Sermoni Domenicali

DOMINICA V POST PENTECOSTEN

Evangelium in quinta dominica post Pentecosten: "Cum turbae irruerent in Iesum," quod dividitur in quattuor clausulis.
   In primis sermo de praelatis et praedicatoribus Ecclesiae, et qualis eorum debet esse conversatio, ibi: Rex Salomon in ostiis oraculi.
   [de prima clausula]. Item sermo de Christi Incarnatione et ipsius Passione, et de iusti viri conversatione, et de tribus lignis quae erant in paradiso, et de natura cedri et hyssopi, et quid significent, ibi: "Salomon disputavit super lignum." Item sermo de duabus meretricibus et earum filiis, et quid significent, ibi: "Venerunt duae meretrices." Item sermo de navicula Petri, et quid eius armamenta significent, ibi: "Omnes unanimes." de secunda clausula. Sermo allegoricus et moralis de classe Salomonis, et quid tam allegorice quam moraliter aurum et argentum et dentes elephantorum, simiae et pavones significent, ibi: "Classis regis Salomonis." Item de natura elephantum et pavonum et eorum significationibus.
   Item sermo contra praelatos et Ecclesiae sacerdotes, ibi: "Rogabat eum reducere pusillum." Item sermo allegoricus de sancta Ecclesia, ibi: "Fecit rex Salomon thronum" etc.
   Item moralis de fideli anima, ibi: "Fecit rex Salomon thronum." In eodem dicitur de natura elephantum et eorum morali significatione, et de quattuor elementis quid significent.
   Item sermo de beata Virgine Maria, ibi: "Fecit rex Salomon," et septem gradibus throni.
   Item sermo contra sacerdotes, ibi: "Audite." de tertia clausula. Sermo de contemptu temporalium, quae nihil sunt, ibi: "Aspexi terram." Item sermo de eo quod nihil nobis sed totum Deo debemus attribuere, ut multitudinem piscium copiosam valeamus comprehendere, ibi: "Elias ascendit in montem Carmeli." de quarta clausula. Sermo de duobus uberibus Iesu Christi, scilicet Incarnationis et Passionis, ibi: "Ad ubera portabimini." Item sermo de quattuor quae sunt in terra et eorum significatione, ibi: "Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris."

1. In illo tempore: "Cum turbae irruerent in Iesum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth "(Lc 5,1).
   Dicitur in tertio libro Regum, quod rex Salomon in ostiis oraculi, quae erant de lignis olivarum, "sculpsit picturam cherubim et palmarum species et anaglypha valde prominentia, et texit ea auro; et operuit tam cherubim quam palmas auro "(3Reg 6,32). Ostia dicta, quod hostibus sint opposita, praedicatores significant, qui debent se hostibus opponere murum pro oraculo Domini (cf. Ez 13,5), idest Ecclesia militanti. Haec ostia debent esse de lignis olivarum, in quibus duo notantur, constantia scilicet et misericordia. Lignum enim olivae durabile est, in quo constantia: "éleos" graece, misericordia latine. In praedicatoribus et Ecclesiae praelatis, per quos patet introitus ad regnum, ista duo debent esse, in quibus noster Salomon, Iesus Christus, annuntians pacem his qui prope et his qui longe (cf. Eph 2,17), sculpsit cherubim, qui interpretantur plenitudo scientiae, et palmarum species et anaglypha. "Anàglypha" graece, latine dicuntur caelaturae. In cherubim, vita angelica et plena scientia; in palmarum specie, de triplici inimico victoria; in anaglyphis bonorum operum exempla designantur.
   Sed prius notandum, quod Domini praecepto Moyses fecit duos cherubim aureos et productiles (cf. Ex 25,18), ut dicitur in Exodo. Salomon vero fecit ex lignis olivarum, ut dicitur in tertio libro Regum. Super hoc triplex ratio potest assignari.
   Prima ad designandum quod quamdiu filii Israel in deserto sub Moyse fuerunt, eorum exigentibus meritis, fuerunt percussi multis flagellis; in terra vero promissionis sub Salomone quieti et stabiles fuerunt. Unde ipse dicit in tertio libro Regum: "Nunc requiem Dominus Deus dedit mihi per circuitum, et non est satan neque occursus malus "(cf. 3Reg 5,4).
   Secunda, quia, dum praedicator est in exercitio praedicationis, quasi quibusdam tribulationum tunsionibus in latum caritatis et in longum longanimitatis extenditur; dum vero, turba in valle dimissa, ad montem speculationis revertitur, in mentis quiete, in conscientiae hilaritate Deum contemplatur.
   Tertia, quia vir iustus in huius carnis solitudine multis flagellis concutitur, sed in caelesti Ierusalem, tamquam cherubim gloriae, facie ad faciem immortalis Immortalem contemplabitur. In cherubim ergo vita angelica et plena scientia designatur, quae duo praedicator debet habere, ut sancte vivat et plene praedicet, idest non timore vel amore, reverentia vel verecundia, alicui parcat. In palma, de mundo, carne, diabolo, victoria; palma enim victricis manus ornatus est. Anaglypha, valde prominentia, sunt certissima bonorum operum exempla, quae in omnium oculis ita debent sculpi, ut nullo modo iniuste, sinistre valeant denotari.
   Et nota quod haec tria auro debent cooperiri: cherubim scientiae, auro humilitatis, eo quod "scientia inflat "(1Cor 8,1); palma victoriae, auro misericordiae divinae, ut non tibi sed Domino victoriam ascribas, qui dicit: "Confidite", quia" ego vici mundum "(Io 16,33); anaglypha operum, auro caritatis fraternae, ut non suam sed alterius quaerat gloriam. Si in ostiis oraculi haec tria fuerint sculpta, ad tantam sculpturae mirandam pulchritudinem, turbae irruent ingressum oraculi adire, verbum Domini audire cupientes. Unde dicitur in hodierno evangelio: "Cum turbae irruerent in Iesum" etc.
2. Nota quod in hoc evangelio quattuor notantur. Primum, Iesu Christi et duarum navium secus stagnum Genesareth statio, cum praemittitur: "Cum turbae irruerent" etc. Secundum, ipsius Christi in navem Simonis ascensio, cum subiungitur: "Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis." Tertium, multitudinis piscium conclusio, ibi: "Respondens Simon dixit illi: Praeceptor, per totam noctem." Quartum, Petri et sociorum eius stupefactio, et omnium quae habebant dimissio, ibi: "Quod cum videret Simon Petrus" etc.
   Nota etiam quod in ista et sequenti dominica aliquas historias tertii libri Regum cum huius et sequentis evangelii clausulis, Deo dante, concordabimus. In introitu hodiernae missae cantatur: "Exaudi, Domine, vocem meam." Et legitur epistola beati Petri: "Omnes unanimes," quam in quattuor particulis volumus dividere et cum quattuor evangelii clausulis concordare. Prima particula est: "Omnes unanimes." Secunda: "Qui enim vult vitam diligere." Tertia: "Et quis est qui vobis noceat." Quarta: "Dominum autem Christum."
