THEMATA SERMONIS
Evangelium in sexta dominica post Pascha: "Cum venerit Paraclitus", quod in duabus clausulis dividitur.
In primis sermo de resurrectione, animae scilicet et corporis, ibi: "Vivent mortui." [de prima clausula]. Item sermo de sancta Trinitate, ibi: "Cum venerit Paraclitus." Item sermo contra illos qui sunt in angustia diaboli, in mortali existentes, ibi: "Pharao praeposuit filiis Israel," et de natura ranae et araneae.
Item sermo contra illos qui sunt in deliciis, ibi: "Posuerunt Asa." Item sermo contra saeculi vanitatem, quae spiritualem virum etiam decipit, ibi: "Propheta senex fefellit virum Dei." Item sermo ad consolandum in tentatione positum, ibi: "Cum transieris per aquas tecum." Item sermo de gratiae infusione et mentis compunctione, ibi: "Filiae Sion, exultate et laetamini." Item sermo de viro iusto renuntianti saeculo, ibi: "Iacob transivit vadum Iaboc." Item sermo de oratione, ibi: "Exaudi, Domine, vocem meam." de secunda clausula. Sermo de patientia, ibi: "Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini." Item sermo contra multos praedicatores, et de natura vaccae agrestis, quae stercore venatorem percutit, ibi: "Scis quia pharisaei audito hoc verbo." Item sermo de hospitalitate: "Hospitales invicem."
EXORDIUM. DE RESURRECTIONE ANIMAE ET CORPORIS
Dicit Dominus per Isaiam: "Vivent mortui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus" (Is 26,19). Ros dictus, eo quod est rarus et non spissus, ut pluvia. Tunc autem longior ros fertur arva perfundere, cum serenior nox fit et luna clarior lucet, et humorem terrae, quem tota die solis ardor siccaverit, eumdem exiguo noctis tempore ros deponat. Paraclitum, Spiritum veritatis, ros significat, quia, suaviter in mentem peccatoris descendens, calorem solis, idest concupiscentiam carnis, refrigerat. Unde in Ecclesiastico: "Ros obvians ab ardore venienti humilem efficit eum" (Eccli 43,24). Peccatori, venienti ab ardore vitiorum, gratia Spiritus Sancti obvians, quasi ros ardorem refrigerat, et dum quot et quantis vitiis mens sit involuta ipsi peccatori demonstrat, et sic ad luctum humiliat, ut quod fecit doleat. Unde Ieremias: "Postquam", inquit, "ostendisti mihi, percussi femur meum" (Ier 31,19). Postquam Sancti Spiritus gratia ostendit peccatori iniquitatis suae cumulum, ipse poenitentiae flagellis percutit femur, idest corpus suum.
Et nota quod Spiritus Sanctus recte dicitur "ros lucis. Ros," quia refrigerium praestat; "lucis," quia illuminat. Adveniente ergo rore lucis, mortui peccatis vivent vita gratiae, et interfecti gladio culpae resurgent in resurrectione prima, quae est poenitentia. "Expergiscimini" ergo, qui somno peccati aggravamini, "et laudate Deum," confessione criminis, "qui habitatis in pulvere" terrenae vanitatis, "quia ros lucis" est Spiritus Sanctus, pater poenitentium, consolator gementium, de quo Filius dicit in hodierno evangelio: "Cum velerit Paraclitus" etc.
I. DE PARACLITI MISSIONE
In illa enim Trinitate summa origo est omnium rerum, et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio. Summa autem origo, ut augustinus ostendit in libro "De vera religione," intelligitur Deus Pater, a quo sunt omnia, a quo Filius et Spiritus Sanctus. Perfectissima pulchritudo intelligitur Filius, scilicet veritas Patris, nulla ei ex parte dissimilis, quam cum ipso et in ipso Patre veneramur, quae forma est omnium, quae ab uno facta sunt et ad unum referuntur. Beatissima delectatio et summa bonitas intelligitur Spiritus Sanctus, qui est donum Patris et Filii; quod donum Dei, cum Patre et Filio aeque incommutabile, colere et tenere nos convenit. Per considerationem itaque creaturarum, unius substantiae Trinitatem intelligimus, scilicet unum Deum Patrem, a quo sumus, et Filium, per quem sumus, et Spiritum Sanctum, in quo sumus; scilicet principium, ad quod recurrimus, et formam, quam sequimur, et gratiam, qua reconciliamur. Mens vero nostra, ut ad contemplationem Creatoris se extendat et Unitatem in Trinitate et Trinitatem in Unitate indubitanter credat, videamus quale Trinitatis vestigium in ipsa mente appareat.
