Sermoni Domenicali

DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA

Evangelium. in quarta dominica Quadragesimae: De quinque panibus.
   In primis sermo ad praedicatorem, ibi: "Mitte panem tuum".
   Item sermo ad exprobrationem peccati, ibi: "Iudas per puerum Odollamitem", et quinquepartito pane et eius significatione.
   Item sermo de quinque cubitis myrrhae, ibi: De quinque panibus et de quinque fratribus Iudae et eorum significatione.
   Item sermo de maledicto quaternario et quinquepartito conventu et eorum significatione, ibi: "Per tria movetur terra".

1. De quinque panibus et duobus piscibus satiavit Dominus quinque millia hominum (cf. Io 6,1-15).
   Praedicatoribus loquitur Salomon in Ecclesiaste: "Mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post multa tempora invenies illum "(Eccle 1,11). Aquae transeuntes sunt populi in morte defluentes. Unde dicit mulier Thecuites, in secundo libro Regum: Omnes labimur sicut aqua (cf. 2Re 14,14). Dicit Isaias: "Populus iste abiecit aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin et" Phacee "filium Romeliae" (Is 8,6). Siloe interpretatur missus. Aquae ergo Siloe sunt doctrina Iesu Christi, missi a Patre.
   Hanc aquam abiciunt qui terrenis desideriis effluunt et assumunt Rasin, idest spiritum superbiae, et Phacee, idest immunditiam luxuriae, et ideo labuntur tamquam aqua in profundum gehennae. "Super" ergo "aquas transeuntes", o praedicator, "mitte panem tuum", panem praedicationis, de quo dicitur: "Non in solo pane" etc. (Mt 4,4), et Isaias: "Panis ei", idest iusto, "datus est" (Is 33,16);" et post multa tempora", idest in die iudicii, "invenies illum", idest retributionem pro illo. In nomine Domini mittam panem super aquas, de quinque panibus et duobus piscibus sermonem sub compendio caritati vestrae componendo.

2. Dicamus ergo: De quinque panibus et duobus etc. Quinque panes sunt quinque libri Moysi, in quibus quinque animae refectiones inveniuntur. Primus panis est peccati exprobratio in contritione; secundus, peccati denudatio in confessione; tertius, sui ipsius vilitas et humiliatio in satisfactione; quartus, zelus animarum in praedicatione; quintus, caelestis patriae dulcedo in contemplatione.
   De primo pane habes in primo libro, scilicet Genesi, quod Iudas per puerum Odollamitem misit haedum Thamar (cf. Gen 38,20). Iudas interpretatur confitens et significat poenitentem, qui debet mittere haedum, idest peccati exprobrationem, Thamar, quae interpretatur amara, commutata, palma. Haec est anima poenitens, in cuius triplici interpretatione triplex status poenitentium designatur: amara dicitur quoad statum incipientium, commutata proficientium, palma perfectorum. Odollamites interpretatur testimonium in aqua et significat compunctionem lacrimarum, quibus poenitens testificatur se peccatum exprobrare et de cetero non committere. Et sic de hac Thamar, ut dicit Matthaeus, poterit gignere Iudas Phares et Zaram (cf. Mt 1,3). Phares interpretatur divisio, Zaram oriens. Prius enim a peccato se dividere et postmodum debet poenitens boni operis illuminationi intendere: "Declina", inquit Propheta, "a malo": ecce Phares; "et fac bonum "(Ps 36,27), ecce Zaram.
   De secundo pane habes in secundo libro Moysi, scilicet Exodo, ubi dicitur, quod Moyses "percussum AEgyptium abscondit sub sabulo" (Ex 2,12). Moyses interpretatur aquaticus, et significat poenitentem, aquis compunctionis fluidum. Hic debet percutere AEgyptium, idest mortale peccatum, in contritione, et abscondere sub sabulo in confessione. Dicit enim augustinus: Si tu discooperis, Deus cooperit; si tu tegis, Deus detegit. Ille ergo AEgyptium abscondit qui peccatum suum detegit; abscondit, inquam, Deo et detegit sacerdoti. Unde dicitur in Genesi quod Rachel abscondit idola Laban (cf. Gen 31,34). Rachel interpretatur ovis. Haec est anima poenitens, quae idola, idest peccata mortalia, Laban, idest diaboli, debet abscondere. "Beati", inquit Propheta, "quorum tecta sunt peccata" (Ps 31,1).
   De tertio pane habes in tertio libro Moysi, scilicet Levitico, ubi praecipitur sacerdotibus vesiculam gutturis et plumas proicere in locum cinerum ad orientalem plagam (cf. Lev 1,16). In vesicula gutturis notatur ardor et sitis avaritiae, de qua Iob: "Exardescet contra eum", idest avarum, "sitis" (Iob 18,9). In pluma, levitas superbiae : "penna", inquit Iob, "struthionis", idest hypocritae, "similis est pennis herodii et accipitris" (Iob 39,13), idest viri contemplativi. Haec in loco cinerum proiciuntur, cum verbum primae maledictionis, "Cinis es et in cinerem reverteris" (Gen 3,19), corde compuncto cogitamus. Australis plaga est vita aeterna, a qua per primos parentes decidimus. Humiliatur ergo poenitens in satisfactione et vesiculam avaritiae et plumam superbiae a se proicit, cum eulogium primae maledictionis ad memoriam reducit et se proiectum a facie oculorum Dei quotidie ingemiscit.
   De quarto pane habes in quarto libro, scilicet Numeri ubi dicitur quod Phinees, arrepto pugione, confodit duos fornicantes in locis genitalibus (cf. Num 25,7-8). Phinees est praedicator, qui, arrepto pugione, idest verbo praedicationis, fornicatores in locis genitalibus debet confodere, ut, denudata et quasi in faciem obiecta eorum turpitudine, de commisso scelere erubescant. "Revelabo", inquit Dominus per Prophetam, "pudenda tua in faciem tuam" (Nah 3,5)". Imple", inquit David, "facies eorum ignominia" (Ps 82,17) etc.
   De quinto pane habes in quinto libro, scilicet Deuteronomio, ubi dicitur quod ascendit Moyses de campestribus Moab in montem Abarim, et ibi mortuus est coram Deo (cf. Deut 34,1.5). Moyses, idest poenitens, de campestribus Moab, qui interpretatur ex patre, idest conversatione carnalium, qui sunt ex patre diabolo, debet ascendere in montem Abarim, qui interpretatur transitio, idest excellentiam contemplationis, "ut transeat de hoc mundo ad Patrem" (Io 13,1).
   Isti sunt quinque panes de quibus dicitur: De quinque panibus et duobus piscibus etc.

3. Isti sunt quinque cubiti myrrhae, de qua dicit solinus quod in Arabia est arbor, quae dicitur myrrha, quinque cubitis a terra elevata (cf. Solinus, "Polyhistor", 46). Arabia interpretatur sacra, et significat sanctam Ecclesiam, in qua est myrrha poenitentiae, quae quinque cubitis, qui sunt quinque panes evangelici, elevat hominem a terrenis. Isti sunt quinque fratres Iudae, de quibus dicitur a Iacob in Genesi: "Iuda, laudabunt te fratres tui" (Gen 49,8); qui sunt: Ruben, Simeon, Levi, Issachar, Zabulon. Ruben, videns; Simeon, auditio; Levi, additus; Issachar, merces; Zabulon habitaculum fortitudinis interpretatur.
   Habeat ergo Iudas fratrem suum Ruben, ut videat in contritione illis septem oculis, de quibus dicit Zacharias: In lapide uno, idest in poenitente, qui debet esse lapis per constantiam et unus per fidei unitatem, erant septem oculi (cf. Zach 3,9). Quorum primo debet videre praeterita, ut defleat; secundo futura, ut caveat; tertio prospera, ne elevent; quarto adversa, ne deprimant; quinto superiora, ut sapiant; sexto inferiora, ut desipiant; septimo interiora, ut sibi in Deo placeant.
   Habeat ergo secundum fratrem Simeonem in confessione, ut ipsius vocem Dominus audiat, sicut dicit Moyses in Deuteronomio: "Audi, Domine, vocem Iudae" (Deut 33,7); et de qua in Canticis: "Sonet vox tua in auribus meis; vox tua dulcis" (Cant 2,14).
   His duobus, scilicet contritioni et confessioni, tertius frater Levi superadditur in satisfactione, ut mensura poenae respondeat culpae: "Facite", inquit, "fructus dignos poenitentiae" (Lc 3,8). In Sina enim, quod interpretatur mensura, data fuit lex. Lex gratiae illi datur, cuius poenitentia culpae commensuratur.
   Habeat etiam quartum fratrem Issachar, ut, zelo animarum fervens, aeternae beatitudinis mercedem accipiat; sed truncus inutilis terram occupans, et idiota fatuus locum Ecclesiae impediens, non mercedem vitae aeternae sed acerbitatem mortis aeternae.
   Habeat nihilominus, obsecro, quintum fratrem Zabulon, ut, in habitaculo contemplationis cum simplici Iacob inhabitans (cf. Gen 25,27), gustum caelestis dulcedinis suscipere mereatur.
   Isti sunt quinque panes, de quibus dicitur: De quinque panibus et duobus piscibus etc.

4. Duo pisces sunt intellectus et memoria, quibus debent condiri quinque libri Moysi, ut quod legis intelligas, et quod intelligis memoriae thesauro reponas. Vel, duo pisces, qui ad mensam regis de profunditate maris asportantur, sunt Moyses et Petrus: Moyses ab aqua, de qua assumptus est, sic denominatus (cf. Ex 2,10), et Petrus piscator, in apostolatu sublimatus. Illi Synagoga, huic Ecclesia est commissa. Istae sunt Sara et Agar, de quibus habuistis in epistola hodierna: "Scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit" (Gal 4,22) etc. Ancilla Agar, quae interpretatur solemnis, significat Synagogam, quae in legis observantiis, quasi quibusdam solemniis, gloriabatur. Sara, quae interpretatur carbo, significat sanctam Ecclesiam, in die Pentecostes Sancti Spiritus igne ignitam. Filius illius, idest populus Iudaeorum, impugnat filium istius, idest populum credentium.
   Vel aliter. Sara, quae interpretatur princeps, est superior pars rationis, quae debet principari, tamquam domina, ancillae, idest sensualitati, quam significat Agar, quae interpretatur vultur. Sensualitas enim, tamquam vultur, carnalium desideriorum cadavera sequitur. Filius huius, idest motus carnis, persequitur filium istius, idest motum rationis - et hoc est quod dicit Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem (cf. Gal 5,17) -, ut ipsam eiciat cum filio suo. Unde dicitur: "Eice ancillam, et filium eius" (Gal 4,30). Caro enim, bonis naturae gravida et temporalibus opulenta, insurgit in dominam, et evenit illud quod dicit Salomon in Parabolis: "Per tria movetur terra, et quartum sustinere non potest: per servum cum regnaverit, per stultum cum saturatus fuerit cibo, per mulierem odiosam cum assumpta fuerit in matrimonium, et per ancillam cum fuerit heres dominae suae" (Prov 30,21-23). Servus regnans est corpus recalcitrans. Stultus cibo satiatus est animus deliciis inebriatus. Mulier odiosa est prava operatio; quae tunc assumitur in matrimonium, cum peccator in malae consuetudinis incidit vinculum. Et sic ancilla Agar, idest sensualitas, fit heres dominae suae, idest rationis. Sed, ut infelix istud dominium dissolvatur, de quinque panibus et duobus piscibus satiavit Dominus quinque millia hominum.

5. De hoc habes concordantiam in introitu missae: Laetare, Ierusalem, et conventum facite (cf. Is 66,10-11) etc. Nota quod, secundum numerum quinque millia hominum, quinque sunt conventus: primus celebratus fuit in caelo; secundus, in paradiso; tertius, in monte Oliveti; quartus, in Ierusalem; quintus, apud Corinthum.
   In primo conventu nata fuit discordia. Primus enim angelus, primo albus, sed postea factus niger monachus, quia, primo lucifer et postea tenebrifer, discordiae zizaniam inter fratrum agmina seminavit. In choro enim concordiae non ab inferiori sed a superiori incepit cantare antiphonam superbiae: Ascendam, inquit, in caelum, idest ad aequalitatem Patris, et ero similis Altissimo (cf. Is 14,13-14), idest Filio. Et, dum sic alte cantaret et cordis venae intumescerent, irrecuperabiliter cecidit, cuius superbiam firmamentum sustinere non potuit.
   Item, in secundo paradisi conventu nata fuit inobedientia, propter quam primi parentes proiecti sunt in huius exilii miseriam.
   In tertio, simonia, quae est emere vel vendere spirituale vel adnexum spirituali. Quid ergo spiritualius, quid sanctius Christo, quem Iudam vendendo simoniae periculum credimus incurrisse, et ideo laqueo suspensum crepuisse? (cf. Act 1,18). Sic omnis simoniacus, nisi resignaverit et vere poenituerit, laqueo aeternae damnationis suspensus, medius crepabit.
   In quarto conventu paupertas defecit, cum Ananias et Saphira, de pretio agri venditi, proprium sibi subtraxerunt, Spiritui Sancto mentientes, et ideo manifestae ultionis confestim sententiam pertulerunt (cf. Act 5,1-10). Sic proprio renuntiantes et sanctae paupertatis sigillo se consignantes, si Iericho destructam voluerint reaedificare, maledictionis improperium aeternaliter sustinebunt.
   In quinto defecit castitas; sicut legitur in epistola ad Corinthios, quod Paulus excommunicationis sententia fornicatorem illum, qui uxorem patris acceperat, in interitum carnis ferire non dubitavit (cf. 1Cor 5,1-5).
   Vos autem, qui estis membra Ecclesiae, cives Ierusalem caelestis, facite quinquepartitum conventum, exclusa discordiae zizania, inobedientiae vesania, simoniae concupiscentia, avaritiae lepra, luxuriae immunditia, ut inter quinque millia quinque panibus et duobus piscibus satiati, tamquam millenarii perfectione perfecti, computari mereamini. Ipso praestante, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.