3. Dicamus ergo: "Cum turbae irruerent in Iesum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant et lavabant retia "(Lc 5,1-2). Super hoc habes concordantiam in tertio libro Regum, ubi dicitur quod Salomon "disputavit super lignis, a cedro quae est in Libano usque ad hyssopum quae egreditur de pariete, et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus. Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius "(3Reg 4,33-34). Hyssopus, herba humilis et saxo haerens, Christi significat humilitatem, qui a cedro usque ad hyssopum disputavit, quia ab excellentia gloriae caelestis usque ad carnis humilitatem descendit. Aliter. Per cedrum quoque pravorum superbia designatur, unde: "Vox Domini confringentis cedros "(Ps 28,5). A cedro ergo usque ad hyssopum Christus disputat, quia superborum corda et humilium iudicat. Super lignis quoque disputavit dum in cruce pependit. Tunc enim cedrum, idest arrogantiam saeculi, inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, idest ad stultitiam crucis. "Verbum enim crucis pereuntibus stultitia est; iis autem qui salvi fiunt virtus Dei "(1Cor 1,18).
   moraliter. Salomon disputavit super lignis etc. Nota quod in Paradiso fuerunt tria ligna: lignum scilicet, de quo vescebatur Adam, lignum vitae, lignum etiam scientiae boni et mali. Ista tria ligna sunt tres virtutes: memoria, voluntas et ratio. Fructus memoriae est delectatio; fructus voluntatis, bona operatio; fructus rationis, boni et mali distinctio. Disputare est diversa rationis mente perquirere, ut ad rei veritatem possit pervenire. Vir ergo iustus super his tribus lignis disputat, idest diversa mentis ratione perquirit: si thesauro memoriae bona Domini, quae sunt humilitas et paupertas Incarnationis, dulcedo praedicationis, Passio Christi, usque ad crucem obedientis, reposuit et reposita conservavit; si voluntate Deum et proximum diligit; si ratione inter bonum et malum discernit. Haec est disputatio viri iusti, qui etiam disputat a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete.
   Nota quod cedrus arbor est alta; huius lignum iucundi odoris est; et immarcescibilis, nec a tinea umquam exterminatur; odore suo fugat serpentes; in igne positus corrugatur. Cedrus est vita viri iusti: alta sanctae conversationis celsitudine, odorifera exemplo bonae famae, immarcescibilis propositi sancti firmitate, inexterminabilis a tinea mortiferae concupiscentiae, fugans daemones mentis compunctione et reprimens motus carnis maceratione; corrugatur, idest abbreviatur a propria voluntate, in igne obedientiae. Ista cedrus est in Libano, quae interpretatur candidatio, quia vita viri iusti in interioris et exterioris munditiae consistit candore. Disputat ergo a cedro usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete. In hyssopo, humilitas; in pariete, qui a parilitate, idest aequalitate, dicitur, unitas sanctorum designatur. A cedro ergo vitae suae vir iustus disputat, idest mente pertractat, si sua vita usque ad humilitatem et unitatem sanctorum pertingat.
4. Sequitur de Christo. "Et disseruit de iumentis" etc. In iumentis, gulosi et luxuriosi; in volucribus, superbi; in reptilibus, avari; in piscibus curiosi designantur. Tunc de iumentis disseruit, cum dixit: "Attendite vobis, ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae "(Lc 21,34). De volucribus, cum ait: "Volucres caeli habent nidos; filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet "(Mt 8,20). De reptilibus, cum dixit: "Notite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur "(Mt 6,19) etc. De piscibus, cum ait: "Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam," idest totum orbem, "ut faciatis unum proselytum," proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, "et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos "(Mt 23,15). Dum enim videt vitia vestra, revertitur gentilis factus, et praevaricatione maiori poena dignus est.
   Sequitur: Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis. Et hoc est quod dicitur in hodierno evangelio: Cum turbae irruerent ad Iesum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. Quod a proprietate dicitur laci, quasi generans auram, quia crispantibus undis de se auram emittit. Stagnum - lacus qui non fluit dictum, quod ibi aqua stet - praesens saeculum significat, in quo sunt ebullitiones, quae generant auram mundanae laudis, breviter transeuntem. Unde Psalmus: "Periit memoria eorum cum sonitu "(Ps 9,7), idest plausu et favore mundano. Et sicut in stagno aquae coercentur, ut non effluant, sic in mundo libertas peccantium restringitur, ut non quantum velint in deliciis delectentur. Unde in Luca dicitur, quod filius prodigus cupiebat implere ventrem de siliquis porcorum, et nemo illi dabat (cf. Lc 15,16). Per siliquas porcorum diversas delectationes intelligimus peccatorum, quibus maligni spiritus tamquam porci incrassantur. Quae aliquando cupienti non dantur. Frequenter enim homo plus peccat quam diabolus suggerat. Praevenit enim homo frequenter diabolum, cum a diabolo non praevenitur. Unde Ezechiel: "Dabo te in manibus filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata "(Ez 16,27). Grandis pudor, quod diabolus de peccato hominis erubescit, quod ei non suggerit, cum homo miser de peccato proprio non erubescit.
5. "Stabat" ergo Iesus "secus stagnum," idest hoc saeculum, ut saeculi amatoribus praedicaret Dei verbum. Secus stagnum stetit, quia in hoc saeculo existens saeculi gloriam, quae est tamquam lacus absorbens, contempsit et contemni docuit. Unde super hoc habes concordantiam in tertio libro Regum, ubi dicitur, quod Elias "reperit Eliseum, filium Saphat, arantem in duodecim iugis boum, et ipse in duodecim iugis boum arantibus unus erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum; qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro te, patrem meum et matrem meam, sic sequar te. Dixitque ei: Vade et revertere, quod enim meum erat feci tibi. Reversus autem ad eum, tulit par boum et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo et comederunt "(3Reg 19,19-21).
   moraliter. Redemptor noster, descendens de caelo, divino iudicio acquisivit populum, adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat iudicans, Eliseus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: "Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis "(Gal 3,27). "Relictis bobus cucurrit post Eliam," quia electorum chorus, audito: Nisi quis renuntiaverit omnia quae possidet non potest meus esse discipulus (cf. Lc 14,33), statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus desideriis desservire, et sic aliis verbum vitae praedicavit. Hoc est enim osculari patrem et matrem: quoscumque potest, sive de iudaeis sive de gentibus, sermone velle corrigere.
   "Tulit par boum" etc. Per quod carnem et spiritum intelligimus, quorum carnes, idest carnales concupiscentias, in aratro, idest cordis contritione, coquere debemus et populo dare, ut comedant; ut quos mala vita scandalizavimus, verae poenitentiae exemplo reficiamus.