Dicit augustinus in libro "De Trinitate": Licet humana mens non sit eius naturae, cuius Deus est, imago tamen illius, quo nihil melius est, ibi quaerenda est et invenienda, quo natura nostra nihil melius habet, idest in mente. Ecce mens meminit sui, intelligit se, diligit se. Hoc si cernimus, cernimus trinitatem, non quidem Deum, sed imaginem Dei. Hic enim quaedam apparet trinitas: memoriae, intelligentiae et amoris vel voluntatis. Haec igitur tria non sunt tres vitae, sed una vita; nec tres mentes, sed una mens; non tres essentiae, sed una essentia. Memoria vero dicitur ad aliquid, et intelligentia et voluntas sive dilectio similiter ad aliquid dicitur; vita vero ad seipsam et mens et essentia. Haec igitur tria eo sunt unum, quo una vita, una mens, una essentia.
Haec autem tria, cum sint distincta a se invicem, dicuntur tamen unum esse, quia in animo substantialiter existunt. Et est ipsa mens quasi parens, et notitia eius quasi proles eius. Mens enim, cum se cognoscit, notitiam sui gignit, et est sola parens suae notitiae. Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognoscens se diligit se; non enim posset se diligere nisi cognosceret se. Amat etiam placitam prolem, idest notitiam suam; et ita amor quidam complexus est parentis et prolis. Ecce in his tribus verbis qualecumque Trinitatis vestigium apparet.
De angustia cruciante dicitur in Exodo, quod "Pharao praeposuit filiis Israel magistros operum, ut affligerent eos oneribus, et aedificaverunt urbes tabernaculorum Pharaoni: Phithom et Ramesses" (Ex 1,11). Sic diabolus nominetenus christianis praeponit magistros operum, idest daemones, cuilibet vitio deputatos, qui affligant eos oneribus peccatorum. Unde ipsi dicunt gementes, in Threnis Ieremiae: "Cervicibus minabamur et lassis non dabatur requies" (Lam 5,5-6). AEgypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. Babylonii, idest daemones, hominis quem captivum ducunt, cervici onera gravia imponunt, et tamquam bovem vel asinum, per funem ad collum ligatum, minando trahunt; et lasso nullam requiem dant, dum de peccato in peccatum praecipitant. Heu! quanta dementia in via lassari et viam nolle finire! "Dedimus", inquiunt, "manum", idest fecimus nos servos, "AEgypto", idest mundo, "et Assyriis," idest daemoniis, "ut saturaremur pane," idest carnis voluptate. Hi aedificant civitates tabernaculorum Pharaoni, idest diabolo: Phithom et Ramesses.
Phitom, os abyssi, Ramesses malitia de tinea interpretatur. Phitom luxuriam significat, quae est os abyssi, quae numquam dicit: "Sufficit", carens lumine gratiae et fundo sufficientiae. Voluptas enim, ut dicit hieronymus, semper sui famem patitur.
De hoc abysso habes in Psalmo: "Abyssus abyssum," idest luxuria luxuriam, "invocat" (Ps 41,8), sicut rana ranam. Rana habet vocem propriam, et est: "Coax;" et non facit hoc nisi in aqua tantum. Et proprie mas tempore coitus clamat feminam per vocem cognitam. Et rana multiplicat vocem, quando posuerit mandibulam inferiorem aequaliter in aqua, et extenderit superiorem. Et per extensionem duarum mandibularum lucent oculi eius sicut candelae. Item, modi aranearum, cum voluerint coire. Mulier attrahit marem per fila telae, et mas postea feminam. Et non cessabit attractio quousque coniungantur.
Luxuriosi sunt sicut ranae, qui in aqua carnalis voluptatis, signis et vocibus se ad luxuriam invitant, quorum oculi pleni sunt adulteriis, accensi libidine, qui tamquam araneae, quasi per quaedam fila verborum et promissionum, se attrahunt et in suae perditionis abyssum se coniungunt.
Ramesses avaritiam significat, quae, tamquam vermis vestimentum, mentem corrodit. Unde tinea dicta, quod teneat, et eousque insedeat quo corrodat. Sic avaritia mentem avari corrodit, ut plura multiplicet, sed miser sua multiplicatione plus esuriet. Unde beatus bernardus: Non aliter cor hominis satiatur auro, quam corpus hominis aura. philosophus: Avaro quid mali optes nisi ut vivat diutius? Item: Avarus, nisi cum moritur, nihil recte facit. Hae sunt civitates diaboli, luxuriae scilicet et avaritiae. Et quae maior angustia quam abysso incarcerari et tinea cooperiri ?
