Sermoni Domenicali

DOMINICA III POST PASCHA

Evangelium in tertia dominica post Pascha: "Modicum et iam non videbitis me," quod in tribus clausulis dividitur.
   In primis sermo ad verbi Dei auditores, et quid conferat audientibus, ibi: "Vade et accipe librum." [de prima clausula]. Item sermo de brevitate gloriae temporalis, ibi: "Spes impii quasi lanugo." Item sermo de septem vitiis, quibus qui fuerint irretiti septem punientur poenis, ibi: "Audivi vocem magnam." de secunda clausula. Sermo de planctu iustorum et gaudio carnalium, ibi: "Amen, amen dico vobis, quia plorabitis," et ibi: "Vocabit Dominus ad fletum." Item sermo contra huius saeculi amatores, carnales et fornicatores, ibi: "Vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam," et de tribus nominibus diaboli, et de decem cornibus et septem capitibus bestiae, et eorum significatione.
   Item sermo de tristitia sanctorum, ibi: "Mundus gaudebit." de tertia clausula. Sermo quod tribus modis videt nos Deus, ibi: "Iterum videbo vos," et de corde.
   Item sermo de gloria aeternae beatitudinis et claritate Ierusalem caelestis, ibi: "Ostendit mihi Angelus flumen aquae vivae." Item evangelium: "Mulier cum parit tristitiam habet," moraliter expositum, in cuius prologo dicitur de natura corviculorum, et de anima poenitente, ibi: "Mulierem derelictam." Item in eodem dicitur qualiter homo in utero matris concipitur, et quae sequuntur, et quomodo moraliter sunt intelligenda.
   Item sermo de confessione, in qua debet laborare anima sicut mulier parturiens, ut ibi: "Dole et satage."

1. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: "Modicum, et iam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem" (Io 16,16).
   Dixit angelus Ioanni in Apocalypsi: "Vade, et accipe librum de manu angeli et devora illum, et faciet amaricare ventrem tuum; sed in ore tuo erit dulce tamquam mel" (Apoc 10,8-9). Liber, dictus quasi litterarum uber, abundantiam sanctae praedicationis significat. Hic est ille puteus, quem Isaac in Genesi appellavit "Abundantiam" (cf. Gen 26,33). Hoc est flumen cuius impetus laetificat civitatem Dei (cf. Ps 45,5), idest animam, in qua habitat Deus. O homo, "accipe", idest ad te cape, hunc librum, ut eius ubertate tuam sterilitatem, eius abundantia tuam inopiam expellas. "Et devora illum." Devorat librum qui cum aviditate audit Domini verbum. Unde dicitur in libro Esdrae quod "aures omnis populi erant erectae ad librum" (2Esdr 8,3). Aures ad librum erigit, qui Dei verbum attente audit. "Et amaricare faciet ventrem tuum." Venter est, qui acceptos cibos digerit, dictus quod per totum corpus vitae alimenta ministrat; hominis mentem significat, quae Dei verbum suscipere, susceptum in meditatione digerere, bene digestum ad unamquamque virtutem debet transmittere. Verbum Domini amaricare facit ventrem, quia. ut dicit Isaias, "amara est potio bibentibus illam" (Is 24,9); et Ezechiel: "Abii amarus in indignatione spiritus mei" (Ez 3,14). Nec mirum si verbum Domini mentem amaricare facit; praedicit enim ista temporalia casura, vitae praesentis modicitatem, mortis amaritunem, gehennae acerbitatem. Sed in ore tuo erit dulce tamquam mel, quia quidquid difficile est in praecepto, amarum in praedicationis verbo, leve et dulce est amanti; vel amarum est in praesenti, quia pungit ad poenitentiam, sed dulce erit in patria, quia perducet ad gloriam. Unde de his duobus dicit Dominus in hodierno evangelio: Modicum et iam non videbitis me.
2. Nota quod in hoc evangelio tria notantur. Primum, nostrae vitae mora modica, cum praemittitur: "Modicum et non videbitis me." Secundum, mundanorum vana laetitia, ibi: "Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos" etc. Tertium, gloria aeterna, ibi: "Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum" etc. Huius evangelii tribus clausulis tres ultimas partes Apocalypsis volumus concordare. Prima pars agit de septem angelis, habentibus phialas plenas irae Dei. Secunda, de damnatione meretricis magnae, idest vanitatis mundanae. Tertia, de flumine aquae vivae, idest perennitate vitae aeternae.