6. Sequitur: "Et vidit duas naves stantes" etc. Nota quod istae duae naves sunt Ierusalem et Babylonia, Paradisus et AEgyptus, Abel et Cain, Iacob et Esau, idest congregatio vere poenitentium et nefanda collectio saecularium. In his enim duobus omnes homines dividuntur. Istae sunt duae mulieres meretrices, de quibus habes concordantiam in tertio libro Regum, ubi dicitur, quod "venerunt duae mulieres meretrices ad regem Salomonem" - "Merito ad illum meretrices venerunt, quem postmodum deceperunt" -; "quarum una ait: Obsecro, mi domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. Tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec. Et eramus simul, nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus. Mortuus est autem filius mulieris huius nocte: dormiens quippe oppressit eum. Et consurgens intempestae noctis silentio, tulit filium de latere meo, ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus. Quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum, quem genueram. Responditque altera mulier: Non est ita, ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris, filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. Tunc rex ait: Afferte mihi gladium. Cum attulissent gladium coram rege, Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri. Dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem, commota sunt quippe viscera eius super filio suo: Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur. Respondit rex et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est enim mater eius "(3Reg 16-27).
   Meretrices sunt dictae a merendo stipendia libidinis. Istae duae meretrices duas significant vitas, vere poenitentium scilicet et carnalium. Sed attende diligenter quod vitam poenitentium dicimus per meretricem figurari non pro eo quod meretrix sit, cum iam ad suum sponsum sit conversa, sed pro eo quod meretrix fuit, dum diabolo adhaesit. Simile quid habes in 'Luca' [in Matthaeo]: "Cum esset," inquit, "Iesus in domo Simonis leprosi "(Mt 26,6), non quia tunc leprosus erat, sed quia ante fuerat. Hae vitae sunt illae duae virgae, de quibus dicit Zacharias: "Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum "(Zach 11,17). Nota quod vita poenitentium dicitur virga et decor. Virga quia sub disciplinae rigore posita; decor, quia lacrimis ab omni lepra peccati mundata. Vita carnalium dicitur funiculus, quia peccatorum suorum funiculis constricta.
   Quanta vero mala Cain Abel, Esau Iacob, carnales poenitentibus inferant, ostenditur, cum subinfertur: "Ego et mulier haec habitabamus in domo una" etc. Ecce duae naves stantes in stagno. Stagnum et domus mundum significant, in quo istae duae mulieres habitant. Pariunt poenitentes, pariunt et carnales. Sed in tertio die poenitentes pariunt opera lucis, heredem vitae aeternae, in cordis amaritudine, de quorum partu dicitur: "Mulier, cum parit, tristitiam habet "(Io 16,21). Pariunt et carnales opera tenebrarum, filios gehennae in carnis gaudio, de quibus dicit Salomon in Parabolis: "Laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis "(Prov 2,14). Et hoc in tertio die; ex adulterina enim diaboli suggestione, primo concipiunt in consensu mentis; deinde portant in propositum malae voluntatis; tertio parturiunt peccatum in effectu operis.
   "Et eramus," inquit, "simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus." In mundo enim insimul habitant. Unde Iob: "Frater fui draconum, et socius struthionum "(Iob 30,29). In area est granum cum palea; in torculari, vinum et vinacia, oleum et amurca.
   Sequitur: "Mortuus est autem filius mulieris huius" etc. Opus carnalium moritur, cum per subsequentem culpam suffocatur. Nocte pravae intentionis, caecitate mentis, interficitur filius huius mulieris: "Dormiens quippe oppressit eum. Qui dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt "(1Thess 5,7).
   "Et consurgens intempestae noctis" etc. Intempesta dicitur importuna, quando nihil potest agi, et omnia quieta sunt. Nam tempestivum est opportunum. Vel, intempesta, nox alta et obscura vel media. Hanc auctoritatem sic exponit beatus gregorius, de carnalibus doctoribus, qui dum quod dicunt facere negligunt, per somnum corporis auditores suos occidunt, et negligendo opprimunt, quos alere verborum lacte videbantur. Unde dum reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos laudabilis vitae nequeunt, alienos sic attrahere conantur, ut dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud iudicia hominum excusent mala quae agunt, et subditorum vita mortiferam tegant negligentiam. Unde mulier, quae filium extinxit proprium, quaesivit alienum. Sed matrem veram Salomonis gladius invenit, quia cuius fructus vivat vel intereat, extremo examine, ira iudicis examinabit vel demonstrabit. Et notandum quod vivens filius prius dividi praecipitur, ut soli postmodum matri reddatur, quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa alter apud Deum meritum, alter apud homines laudem habere permittitur.
   Sed falsa mater, quem non genuit occidi non timuit, quia arrogantes magistri et caritatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidia enim succensi nolunt aliis vivere, quos se conspiciunt non posse possidere. Unde: "Nec meus sit nec istius." Quos enim sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivere per veritatem. Sed vera mater satagit, ut eius filius saltem apud extraneum sit et vivat, quia concedunt veraces magistri, ut ex eorum discipulis alii magisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae non amittant. Per quae pietatis viscera, haec eadem vera mater cognoscitur, quia omnino magisterium in examine caritatis approbatur. Sola totum recipere meruit, quae quasi totum concessit; quia fideles praepositi, pro eo quod ex bonis discipulis non solum aliis laudem non invident, sed etiam utilitatem profectus exorant, ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo iudicio ex eorum vita perfectam retributionem assequuntur.
   His de duabus navibus et earum concordantiis descriptis, ad sequentia accedamus.
7. Sequitur: "Piscatores autem descenderant et lavabant retia." Nota quod ab utraque nave, poenitentium scilicet et carnalium, piscatores descendunt. Poenitentes enim descendunt ab eo quod sunt per gratiam ad id quod sunt per naturam, de gradu scilicet excellentioris vitae ad considerationem fragilitatis propriae. Carnales etiam a tumore superbiae descendunt ad cinerem poenitentiae. "Et lavabant," inquit, "retia". Ibi dicit GLOSSA: Lota retia plicat qui intermisso praedicandi officio, quod alios docuit ipse implere satagit.
   Unde in introitu hodiernae missae exorat dicens: "Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavit ad te. Adiutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus "(Ps 26,7.9). Nota quod Petri navicula, poenitentium vita, merito ad sponsum conversa, tria petit, scilicet exaudiri, non derelinqui, neque despici. Exaudiri in orationis tempore, non derelinqui in hostium persecutione, non despici pro transacta iniquitate.
   Huic primae clausulae concordat prima particula hodiernae epistolae, in qua beatus Petrus naviculae sibi commissae filiis loquitur, dicens: "Omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles; non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis "(1Pt 3,8-9).
   Petrus naviculam sibi commissam feri maris fluctibus concuti, ventis et periculis exponi, tamquam providus nauclerus, eidem, ut ad portum quietis incolumis perveniret, arborem et velum, gubernaculum et ancoram, remos hinc et inde mirabili fecit magisterio. Ait enim: "Omnes unanimes," ecce arbor in medio navis, unanimitas scilicet fidei et cordis in Ecclesia: "Erat" illis "cor unum et anima una "(Act 4,32). "Compatientes", ecce velum. Sicut enim velum trahit navem, sic compassio trahit te ad tui proximi necessitatem. Unde Apostolus ad Corinthios: "Si compatitur unum membrum, compatiuntur et omnia membra "(1Cor 12,26). "Fraternitatis amatores," ecce gubernaculum. Sicut enim gubernaculum recte navem dirigit, in obliquum declinare non permittit, in quo maior vis navis ad portum deducendae consistit; sic amor fraternitatis congregationem fidelium regit, ne oberret, et ad portum securitatis perducit. Quia ubi caritas et dilectio, ibi sanctorum est congregatio. "Misericordes", ecce ancora. Ancora dicta quasi anca, idest curva. Sicut enim ancora sua curvitate capit, et dum capit capitur, et capta navem retinet, sic misericordia, dum ex corde capit proximum, capitur a proximo, et dum detinet detinetur, dum ligat ligatur; ex qua ligatione navis, idest anima, nec undis tentationum, nec flatibus suggestionum a sui quietis stabilitate commovetur. "Modesti, humiles," ecce remi a dextris; "non reddentes malum pro malo, sed e contrario benedicentes," ecce remi a sinistris.