Bene ergo dicitur, quod "propheta senex fefellit virum Dei." Et bene mundi vanitas dicitur propheta senex; a mundi enim principio usque ad has saeculi faeces, decipiendo duravit et durabit. "In cuius domo" vir Dei deceptus "comedit panem et bibit aquam." Panis gloriae mundanae excellentiam significat, de qua dicit Salomon in Parabolis: "Suavis est homini panis mendacii, sed postea implebitur os eius calculo" (Prov 20,17). Panis mendacii est gloria mundi, quae se mentitur aliquid esse, cum nihil sit. Unde augustinus: Omne quod fine claudendum est pro transacto habendum est. Haec gloria, quia est suavis homini, ideo os eius implebitur calculo, idest lapide ignito, idest poena aeterna, quae non potest transglutiri, nec evomi. "Et bibit aquam." Aqua est luxuria vel avaritia, quam qui biberit sitiet iterum (cf. Io 4,13). Qui hunc panem comederit et hanc aquam biberit, a leone, scilicet diabolo, occidetur.
Et nota quod "leo non laesit asinum, nec comedit de cadavere," quia diabolus non curat de pecunia vel de corpore, sed ut tantum animam possit interficere. Unde: "Dixit rex Sodomorum Abrahae: Da mihi animas, cetera tibi tolle" (Gen 14,21). Christus emit animam ponendo in morte suam animam (cf. Is 53,12); et ideo diabolus tantum emptorem tanto labore vult fraudare, cum animam nostram vult occidere.
Item, misit Spiritum contra culpam, ut vivificaret animam. Unde in Genesi: "Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem" (Gen 2,7). Spiraculum vitae est Sancti Spiritus gratia, quam cum Deus in faciem animae inspirat, procul dubio animam de morte ad vitam resuscitat.
Et hic Spiritus dicitur veritatis contra mundi vanitatem, quam ipsa veritas expellit. Unde dicit Ioel: "Filiae Sion, exultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum. Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo" (Ioel 2,23-24). Benedictus sit Dominus Deus noster, Dei Filius, in quo nos filii Sion, idest Ecclesiae militantis et triumphantis, debemus exultare corde, laetari opere, quia dedit nobis doctorem iustitiae, Spiritum scilicet gratiae, qui docet nos unicuique suam iustitiam exhibere. In cuius datione imbrem matutinum, idest compunctionem pro peccatis propriis, et serotinum, pro peccatis alienis, ad nos fecit descendere. Qui enim pie plangit aliena, perfecte diluit propria. In doctoris iustitiae descensu areae, idest mentes fidelium, repletae fuerunt frumento fidei, et torcularia, idest ipsorum corda, vino compunctionis et oleo pietatis redundaverunt.
Bene ergo dicitur: "Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis" (Io 15,26-27). In cordibus enim fidelium Spiritus veritatis perhibet testimonium de Christi Incarnatione, ipsius Passione et eiusdem Resurrectione. Et nos testimonium debemus perhibere omni homini, quia Christus fuit vere incarnatus, vere passus, qui et vere resurrexit.
De prudentia dicit Salomon in Proverbiis: "Beatus vir qui affluit prudentia: melior est enim acquisitio eius negotiatione argenti et auri" (Prov 3,13-14). Qui autem negligens et improvidus fuerit, multis patet periculis.
De vigilantia autem dicitur in Genesi, quod Iacob "transivit vadum Iaboc; transductisque omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus; et ecce vir luctabatur cum eo usque mane; qui dixit ad eum: Dimitte me, iam enim ascendit aurora" (Gen 32,22-26). Iacob interpretatur supplantator; Iaboc, torrens pulveris, qui significat temporales delectationes, quae transeunt ut torrens, steriles sunt et excaecant oculos sicut pulvis. Hunc torrentem poenitens, cum omnibus bonis Domini, quae sibi Dominus dedit, debet transire et solus remanere. Ille solus remanet, qui nihil sibi sed totum Domino attribuit; propriam voluntatem alienae voluntati subicit; illatae iniuriae non meminit; sperni se non spernit. Et si ita solus remanserit, bene cum Domino luctari poterit et impetrare ab eo quod voluerit, et audire merebitur: "Dimitte me, iam enim ascendit aurora." Aurora finis est noctis et initium diei. Haec est mors iusti, finis miseriae et ingressus beatitudinis, in qua viro iusto dicit Dominus: "Dimitte me, iam aurora ascendit. Aurora", quasi dicat: Non amplius est opus luctamine, finit tibi miseria et incipit gloria. Unde de iusti anima dicitur in Canticis: "Quae est ista quae ascendit quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol?" (Cant 6,9). Luna dicta, quasi luminum una. Anima iusti, cum ab huius miseriae incolatu ascendit, beatitudinem ingreditur, in qua est pulchra ut luna, quia sanctarum animarum lumini, tamquam una ex ipsis, associatur. Et est electa ut sol, quia totius Trinitatis splendore illuminatur.