   In introitu missae cantatur: "Iubilate Deo, omnis terra." Et legitur epistola beati Petri: "Obsecro vos, tamquam advenas et peregrinos."
3. Dicamus ergo: "Modicum et iam non videbitis me;" ac si diceret: Modicum, idest parvum tempus restat usque ad hoc quod patiar et claudar sepulcro; et iterum parvum tempus usquequo resuscitatum videatis. Vel parvum tempus est, idest triduum, quo clausus non videbor; et iterum parvum, idest quadraginta dies, quo suscitatus videbor. "Quia vado ad Patrem;" hoc est quia tempus est, ut, deposita mortalitate, humanam naturam caelis inferam.
   moraliter. Nota quod in hoc evangelio septies ponitur "modicum" ad significandum quod vita nostra, quae circumvolvitur septem diebus, modica est. Unde Iacobus: "Quae est vita nostra? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur" (Iac 4,05). Unde Iob: "Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt" (Iob 21,13). Et iterum: "Laus impiorum brevis et gaudium hypocritae ad instar puncti" (Iob 20,5). Punctum a pungendo dictum, adeo brevissimum quod intervallo careat, quod ob incomprehensibilem brevitatem sui in partes dividi non possit. Punctus est vita peccatoris, in qua est punctio conscientiae, brevitas vitae. Unde in libro Sapientiae: "Spes impii tamquam lanugo, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis" (Sap 5,15). Voluptas, quae speratur ex abundantia terrenorum, volatilis est ut lanugo. Lanugo dicta, quasi lana super poma; vel est fructus cannae, inanis et superficialis ut spuma, de qua in Osee: "Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae" (Os 10,7). Samaria est dignitas, quae facit transire regem suum, idest praelatum, quasi spumam, per quam intelligitur superbia, quae cito tollitur procella infirmitatis. Voluptas etiam tamquam mentis fumus turbat oculos; stercora, idest immunditias peccati, relinquit, ut hospes praeteriens. His quattuor similitudinibus consonat illud Osee: "Erunt", inquit, "quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario" (Os 13,3). Nubes et ros sole adveniente fugatur et consumitur. Pulvis vento rapitur, fumus in tenues auras dissolvitur. Sic, adveniente ardore mortis, temporalium abundantia fugiet et deficiet, et carnalis concupiscentia et omnis vanagloria evanescet. Vae ergo illis, qui pro huius vitae modica abundantia, momentanea delectatiuncula, vitae aeternitatem perdiderunt: in huius infelicis exilii dierum septenario, septem vitiis sunt irretiti, et ideo bibent de septem phialis irae Dei.
4. Unde habes concordantiam in Apocalypsi: "Audivi, inquit Ioannes, vocem magnam de caelo dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas irae Dei in terram. Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram. Et secundus effudit phialam suam in mare. Et tertius effudit phialam suam super flumina et super fontes aquarum. Et quartus effudit phialam suam in solem. Et quintus effudit phialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum. Et sextus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphratem. Et septimus effudit phialam suam in aerem" (Apoc 16,1-17). Per terram, avari et usurarii; per mare, superbi et inflati (cf. Is 51,9-10); per flumina et fontes aquarum, luxuriosi; per solem, vanagloriosi; per sedem bestiae, invidi et accidiosi; per flumen Euphratem, quod interpretatur abundantia, ebrii et gulosi; per aerem falsi religiosi designantur.
   De terra avaritiae dicit Dominus serpenti in Genesi: "Terram comedes omnibus diebus vitae tuae" (Gen 3,14), quia avarus cibus est diaboli.
   De mari superbiae dicit Iob: "Mare loquitur: Non est mecum" (Iob 28,14), scilicet sapientia, quia "Deus superbis resistit" (Iac 4,6).
   De flumine luxuriae dicitur in Exodo, quod praecepit Pharao omni populo suo dicens: "Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite" (Ex 1,22). Pharao interpretatur dissipans vel discooperiens eum, et significat diabolum, qui, postquam virtutum fabricam dissipat, hominem miserum pallio gratiae discooperit et denudat. Hic omne opus virile, virtuosum et perfectum, in flumine luxuriae cupit interficere, feminas vero, idest mentes effeminatas, quibus abutatur, reservare.
   De sole vanaegloriae dicit Dominus in Matthaeo, de seminibus seminantis: "Sole orto aestuaverunt, et quia non habebant radicem aruerunt" (Mt 13,6). Semina sunt bona opera, quae, sole vanaegloriae aestuante, arescunt. Quidquid enim propter vanamgloriam facis totum amittis, de qua dicit beatus bernardus: Tibi, cinis et pulvis, gloria unde? De vitae sanctitate? Sed spiritus est qui sanctificat: non tuus sed Dei. An blanditur tibi favor popularis, qui verbum bonum bene deprompseris? Sed Deus est qui dedit os et sapientiam. Quid est lingua tua, nisi calamus scribae velociter scribentis? (cf. Ps 44,2) Dicit phisosophus: Compendiosa eos via ad gloriam pervenire, qui darent operam ut quales videri vellent tales essent.
   De sede invidiae, in qua habitat bestia, idest diabolus, dicitur in Apocalypsi: "Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae" (Apoc 2,13). Invidi sunt sedes diaboli. Unde dicit Iob: "Ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur" (Iob 37,8). Latibulum et antrum corda significant invidorum, quae fuligine invidiae sunt obscura. Antrum enim quasi atrum, idest obscurum, dicitur.
   De Euphrate gulae dicitur in Ieremia, quod lumbar computruit in flumine Euphrate (cf. Ier 13,7). Lumbar castitatis computrescit in abundantia gulae et ebrietatis. Dicit philosophus: Ede et bibe, ut bene vivas; non vivas, ut tantum edas et bibas.
   De aere falsae religionis dicitur in Apocalypsi, quod "obscuratus est aer de fumo putei" (Apoc 9,2). Puteus est cupiditas, cuius fumus omnes fere religiosos iam infumavit. Omnes illi, qui istis septem vitiis fuerint irretiti in huius vitae septenario, inebriabuntur septem phialis, idest septem plagis, idest septem iudiciariis sententiis, in inferno. In corpore enim et in anima, quibus peccaverunt, aeternaliter punientur.
5. Sequitur secundum. "Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem peperit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum" (Io 16,20-21). In aerumnis huius saeculi omnes boni plorant, sed mundi amatores gaudent. Unde de utroque dicit Isaias: "Vocavit Dominus exercituum ad fletum et ad planctum et ad calvitium et ad cingulum sacci; et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur" (Is 22,12-13). Omnes iusti Dei gratia vocati sunt in fletu contritionis et planctu confessionis; in calvitio, idest temporalium abrenuntiatione, et cingulo sacci, idest asperitate poenitentiae. Sed mundi amatores sunt in gaudio mundi, laetitia peccati, gula et luxuria inebriati.
6. Haec est illa Babylon, de qua habes concordantiam in Apocalypsi: "Vidi", inquit Ioannes, "mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae, habente septem capita et cornua decem. Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione et immunditia fornicationis eius" (Apoc 17,3-4). Mulier, a mollitie sic dicta, molles illos significat, qui Evae, a qua peccatum incepit, conformantur. De hac muliere dicit Salomon: "Mulier fornicaria, quasi stercus in via" (Eccli 9,10). Stercus dictum, quia stratum in agris. Mulier fornicaria sunt omnes mundani, qui conculcantur a daemonibus, tamquam stercus a transeuntibus. De hac meretrice Dominus conqueritur per Ieremiam: "A saeculo," inquit, "confregisti iugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso prosternebaris meretrix" (Ier 2,20). Filii huius saeculi, generatio prava, adultera et perversa; filii alieni, socii furum, idest daemonum, confregerunt iugum obedientiae, ruperunt vincula praeceptorum Dei et dixerunt: Non serviemus. Unde Iob: "Quis est," inquiunt, "Omnipotens, ut serviamus ei? Et quid prodest nobis si adoraverimus eum?" (Iob 21,15). In omni colle sublimi superbiae et sub omni ligno frondoso luxuriae, quia luxuria frondosa et opaca loca quaerit, tamquam meretrix, diabolo prosternuntur.
   Bene ergo dicit Ioannes: "Vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam." Bestia dicta, quasi vastia, est diabolus vastans animae virtutes, qui est sanguineus in se et in suis. Super hunc sedent mundani; quia ipse fundamentum eorum, ipsi innituntur. Sed qui - diabolo de caelo - labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur. Unde Iob: "Videntibus cunctis praecipitabitur" (Iob 40,28), tam ipse quam reprobi, quorum ipse caput.
   "Plenam", inquit, "nominibus blasphemiae." Diabolus habet tria nomina, ut dicitur in Apocalypsi: "Hebraice Abdo, graece Apollyon, latine habet nomen Exterminans" (Apoc 9,11). Abdo servus, Apollyon exterminans interpretatur. Vel, dicitur Apollyon graece "apotheis polin," idest noxius, qui et infernalis dicitur. Haec sunt nomina blasphemiae, quibus diabolus et eius membra Deo blasphemant. Sunt enim servi peccati, noxii et infernales exterminantes, idest extra terminum vitae aeternae se et alios ponentes.
   "Habentem septem capita et cornua decem." Septem capita sunt illa septem vitia, de quibus dicit Propheta in Psalmo: "Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas, et labor in medio eius et iniustitia; et non defecit de plateis eius usura et dolus" (Ps 54,10-12). Civitas sanguinis, universa plena mendacii, in quam Dominus non ingreditur, est collecta multitudo carnalium, in qua est iniquitas ad Deum, quae, hic bis ponitur, quia duobus modis contra Dominum peccatur, committendo scilicet et omittendo; contraddictio ad praelatum; labor et iniustitia ad teipsum; usura et dolus ad proximum. Decem cornua sunt de quibus Apostolus ad Romanos: "Repletos", inquit, "omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate" (Rom 1,29). Vel, septem capita et decem cornua sunt illa, de quibus dicitur in libro Sapientiae: "Omnia commixta sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio, infidelitas, turbatio et periurium, tumultus bonorum, Domini immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum incostantia, inordinatio, moechia et impudicitia, infandorum cultura idolorum" (Sap 14,25-27).
7. Sequitur: "Et mulier erat circumdata purpura" etc. In purpura, amor dignitatis; in coccino, quod sanguinei est coloris, crudelitas mentis; in auro, mundana sapientia; in lapide pretioso et margaritis divitiarum opulentia designatur. Istis mulier fornicaria, Babylon magna, Satanae synagoga, carnalium turba circumdatur et ornatur. De qua subditur: "Habens poculum aureum in manu sua" etc. Poculum, vel calix aureus, in manu Babylonis est mundi gloria, foris aurea, sed intus omni spurcitia et abominatione plena. Unde Salomon in Parabolis: "Fallax gloria, et vana pulchritudo" (Prov 31,30). Hoc calice inebriantur reges mundi, Ecclesiae praelati, religiosae et religiosi. Unde Ioannes: "Cum qua, inquit, fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui habitant terram de vino prostitutionis eius" (Apoc 17,2).
   De qua ebrietate dicit Isaias: "Dominus immiscuit in medio AEgypti spiritum vertiginis, et errare fecit AEgyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens" (Is 19,14). Vertigo proprie est quotiescumque ventus consurgens terram in gyrum mittit, vel dolor capitis. In medio AEgypti, idest in mundanis, Dominus miscuit, idest misceri permisit, spiritum vertiginis, idest amorem cupiditatis, cuius impulsu, quasi quodam vento, in circuitu mutantur, et sic errant sicut ebrius, qui numquam invenit viam latam; et sicut ebrius dum trahitur, dum percutitur non sentit, sic nec isti. Unde dicunt in Parabolis: "Verberaverunt me, et non dolui, traxerunt me et non sensi" (Prov 23,35); quia miser peccator non dolet, cum a daemonibus verberatur; nec sentit, cum de peccato in peccatum ab ipsis trahitur.
   De hoc habes concordantiam in Threnis Ieremiae: "Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus: ad te quoque perveniet calix, inebriaberis atque nudaberis" (Lam 4,21). Edom interpretatur sanguis. Filia Edom est carnalium effeminata voluptuositas. Huic ironice loquitur Propheta: "Gaude et laetare." Gaudet in abundantia saeculi, laetatur in carnis luxuria. Haec habitat in terra Hus, quod interpretatur consilium, de quo dicit Isaias: "Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens" (Is 19,11). Sapientes huius mundi dant consilium insipiens, temporalia scilicet quaerere, fugientia apprehendere, falsae mundi promissioni credere. Istius mundi consilio filia Edom decepta, calice aureo mundanae gloriae inebriatur et postmodum denudatur. Huius enim saeculi amatores post temporalium ebrietatem nudabuntur omnibus bonis, et nudati damnabuntur aeternis poenis.