   Istis octo si nostra navis fuerit praeparata et ornata recto cursu ad benedictionem aeternae hereditatis, ad portum perpetuae quietis poterit pervenire. Quod nobis praestare dignetur, qui est benedictus et gloriosus per aeterna saecula. Amen.
8. Sequitur secundum. "Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum et laxate retia vestra in capturam "(Lc 5,3-4). Super hoc habes concordantiam in tertio libro Regum, ubi dicitur quod "classis regis Salomonis per mare ibat in Tharsis, deferens inde aurum et argentum et dentes elephantorum et simias et pavos "(3Reg 10,22).
   Classis Salomonis et navis Simonis idem significant. Navis dicta, quod navum, idest peritum rectorem, quaerat; qui gubernare novit propter marina pericula et casus. Unde est illud in Parabolis: "Intelligens gubernacula possidebit "(Prov 1,5). Navis est Ecclesia Iesu Christi, commissa curae Petri, quae peritum, non fatuum, rectorem, non vastatorem, quaerit, ut se inter pericula defendere possit. Haec est classis Salomonis, quae per mare huius mundi vadit in Tharsis, quae interpretatur exploratio gaudii, idest ad illos qui gaudium mundi explorant, ut in ipso gaudeant. Per aurum, humana sapientia; per argentum, philosophica eloquentia; per dentes elephantorum, doctores fortes, parvulis cibum verbi masticantes; per simias, actus humanos imitantes, sed bestialiter viventes, qui ad fidem ex gentibus veniunt, qui fidem tenere videntur et operibus negant; per pavos, quorum caro, si siccata fuerit, imputribilis permanere dicitur, qui pennarum pulchritudine vestiuntur, perfecti, igne tribulationis decocti, adeo ut variis virtutibus decorentur, significantur. Haec de Tharsis, videlicet de amaris fluctibus saeculi, praedicatione Ecclesiae, ad Salomonem nostrum Iesum Christum, deferuntur
9. moraliter. Classis Salomonis est mens poenitentis, quae per mare, idest amaritudinem contritionis, vadit in Tharsis, idest ad explorandum quid commisit et omisit, peccatum et circumstantias peccati; unde venit, ubi existit et quo vadit, quantum ista caro misera sit fragilis et mundi prosperitas fallibilis et labilis. Unde in Genesi, dixit Ioseph ad fratres suos: "Exploratores estis; ut videretis infirmiora terrae "(Gen 42,9), idest fragilitatem et infirmitatem carnis suae, quotidie in amaritudine animae suae considerant. Isti sunt exploratores Iosue, quibus ipse dixit: "Ite, et considerate terram, urbemque Iericho "(Ios 2,1). Iericho interpretatur luna, et significat defectivam mundi prosperitatem, quam viri iusti, explorantes ad exprobrandum, in ea non inveniunt nisi amaritudinem et dolorem. Ex hac igitur exploratione secum deferunt aurum, argentum etc. In auro, conscientiae depuratio; in argento, laudis confessio; in elephantorum dentibus, sui accusatio et reprehensio; in simiis, propriae foeditatis consideratio; in pavonibus gloriae praeteritae abiectio designatur.
   De primis duobus dicit Iob: "Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur "(Iob 28,1). Principium venarum est cor hominis. A corde ergo hominis debet exire argentum, idest confessio divinae laudis. Sed dixit Ieremias: "Prope es tu, Domine, ori eorum, sed longe a renibus eorum "(Ier12,2). Cor carnalium est in renibus, idest luxuriis, et laus Dei in eorum labiis. "Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me "(Mt 15,8). Principium venarum, a quo debet defluere argentum, longe est a Deo. Quomodo ergo argentum confessionis dulce resonabit in aure Omnipotentis, qui dicit: Fili, da mihi cor tuum (cf. Prov 23,26), et: Ad cor respicit Deus? (cf. Ps 7,10). "Et auro locus est in quo conflatur." Gloria conscientae nostrae depuratur in conflatorio examinationis propriae. Hic est locus auro, non hominum lingua, in qua si aurum conflatur consumitur. Miser est qui plus credit linguae alienae quam conscientiae propriae; plerique famam, conscientiam pauci verentur. Quam magnum, non laudari et esse laudabilem!
10. De accusationis et reprehensionis dentibus dicit Iob: "Lacero carnes meas dentibus meis "(Iob 13,14). Carnes dentibus lacerat qui carnalitatem suam digna reprehensione accusat. Et nota quod recte viri poenitentes significantur per elephantes, quibus inest clementiae bonum; quippe si per deserta vagabundum hominem viderint, ductus usque ad notas vias praebent; vel si consertis pecoribus occursitent, itinera sibi blanda et placida manu faciunt. Natu maximus ducit agmen, aetate proximus cogit sequentes. Flumen transituri minimos ante se mittunt, ne maiores ingressu alveum atterant, et profundum gurgitem pressis vadis faciant.
   Similiter clementiae bonum est viris iustis; errantem enim ad viam reducunt; pecoribus, idest simplicibus, blanda et placida operationis manu, viam per quam illaesi pergant faciunt; exemplo et verbo duces aliorum fiunt; per flumen huius vitae ad patriam transituri, minimos ante se mittunt, quia incipientibus, qui adhuc ad robur sanctitatis non pervenerunt, misericorditer compatiuntur, ne, si perfectorum austeritatis via teneriores incesserint, ab incepto opere lassati deficiant.
   Item, in simiis, foeditatis vel turpitudinis commissae consideratio designatur; quia simiae cauda carent, qua foeditatis suae turpitudinem operiant. Sic veri poenitentes excusationis causam non habent, qua peccata sua pallient, sed nude et aperte, non hominum sed solius Dei erubescentes aspectum, turpitudinem, quam commiserunt, detegunt.
   Item, in pavonibus gloriae temporalis abiectio designatur. Unde notantum, quod pavo eicit suas pennas cum prima arbore eiciente sua folia. Et post ei nascitur pluma, cum arbores incipiunt primo follificare. Prima arbor fuit Christus, quae plantata fuit in horto voluptatis, idest utero beatae Virginis. Huius arboris folia ipsius sunt verba, quae cum praedicator in praedicatione eicit et peccator ipsa suscipit, pennas, idest divitias, abicit. In generali vero resurrectione, qua omnes arbores, idest omnes sancti, incipient virescere, tunc ille, qui temporalium pennas abiecit, immortalitatis plumam recipiet. Et sicut in pennis pavonis est pulchritudo, et in pedibus turpitudo, per quorum considerationem reprimitur, ut ita dicam, eius pulchritudo, sic poenitentes huius saeculi gloriam abiciunt, per suae vilitatis et incinerationis recordationem. Tales merces viri poenitentes deferunt, dum se et sua quotidie explorare non desinunt.
11. Dicamus ergo: "Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum." Rogat Dominus Ecclesiae suae praelatum, ut a terra ipsam reducat pusillum, idest, sibi commissos ad gubernandum ab amore terrenorum abstrahat. Sed si terrae adhaeret et gibbosus est et ad terram incurvatus, quomodo alios a terra reducet? Moyses quando cum uxore et filiis, ut dicitur in Exodo, proficiscebatur in AEgyptum, ut educeret populum Israel, angelus voluit eum interficere; sed quando uxorem et filios suos reliquit, dimisit eum angelus (cf. Ex 4,24-26).
   Sic praelati et sacerdotes nostri temporis, qui per Moysen designantur, habent uxores et filios ad litteram, reptilia post sacerdotes clamantia: Vae, vae. De quibus dicit Isaias: "Pulli asinorum commixtum migma comedent "(Is 30,24). Migma hebraeum est, idest mixtura, palea minuta frumento permixta. Substantia enim sacerdotis hodie ex duobus est commixta, ex palea scilicet terrenae negotiationis et frumento ecclesiasticae oblationis. Tale migma comedunt pulli asinorum, idest filii sacerdotum. Hi cum uxore et filiis volunt liberare populum Dei de captivitate diaboli. Sed occurret eis Dominus et occidet eos, nisi uxorem et filios a se separaverint. Quibus separatis, dicet Dominus: Reduc navem a terra pusillum.
12. Sequitur: "Et sedens docebat de navicula turbas." Super hoc habes concordantiam in tertio libro Regum: "Fecit rex Salomon thronum de ebore grandem, et vestivit eum auro fulvo nimis. Qui habebat sex gradus; et summitas throni rotunda erat, in parte posteriori, et duae manus hinc atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant iuxta manus singulas; et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc, atque inde: Non est factum tale opus in universis regnis" (3Reg 10,18-20). Nota quod haec auctoritas tribus modis potest exponi: primo de Ecclesia, secundo de anima, tertio de beata Virgine Maria.
   De Ecclesia, sic. Solium Salomonis Ecclesia esse intelligitur, in qua pacificus noster, regnans, iudicia sua facere dignoscitur. Bene de ebore factum esse memoratur; quoniam elephans, cuius haec ossa sunt, inter quadrupedia sensu plurimum valet, et temperanter miscetur feminae suae, et coniuge secunda non utitur. Hoc pudicis aptatur, qui per castitatem Christi praecepta sequuntur. Hanc vestivit auro, quia splendorem gloriae suae in ea per miracula clarescere fecit. Sex diebus perfecit Deus mundi ornatum, qui numerus perfectione sua perfectionem operum significat. Septimo requievit Deus.
   Et quia sex aetatibus mundus constat, in quibus licet operari, quisquis caelestem patriam desiderat, bonis operibus festinet ascendere. Rotunditas throni in posteriori significat requiem aeternam, quae post hanc vitam sanctis futura est, ubi quisquis hic bene laborat, mercede remuneratus, perenni quiete perfruetur. Manus tenentes sedile significant solatia divinae gratiae, quae Ecclesiam ad caeleste regnum provehunt. Ideo duae, quia in utroque Testamento hoc praedicatur, quia nonnisi divino adiutorio aliquid boni perfici potest. Per leones duos patres utriusque Testamenti figurantur, qui fortitudine animi sibi et aliis dominari didicerunt. Hi iuxta manus stabant, quia sancti patres quidquid boni fecerunt non sibi sed Deo imputaverunt. Unde: "Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam "(Ps 113B,1). Per duodecim leunculos praedicatorum ordo, apostolicam doctrinam sequens, significatur. Hi supra sex gradus hinc atque inde stant, quia bonorum operum gressus hinc et inde doctrinis et exemplis munire certant.
13. "Fecit rex Salomon" etc. Nota quod ad aliquod opus faciendum duo sunt necessaria, sapientia scilicet et virtus: sapientia disponitur, virtute consumatur. Iesus Christus, qui est Dei virtus et Dei sapientia (cf. 1Cor 1,24), fecit sibi thronum, in quo requiesceret. Thronus est anima cuiuslibet iusti, quam sua sapientia Iesus Christus creavit, cum non esset; sua virtute recreavit, cum perdita esset. Fecit ergo thronum, ut in ipso requiesceret, quia anima iusti sedes est sapientiae (cf. Sap 7,27), et per Isaiam dixit: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum et trementem sermones meos? (cf. Is 66,2). Et 'Ecclesiasticus' [Prov]: "Rex qui sedet in solio, dissipat omne malum intuitu suo "(Prov 20,8). Sic Iesus Christus, rex regum, sedet in solio, idest requiescit in anima; dissipat omne malum carnis, mundi et diaboli intuitu suo, idest respectu gratiae suae.
   "Fecit", inquit, "thronum de ebore grandem" etc. Quid ebur, quid aurum fulvum, quid sex gradus, quid summitas rotunda et pars posterior, quid duae manus et sedile, quid duo leones et duodecim leunculi significent, videamus. Ebur a barro, idest elephante, est dictum. Unde notandum quod inter elephantes et dracones iugis est discordia. Denique insidiae hoc astu praeparantur. Serpentes propter [prope] semitas delitescunt, per quas elephantes assuetis callibus evagantur, atque ita, praetermissis prioribus, postremos impetunt, ne qui antecesserant queant opitulari; primumque pedes nodis illigant, ut, laqueatis cruribus, gradiendi impediant facultatem.
   Elephantes vero arboribus vel saxis se applicant, ut, pondere nitibundo attritos, interficiant angues. Dimicationis praecipua est causa, quod elephantibus frigidior inest sanguis, et ob id a draconibus avidissime torrente captantur aestu. Quam ob rem numquam invadunt, nisi potu gravatos, ut, venis propensius irrigatis, maiorem sumant de oppressis satietatem; nec aliud magis quam oculos petunt, quos solos expugnabiles sciunt, vel interiora aurium. Elephantes sunt viri iusti; dracones, daemones, inter quos et viros iustos semper est discordia. Daemones pedibus, idest affectibus, iustorum insidias ponunt, quibus ipsos angues iusti interficiunt. Inde enim necantur, ubi venenum infundere quaerunt. Ardens luxuria daemonum castitati sanctorum nocere studet, quam tunc maxime invadit, cum ipsos gulae deditos viderit, per ipsam enim castitatis frigiditas ignescit. Oculos super omnia petunt, quia ipsos noverunt esse prima iacula luxuriae. Vel oculos, idest rationem et intellectum, qui sunt oculi animae, prius petunt, ut ipsos eruant, et aures volunt obturare, ne verbum Dei possint audire. Bene ergo dicitur: "Fecit thronum de ebore grandem." De ebore quoad castitatem, grandem quoad contemplationis celsitudinem.
   "Vestivit eum auro fulvo nimis." Vestis animae est fides, quae tunc est aurea si caritatis claritate fuerit illuminata. De qua veste dicitur in libro Sapientiae: "In veste poderis quam habebat Aaron, totus erat orbis terrarum "(Sap 18,24). In veste fidei, per dilectionem operantis, debent esse quattuor elementa, ex quibus constat totus orbis: ignis scilicet caritatis, aer contemplationis, aqua compunctionis, terra humilitatis.
   "Et habebat sex gradus," qui sunt peccati abominatio, ipsius accusatio, illatae iniuriae remissio, proximi compassio, sui et mundi despectio, finalis perserverantiae consummatio.
   "Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori." Throni summitas est animae desiderium, quo ardet videre Deum, quae in posteriori parte, idest in fine suae vitae, erit rotunda, quia transibit de spe ad speciem. Unde in Psalmo: "Posteriora dorsi eius in pallore auri "(Ps 67,14). Posteriora columbae, idest animae, est beatitudo aeterna. Quae erit in pallore auri, idest contemplatione divinae maiestatis.
   "Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile," idest scabellum, quod erat aureum. Sedile est obedientia, quam tenent duae manus, memoria scilicet dominicae Passionis et recordatio propriae iniquitatis. Iuxta has duas manus stant duo leones, spes scilicet et timor. Spes iuxta manum dominicae Passionis, cuius exemplo libenter obedit, per quem sperat habere quod credit. Iuxta manum, idest recordationem propriae iniquitatis, stat leo timoris, minans periculum, si non obediat, aeternae mortis.
   "Et duodecim leunculi stantes super sex gradus, hinc et inde." Duodecim leunculi sunt illae duodecim virtutes, quas numerat Apostolus: "Fructus", inquit, "Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, castitas, continentia "(Gal 5,22-23). Haec spiritus viri iusti, qui est quasi primus leunculus, in se habet.
14. "Fecit rex Salomon" etc. Beata Maria dicitur veri Salomonis thronus. Unde ipse de ea dicit in Ecclesiastico: "Ego in altissimis habito et thronus meus in columna nubis "(Eccli 24,7). Quasi diceret: Ego, qui in altissimis habito apud Patrem, elegi thronum in paupercula matre. Et nota quod beata Virgo, Dei Filii thronus, dicitur "columna nubis: columna" quia nostram fragilitatem sustentat, "nubis" quia a peccato immunis. Hic thronus fuit de ebore, quia beata Maria fuit candida innocentia, frigida sine libidinis ardore.
   In ipsa fuerunt sex gradus, qui notantur in evangelio: "Missus est Gabriel "(cf. Lc 1,26-38). Primus fuit verecundia, ibi: "Turbata est in sermone eius." Unde illud: In adolescente verecundia, in iuvene hilaritas, in sene prudentia commendatur. Secundus, prudentia; non enim statim affirmavit vel negavit, sed cogitare coepit. Unde: "Et cogitabat qualis esset ista salutatio." Tertius, modestia, ibi: "Quomodo fiet istud?" Quartus, constantia in bono proposito, unde: "Quoniam virum non cognosco." Quintus, humilitas: "Ecce ancilla Domini." Sextus, obedientia: "Fiat mihi." Iste thronus fuit vestitus auro paupertatis. O aurea paupertas gloriosae Virginis, quae Dei Filium pannis involvisti, in praesepio reclinasti! Et bene dicit "vestivit"; paupertas enim animam vestit virtutibus, divitiae vero expoliant.
   "Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori." Beatae Mariae summitas fuit caritas, ob cuius meritum in posteriori parte, idest aeterna beatitudine, summum tenet locum, fine et principio carentem.
   "Et duae manus hinc et inde tenentes sedile." Sedile, idest scabellum aureum, fuit humilitas beatae Mariae, quam tenuerunt duae manus, idest vita activa et contemplativa. Fuit enim quasi Martha et Maria. Martha fuit in AEgyptum iens et inde denuo rediens; Maria, quando conservabat omnia verba, conferens in corde suo (cf. Lc 2,19).
   "Et duo leones," idest Gabriel et Ioannes evangelista, vel Ioseph et Ioannes; "stabant" hinc et inde "iuxta manus:" Ioseph iuxta activam et Ioannes iuxta contemplativam.
   "Et duodecim leunculi," idest duodecim apostoli, "hinc et inde" eam venerantes et ei obsequentes. Vere, vere, tale opus non fuit factum in universis regnis, quia nec similem visa est nec habere sequentem. Multae enim filiae congregaverunt divitias, beata Virgo Maria supergressa est universas (cf. Prov 31,29). Unde de ea dicit auctoritas: Si sola Virgo tacuerit, nulla vox inter ceteros sonabit.
15. Sequitur: "Ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam "(Lc 5,4). Altum superius et inferius dicitur, ad utrumque pertinet. Altum namque caelum et altum mare dicimus. Dicitur Simoni, idest cuilibet episcopo: "Duc in altum." Et statim dicitur post suffraganeis: "Laxate retia in capturam." Nisi enim navis Ecclesiae ducatur in altitudinem sanctae conversationis a praesule, sacerdotes retia in capturam non laxant, sed victimas in profundum declinant.
   Unde Osee: "Audite haec, sacerdotes, quia vobiscum est iudicium; quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Thabor. Et victimas declinastis in profundum "(Os 5,1-2). Nota ista tria: "laqueus, rete" et "declinastis," in quibus tria vitia, scilicet negligentia, avaritia, gula et luxuria, sacerdotum notantur. Negligentia, cum praemittitur: "Laqueus facti estis speculationi." Sacerdotes dati sunt ad speculandum, sed eorum negligentia subditi incidunt in laqueum diaboli (cf. 1Tim 6,9). Avaritia, cum subinfertur: "Et quasi rete expansum super Thabor. "In monte Thabor transfiguratus fuit Dominus, et interpretatur lumen veniens, et significat altare, in quo fit transfiguratio, idest transubstantiatio de specie panis et vini in corpus et sanguinem Iesu Christi, per quod sacramentum venit lumen in animas fidelium. In hoc monte Thabor sacerdotes, immo, ut verius dicam, mercatores, expandunt rete suae avaritiae ad congregandam pecuniam. Celebrant enim missas propter denarios, quos si se recepturos non crederent, minime missam celebrarent; et fit sacramentum salutis instrumentum cupiditatis. Gula et luxuria, cum additur: "Et declinastis victimas in profundum." Victimae sunt oblationes fidelium, quas in profundum, quod dicitur procul a fundo, idest gulam et luxuriam, declinant. Victima dicta, quod ictu percussa cadat. Oblationibus enim fidelium, quos excoriant, eorum iumenta et pulli, focariae et filii impinguantur. Praeceptum fuit in Lege ut mamzer, idest de scorto natus, non ingrederetur in domum Domini (cf. Deut 23,2). Et ecce filii meretricum, non solum ingrediuntur, sed etiam bona domus Domini comedunt.