Dicit ergo: "Exaudi, Domine, vocem meam," cordis, oris et operis, "qua clamavi ad te. Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum." Vultus Domini est illa imago, secundum quam ad ipsius similitudinem et imaginem creati sumus, quam tunc perdimus cum mortale incurrimus; faciei enim divinae faciem diaboli superscribimus; quod prohibet Ecclesiasticus, dicens: Ne assumas faciem contra faciem (cf. Eccli 4,26). Quot mortalia committis tot facies diaboli divinae faciei superponis. De quibus in Psalmo: "Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?" (Ps 81,2). Ut autem vultum Domini perditum invenire valeamus, lucernam accendamus, diligenter domum evertamus, donec inveniamus (cf. Lc 15,8), idest pro peccatis conteramur, angulos conscientiae in confessione perscrutemur, operibus poenitentiae insistamus; et sic tandem vultum Domini perditum invenire poterimus, et exultantes decantabimus: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine" (Ps 4,7) etc.
Et quia vultus Domini caritate reformatur et finaliter conservatur, ideo de ea subdit Petrus: "Ante omnia autem mutuam... caritstem continuam habentes" (1Pt 4,8) etc. Sicut Deus est principium omnium, sic caritas, virtus principalis, ante omnia debet haberi; quae, si fuerit mutua et continua, omnem operiet multitudinem peccatorum. Mutua, idest alterna et communis; continua, idest nec adversis nec prosperis deficiens, sed perseverans et finalis debet esse. Vel, caritas est Paraclitus, Spiritus veritatis, qui, tamquam oleum omnem liquorem, operit multitudinem peccatorum. Sed nota quod, si exsufflatum fuerit, quidquid prius latebat apparet. Sic gratia Dei, quae operit per poenitentiam multitudinem peccatorum, si per reiterationem mortalis peccati exsumata fuerit, quod iam dimissum erat redit, quia qui peccat in uno, scilicet caritatis praecepto, factus est omnium reus (cf. Iac 2,10). Et ideo, si mortale iterum commiseris et ad novum confessorem accesseris, omnia te confiteri oportebit.
Spiritus Sanctus, qui est amor Patris et Filii, multitudinem peccatorum nostrorum sua caritate operire dignetur.
Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
II. DE CHRISTI DISCIPULORUM PERSECUTIONE
Christus dicit: "Ego sum veritas" (Io14,6). Qui veritatem praedicat, Christum confitetur. Qui vero eam in praedicatione tacet, Christum negat. Veritas odium parit, et ideo quidam, ne odium quorumdam incurrant, silentii pallio ora velant. Si veritatem, ut res se habet et ipsa veritas requirit et divina Scriptura aperte praecipit, praedicarent, nisi fallor, odium carnalium incurrerent, et forte extra synagogam eos facerent; quia vero secundum hominem ambulant, ideo hominis scandalum timent, cum veritas non sit relinquenda propter scandalum. Unde habes in Matthaeo quod dixerunt discipuli ad Iesum: "Scis quia Pharisaei, audito hoc verbo scandalizati sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. Sinite illos: caeci sunt et duces caecorum" (Mt 15,12-14).
O caeci praedicatores, quia scandalum caecorum timetis, ideo animae caecitatem incurritis. Vobis faciunt isti sicut vacca agrestis venatori. Dicitur in naturalibus quod vacca agrestis, venatori se insequenti, stercus suum remote proicit, et eum percutit, a quo, dum venator detinetur et retardatur, ipsa evadit . Certe sic faciunt hodie aliqui praelati: vaccae pingues in monte Samariae (cf. Am 4,1), boves pulchrae et crassae nimis, in locis palustribus pascentes (cf. Gen 41,2), quae venatori, idest praedicatori, dant stercora temporalium, ut eius increpationes effugiant. Unde in Ecclesiastico: "In lapide luteo lapidabitur piger" (Eccli 22,1). Et propter hoc dicit Dominus per Isaiam: "Suscitabo super eos Medos" idest praedicatores, "qui argentum non quaerant, nec aurum velint; sed sagittis," sanctae scilicet praedicationis, "parvulos", idest mundi amatores, "interficiant" (Is 13,17-18).
Unde adhuc subdit: "Si quis loquitur, quasi sermones Dei". Sermones Dei loquitur qui scientiam loquendi, quam habet, non sibi sed Deo imputat. Qui sermones Dei loquitur timeat, ne praeter voluntatem Dei, vel praeter auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel praeter utilitatem fratrum, doceat, vel quod docendum est taceat. "Si quis ministrat," sive in verbo sive alio quocumque caritatis officio, "tamquam ex virtute" non sua, "sed quam administrat Deus, ut in omnibus" actibus nostris "honorificetur Deus per Iesum Christum" (1Pt 4,11), Dominum nostrum.
Quem, fratres carissimi, humiliter imploremus, ut Paraclitum, Spiritum veritatis, nobis infundat et ut in tribulatione, ne scandalizemur, patientiam tribuat. "Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen."