idest eundem Filium tuum, per quem omnia fecisti, in miraculorum operatione. Unde ipse dixit in Ioanne: "Clarifica me, Pater "(Io 17,5). "Excita furorem et effunde iram" in diabolum, in tua passione; "extolle" in resurrectione "adversarium", idest humanam naturam; et sic affliges eius inimicum diabolum. De nullo sic inimicus amigitur, sicut cum videt adversarium suum in gloria sublimatum. "Festina tempus," ut cito venias ad iudicium, reddens unicuique quod iustum est. Festina tempus, ut tuis des pacem. "Domine", inquit Isaias, "dabis pacem nobis "(Is 26,12). "Memento finis," ut reddas impiis secundum opera sua. Dicamus ergo: "Volavit ad me unus de Seraphim." Sequitur: "Et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari" etc. Calculus est lapillus terrae admixtus dictus, quod propter sui brevitatem conculcetur. Sed hic ponitur pro carbone. Calculus est humanitas Iesu Christi, qui, propter sui humilitatem, terrae, idest peccatoribus, admixtus, a Iudaeis fuit conculcatus, sed nobis fuit carbo ignitus, vitia nostra purgans. Hunc habuit in manu, idest potentia suae divinitatis, quem, forcipe duplicis dilectionis, tulit de altari gloriosae Virginis. Nota: Forceps, cipis fabri dictae, quod fortiter teneant, vel quasi ferricipes, seu forcicapes; nam forvum est calidum. Forcipes fabrorum, forfices sartorum a filo, forpices medicorum vel tonsorum a pilo.
   Et bene beata Maria dicitur altare. Altare dictum, quasi alta ara. Altum superius et inferius dicitur. Ara dicta, quod victimae ibi ardeant. Beata Maria fuit alta per sublimitatem contemplationis et per profundum humilitatis. Fuit ara, quia, ardens igne divini amoris, se obtulit Deo in odorem suavitatis (cf. Eph 5,2).
   "Et tetigit, "inquit", os meum" etc. Hoc est quod dicitur in hodierno evangelio: "Et expuens tetigit linguam eius." Calculo Seraphim tangit os Isaiae, et peccatum eius mundatur. Sputo Iesus Christus tangit linguam muti, et loquitur; tangit os peccatoris calculo suae humanitatis et ipsius linguam saliva divinitatis, ut peccatum confiteatur, recte loquatur et ab ipso emundetur.
13. Sequitur: "Et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: Ephpheta, quod est adaperire" etc. Ibi dicit glossa: Nos gemere docuit, et in caelum thesaurum nostri cordis erigere, quod per compunctionem a frivola laetitia carnis purgatur. Unde dicitur: "Rugiebam a gemitu cordis mei "(Ps 37,9)". Et ait illi: Ephpheta "(Mc 7,34)". Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem "(Rom 10,10). "Et statim apertae sunt aures eius" ad obediendum, "et solutum est vinculum linguae eius" ad confitendum. Unde nota quod dicitur: "Et loquebatur recte." Recte loquitur, qui peccatum et circumstantias peccati, cum proposito non relabendi, plenarie confitetur.
   Item, recte loquitur, qui quod ore praedicat, opere attestatur. Unde super hoc habes concordantiam in Ecclesiastico: "Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele "(Eccli 31,28). Qui panem verbi Dei fideliter dispensat, et testimonium veritatis non occultat, in praesenti et in futuro benedicetur. Quanti hodie sunt splendidi in verbis, sed leprosi in factis! Unde dicitur in Exodo quod apparuit facies Moysi cornuta (cf. Ex 34,30). Ibi dicit orogenes: Quid est quod sola facies Moysi apparuit gloriosa, manus leprosa fuit, pedes inglorii? Quia fecit eum discalceari, quando vocavit eum de rubo. Hoc potest dici de illis praedicatoribus, qui gloriam et splendorem habent tantum in praedicatione, et habent immunditiam in operatione, et possunt dici discalceati et non vere sponsi Ecclesiae, digni in facie conspui, quia mortuo fratri, Iesu Christo, nolunt filios suscitare (cf. Deut 25,5-10), immo, si qui sunt, interficiunt perverso opere. Dicitur in Psalmo: "Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam "(Ps 92,3). Prius se et postea vocem suam deberent elevare, et ideo dicitur: "Loquebatur recte."
14. Huic secundae clausulae concordat secunda particula epistolae: "Deus idoneos nos fecit ministros novi testamenti, non littera sed spiritu: littera enim occidit, spiritus autem vivificat "(2Cor 3,6) etc. Ecce quomodo concordat epistola cum evangelio, et cum epistola introitus missae. In evangelio dicitur quod Dominus misit digitos in auriculas surdi, et in epistola, quod lex fuit scripta in lapidibus Dei digito; in introitu cantatur: "Respice in testamentum tuum "(Ps 73,20), et in epistola legitur: "Qui idoneos nos fecit ministros novi testamenti." Dicamus ergo: "Qui idoneos nos fecit ministros novi testamenti." Minister dictus, minor in statione, sive quia officium debitum manibus exequitur. Testamentum dictum, quod scripta est cum testibus et confirmata testatoris voluntas. Vel testamentum dictum, quia non valet nisi post testatoris monumentum. Unde et Apostolus, "testamentum in mortuis confirmatum esse "(cf. Hebr 9,17) dicit.
   Illi sunt idonei ministri Novi Testamenti, qui prius quinque digitis Iesu Christi in auribus missis audiunt, et postmodum dicunt: Veni; qui recte loquuntur, minores se in fidelium congregatione reputant; officium debitum manibus et operibus exequentes, ut digne ministrare possint verbum Novi Testamenti, in morte Iesu Christi confirmati.
   De quo dicitur in introitu hodiernae missae: Respice, Domine, in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem. Exsurge, Domine, iudica causam tuam et ne obliviscaris vocis quaerentium te (cf. Ps 73,20.19.23).
   O Domine Iesu, "respice in testamentum tuum," quod, ne intestatus decederes, tuo sanguine tuis filiis confirmasti; et da eis cum fiducia loqui verbum tuum (cf. Act 4,29). "Et animas," quas redemisti, "pauperum tuorum," qui nullam praeter te habent hereditatem, "ne derelinquas in finem." Sustenta eos, Domine, tuae virtutis baculo, quia pauperes tui sunt; duc eos, noli derelinquere, ne sine te oberrent, sed usque in finem dirige, ut in te fine consummati, ad te finem valeant pervenire. "Exsurge, Domine," qui modo videris dormire, dissimulans peccata hominum propter poenitentiam (cf. Sap 11,24), et "iudica", idest discerne ab iniquis, granum a paleis, "causam tuam," idest animam, propter quam in causam coram Pontio Pilato fuisti ductus. Unde in Psalmo: "Fecisti iudicium meum et causam meam "(Ps 9,5). "Et ne obliviscaris voces quaerentium te." Hoc est quod dicitur in evangelio: "Loquebatur", ecce "voces"; "recte", ecce "quaerentium te": si talium voces non obliviscitur Deus, immo reponit in thesauro suae gloriae, mercedem aeternam largiturus.
   Rogamus ergo te, Domine Iesu, ut tuae incarnationis digitis aures nostras aperias, sputo saporis sapientiae tuae linguam nostram tangas, ut tibi obedire et laudare et benedicere et ad te, benedictum et gloriosum, mereamur pervenire. Te praestante, qui vivis et regnas cum Patre et Spiritu Sancto per aeterna saecula. Dicat omnis fidelis anima: Amen. Alleluia.