16. Huic secundae clausulae concordat secunda particula epistolae: "Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos "(1Pt 3,10-12) etc. Beatus Petrus hanc auctoritatem sumpsit de psalmo David (cf. Ps 33,13-15), in qua tria continentur: gloria aeterna iustorum, vita poenitentium, poena male operantium. Gloria aeterna, cum dicit: "Qui vult vitam diligere;" vita poenitentium, ibi: "Coerceat linguam suam"; poena male operantium, cum subiungitur: Vultus autem Domini super facientes mala. In his enim sex consistit vera poenitentia. Coercere scilicet linguam a malo: Virtutem primam esse puto compescere linguam; maledicam linguam indictum emendat silentium (Cato). Non loqui dolum: "Domine", inquit, "quis habitabit in tabernaculo tuo"? Certe "qui non egit dolum in lingua sua "(Ps 14,1.3). Declinare a malo; hoc non sufficit nisi faciat bonum. Inquire pacem, idest intus, scilicet in te ipso quaere pacem; quam si inveneris, pro culdubio cum Deo et proximo pacem habebis. Et sequi eam, finali scilicet perseverantia. Super hoc agentes sunt oculi misericordiae Domini et aures benignitatis eius ad preces eorum. Poena impiorum, cum addit: "Vultus", idest vultuositas, "Domini, super facientes mala "(Ps 33,16-17)"." Haec tria, scilicet gloriam, poenitentiam et poenam, Iesus Christus, ascendens in naviculam, praedicavit turbis, et eius vicarius quotidie non cessat praedicare.
   Rogemus, carissimi, ipsum Dominum Iesum Christum, ut in navem Simonis per obedientiam faciat nos ascendere, in throno eburneo humilitatis et castitatis residere, navem nostram a terrenis in altum contemplationis ducere, retia nostra in capturam relaxare, ut cum multitudine bonorum operum ad ipsum, qui est bonus et summus Deus, valeamus pervenire. Quod nobis praestare dignetur, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
17. Sequitur tertium. "Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebatur autem rete eorum. Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur "(Lc 5,5-7). Nox dicitur a nocendo oculis; tenet enim oculos, ne videant. Qui in nocte laborat, nihil capit, immo aliquando capitur. Unde in Psalmo: "Posuisti tenebras et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae "(Ps 103,20). Cum nox, idest obscuritas peccatorum, fit in anima, tunc bestiae, idest daemones, per ipsam transeunt, ipsam dilaniantes. Qui in nocte, idest huius vitae obscuritate, laborat, ut aliquid transitorium inveniat, nihil capit: ipsa enim temporalia nihil sunt.
   Unde Ieremias: "Aspexi terram, et ecce vacua erat et quasi nihilum" (Ier 4,23). "Nihilum" compositum est ex "nihil" et "illum". Nihil enim post illum sequitur, qui hic terram vacuam amplectitur. "Nihil" nomen insubstantiale est, non res, et componitur ex "non" et "illum". Nam hoc "illum" nomen pro "ullum" veteres accipiebant. De hoc "nihil" dicit Isaias: "Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram te; et quasi nihilum et inane reputatae sunt "(Is 40,17). Omnes gentes, idest gentiliter viventes, quasi non sint sic sunt coram Deo. Sunt per naturam, sed non per gratiam, quia male esse, non est esse; et qui a vero esse cecidit nihilum et inane potest reputari. Esse vere proprieque dicuntur quae nec intensione crescunt, neque retractione minuuntur, nec variatione permutantur. Esse autem non habet contrarium, nisi non esse. Qui ergo intensione rerum temporalium crescit, retractione, idest caritatis defectu, minuitur; variatione, idest mentis instabilitate, permutatur; a vero esse cecidit, "et quasi nihilum et inane reputatae sunt." Sequitur: "In verbo autem tuo laxabo rete." Ibi dicit glossa: Nisi in verbo gratiae supernae, idest interiori inspiratione, laxata fuerint instrumenta praedicationis, frustra praedicator vocis suae iaculum mittit, quia fides populorum non in sapientia verbi compositi, sed divinae vocationis munere provenit. O vana praesumptio! O humilitas fructuosa! Qui nihil ante ceperant, magnam in verbo Christi concludunt multitudinem. Rumpitur rete prae multitudine piscium, quia modo cum electis tot reprobi intrant, quod ipsam Ecclesiam haeresibus scindunt. Rumpitur rete sed non labitur piscis, quia Dominus suos servat, etiam inter persequentium scandala. "In verbo autem tuo," non meo, "laxabo rete." Quotiescumque in meo laxavi, nihil cepi. Heu! Quoties in meo laxavi, mihi non tibi attribui; me non te, mea non tua praedicavi. Et ideo nihil cepi; et si cepi, non piscem sed ranam loquacem cepi, quae me laudaret, et hoc ipsum nihil fuit. "In verbo autem tuo laxabo rete." In verbo Iesu Christi rete laxat, qui nihil sibi sed totum illi attribuit; qui secundum quod praedicat vivit. Quod si fecerit, comprehendet multitudinem piscium copiosam.
18. Unde super hoc habes concordantiam in tertio libro Regum, ubi dicitur, quod "Elias ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram, posuit faciem suam inter genua sua; et dixit ad puerum suum: Ascende et prospice contra mare. Qui cum ascendisset et contemplatus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus. In septima autem vice, ecce nubecula, parva quasi vestigium hominis, ascendebat de mari. Et ecce caeli obtenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis "(3Reg 18,42-45). Quid Elias, quid vertex Carmeli, quid pronus, quid terra, quid facies inter genua, quid puer, quid septem vices, quid nubecula et vestigium hominis, quid mare, quid nubes, ventus et pluvia significent, videamus.
   "Elias" est praedicator, qui debet ascendere in verticem Carmeli, qui interpretatur scientia circumcisionis, et significat sanctae conversationis excellentiam, in qua homo bene scit a se omnia superflua circumcidere. "Et pronus," ecce humilitas; "in terram," ecce propriae infirmitatis recordatio; "et posuit faciem suam inter genua sua," ecce praeteritae iniquitatis afflictio. Et dixit ad puerum suum: "Ascende et prospice contra mare." Puer, a puritate dictus, corpus significat praedicatoris, quod in puritate debet conservare. Hic puer debet prospicere "contra mare," idest mundanos, peccati amaritudine infectos. Contra hos tunc prospicit, cum eorum vitiis in praedicatione contraria proponit. Debet enim "septem vicibus" prospicere, idest septem fidei articulos proponere; qui sunt: Incarnatio, Baptismus, Passio, Resurrectio, Ascensio, Spiritus Sancti missio et Adventus Iesu Christi ad iudicium, in quo peccatores iudicati, mittentur in stagnum ignis ardentis, ubi erit fletus et stridor dentium (cf. Mt 13,42; Apoc 21,8).
   In hoc septimo articulo, quasi septima vice, mundanis poenarum timore percussis, de mari, idest eorum corde, videbit praedicator nubeculam parvam, idest quantulamcumque compunctionem, quasi vestigium hominis, per quod significatur gratia Iesu Christi. Quae cum menti peccatoris infigitur, tunc procul dubio nubecula compunctionis ascendit et paulatim crescit et efficitur nubes magna, obtenebrans claritatem temporalium. Postea sequitur ventus vehemens confessionis: omnia radicitus eradicat vitia, et fit pluvia grandis satisfactionis, quae inebriat terram et germinare eam facit. Et sic praedicator concludit multitudinem piscium copiosam.
   Sequitur: "Et annuerunt sociis qui erant in alia navi" etc. Diximus superius, quod istae duae naves duas significant vitas, poenitentium scilicet et carnalium. Illi qui sunt in nave Simonis, idest obedientia et poenitentia, vocant illos qui sunt in carnali vita, ut veniant et se adiuvent. Simile quid habes in tertio libro Regum, quod Salomon misit ad Hiram regem Tyri, ut ei auxilium praeberet in templo Domini construendo (cf. 3Reg 5,1-6). Sic isti vocant carnales praedicatione, ut veniant, idest recedant a mundi vanitate, et eos adiuvent, idest operibus poenitentiae intendant. Et sic implebunt ambas naves, et aedificabitur templum Domino, idest et de istis et de illis templum in caelesti IerusaIem, vivis lapidibus, construetur.
19. Huic tertiae clausulae concordat tertia particula epistolae: "Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini"1Pt 3,13-14. Petrus poenitentibus, de mundi pelago rete praedicationis extractis, loquitur dicens: "Si boni aemulatores," idest imitatores, "fueritis" illorum, qui vos ad poenitentiam vocaverunt, quis est qui vobis possit nocere? Quasi diceret: Nullus: nec homo nec diabolus. "Et si quid patimini propter iustitiam," non propter culpam, "beati", idest bene aucti, estis, quia vobis corona augmentatur. "Timorem autem eorum ne timueritis," quia "qui timet non est perfectus in caritate "(1Io 4,18). Et nota quod dixit: "Timorem ne timueritis". Duplex est enim timor, rerum scilicet et corporum. Utrumque vero contemnit qui Deum diligit. "Et non conturbemini," ut a stabilitate mentis vestrae moveamini. Et ideo non dixit "turbemini", sed "conturbemini," quia si corpus aliquando turbatur exterius, mens tamen solida et stabilis debet permanere interius.
   Rogemus ergo, fratres carissimi, Dei Patris Verbum, ut in verbo suo, non nostro, rete praedicationis laxemus, ut de profundo vitiorum peccatores extrahere possimus et ad ipsum cum ipsis ascendere valeamus. Ipso praestante, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
20. Sequitur quartum. "Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant; similiter autem Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: Noli timere; ex hoc iam eris homines capiens. Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum "(Lc 5,8-11). Petrus, sciens se peccatorem, tantae maiestatis presentia timuit aggravari, et ideo dixit: "Exi a me, quia homo peccator sum, Domine." Qui se peccatorem cognovit ad genua Iesu procidit. In quo duo notantur, scilicet timor pro peccatis, in eo quod dicit: "procidit", spes de misericordia Redemptoris, in hoc quod dicit: "ad genua Iesu." De quibus Dominus promittit poenitentibus per Isaiam: "Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis "(Is 66,12).
   Ubera dicta quia uvida sunt, scilicet humore lactis. Nota quod duo sunt ubera: Incarnationis et Passionis. Primum fuit consolationis, secundum reconciliationis. Poenitentes nuper conversi, quasi mammothrepti, portantur ad ubera, ut lacte Incarnationis consolentur, et sanguine, qui ab ubere, in monte Calvariae lancea aperto, exivit, reconciliati, ad passionem sustinendam animentur. Super genua etiam paternae benignitatis, tamquam mater filio, eis blanditur, ut certissime confidant, quia, qui ubera Incarnationis et Passionis eis propinavit, peccati remissionem et regni beatitudinem eisdem non negavit.
   Ait ergo: "Exi a me, Domine" etc. Ubi nunc est qui ex impenso sibi beneficio timeat aggravari? Timuit Petrus. Sed nos, multorum conscii criminum, ad divinae maiestatis praesentiam irreverenter accedimus, nec timemus. Ibi quidem divinae est maiestatis praesentia ubi est corpus Christi, angelorum gloria, ubi Ecclesiae sunt sacramenta, ubi sancta tractantur mysteria. Haec quidem credimus, sed, tamquam obstinati in malitia, peccare non desistimus, et ideo dicit Dominus per Ieremiam: "Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? "(Ier 11,15). Certe non, immo accumulabunt.
   "Stupor", inquit, "circumdederat eum" etc. Stupet Petrus et eius socii, in tanta captura piscium. Debemus et nos stupere in conversione peccatorum, sicut faciebant illi, de quibus in libro Iudicum, quod percussit Samson Philisthaeos "ingenti plaga, ita, ut, stupentes, suram femori imponerent "(Iudic 15,8). Sura est posterior pars tibiae. Cum Dominus percutit Philisthaeos, idest daemones, et liberat Israel, idest animam, de manu eorum, stupentes suram femori debemus superponere. In femore, carnis delectatio, cui tunc suram superponimus, cum, exemplo peccatoris conversi, carnis delectationem carnis afflictione reprimimus.
   Sequitur: "Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens. Ex hoc." Idest: Hoc ad ipsum Petrum pertinet specialiter, cui exponitur quid captura significet piscium. Sicut tunc per retia pisces, sic per verba aliquando caperet homines. Vel, "ex hoc," quia fuisti humilis, vitae tuae maculas erubescens, confessionem verecundia non reprimens, sed potius detecto vulnere remedium quaerens, eris homines capiens.
   "Et subductis ad terram navibus, secuti sunt eum, relictis omnibus." Christus gigas geminae substantiae, cursor levis explicans vias suas, exultavit ad currendam viam (cf. Ps 18,6) et negotium pro quo venerat ad perficiendum. Qui ergo vult eum sequi necesse est ut omnia relinquat, omnia deponat et postponat, quia currentem non potest sequi oneratus. Unde dicitur in tertio libro Regum: "Manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat "(3Reg 18,46). Manus dicta, quasi munus, est gratia Dei, quae, cum sit super hominem, tale ac tantum munus ei confert, ut, scilicet accinctis lumbis, castitate currat, paupertate nudus nudum, pauper pauperem sequens Christum.
21. Unde huic quartae evangelii clausulae concordat quarta particula epistolae: "Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris "(1Pt 3,15). Nota ista tria: Dominum, Christum et sanctificate. Dominus dicitur a dominatu. Christus a chrismate, "sanctus" latine idem est quod "àgios" graece, idest sine terra, in qua sunt quattuor: immunditia, insatiabilitas, obscuritas et fragilitas. Qui est sine terra, idest terrenorum amore, in quo est immunditia luxuriae, insatiabilitas avaritiae, obscuritas irae et invidiae, fragilitas inconstantiae, iste, procul dubio, tamquam humilis servus Dominum, tamquam verus christianus Christum sanctificat in corde suo.
   Fundamus ergo preces, fratres carissimi, ad ipsum Iesum Christum, ut det nobis, omnibus relictis, posse cum apostolis currere, ipsum in cordibus nostris sanctificare, qua ad ipsum, qui est sanctus sanctorum, mereamur pervenire.
   Ipso praestante, qui est laudabilis, amabilis, dulcis et suavis, cui est honor et gloria per aeterna saecula.
   Dicat omnis poenitens anima, de stagno Genesareth eruta: Amen. Alleluia.