   Unde subdit Ioannes in Apocalypsi: "Sustulit, inquit, unus angelus fortis unum lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare dicens: Hoc impetu mittetur Babylon, illa magna civitas et ultra non invenietur" (Apoc 18,21). "Angelus fortis" est Christus, quia aereas potestates devicit. "Sustulit unum lapidem," quia elevat malos habentes dura corda, ut gravius puniat; "quasi molarem magnum," quia per mundana volvuntur, vel quia alios conterunt; "et misit in mare," idest in amaritudinem inferni, ut quantum se Babylon exaltavit et in deliciis fuit, tantum sentiat tormentorum (cf. Apoc 18,7).
8. Bene ergo dicit Dominus in hodierno evangelio: "Mundus gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium," et illius gaudium in tristitiam. Unde in hoc eodem evangelista dicit Dominus: "Omnis homo primum bonum vinum ponit, deinde id quod deterius est" (Io 2,10). In hoc mundo bibunt vinum laetitiae, sed in alio bibent acetum gehennae. Unde in Ieremia: "Ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu, quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in derisum et in maledictionem erit Bosra" (Ier 49,12-13). Sancti, quibus non est iudicium, ut bibant calicem tristitiae huius saeculi, bibentes cordis amaritudine, bibent corporis dolore; dolent enim et gemunt super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio universae terrae. Et tu, Babylon, mater fornicationum, quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens in hoc saeculo vinum gaudii, bibes in alio acetum inferni. Dicit gregorius: Si tanta est vitae mortalis infirmitas ut nec iusti quidem, qui in caelo commorandi sunt, hinc sine laboribus, propter innumerum humanae miseriae cumulum, transeant vitam, quanto magis hi, qui a caelesti gloria sunt exortes, certum perpetuae suae damnationis exitum expectant? Et iterum: Quoties patientiam Iob considero et mortem sancti Ioannis Baptistae mente recolo, tibi dico, o peccator, intellige hinc quid sint passuri quos Dominus reprobat, dum sic patiuntur qui, iudice teste, laudantur. Quid faciet virgula deserti, ubi timore concutitur cedrus paradisi? Sequitur: "Per memetipsum iuravi, dicit Dominus," quia maiorem non habeo (cf. Hebr 6,13), "quod Bosra," quae interpretatur munita, idest mundanorum perfida synagoga, quae, propugnaculis peccatorum, iaculis defensionum, se munit contra Dominum, "erit in solitudinem," quia sola remanebit sine gratia comite, "et in opprobrium," quia denudata temporalibus, "et in derisum," quia illusa a daemonibus, "et in maledictionem illam," scilicet: "Ite, maledicti, in ignem aeternum" (Mt 25,41) etc.
   Sequitur: "Mulier cum parit tristitiam habet." Tristis dictus, quasi tritus, a "tero teris." Sancti in huius exilii peregrinatione sunt triti, afflicti, angustiati, quibus dignus non est mundus (cf. Hebr 11,37-38); quibus loquitur Petrus in hodierna epistola: "Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam" (1Pt 2,11). Advena dictus, quasi aliunde veniens. Peregrinus est qui extra suam patriam proficiscitur. Omnes advenae sumus quia aliunde, idest de gaudio paradisi, devenimus in huius miseriam exilii; peregrini etiam sumus, quia proiecti a vultu oculorum Dei, extra patriam caeli mendicantes proficiscimur.
   Abstineamus ergo a carnalibus desideriis, similes Nabot, qui interpretatur conspicuus, ut, sicut ille maluit mori, ut dicitur in tertio libro Regum, quam hereditatem suam vendere (cf. 3Reg 21,1-14), sic debemus malle quascumque poenas pati, quam pro carnis deliciis aeternam gloriam dare.
   Quod si fecerimus, tristitia nostra in gaudium convertetur. Cui consonat introitus hodiernae missae: "Iubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius" (Ps 65,1-2). Tria dicit: "Iubilate", scilicet corde; "psalmum dicite," ore; "date gloriam," opere, ut ad gloriam aeterni gaudii pervenire mereamur.
9. Sequitur tertium. "Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis" (Io 16,22). Nota quod tribus modis videt nos Deus. Primo, gratiam conferendo. Unde dixit Nathanaeli: "Cum esses sub ficu, vidi te" (Io 1,48). Exules paradisi habuerunt vestes de foliis ficuum, quae carnis excitant pruritum. Ille est sub ficu, qui in umbra tepidae conversationis et pruritu libidinosae carnis habitationem sibi eligit. Hunc Deus videt, cum ei gratiam confert. Secundo videt, cum gratiam collatam conservat. Unde in Genesi: "Vidit Dominus cuncta quae fecerat; et erant valde bona" (Gen 1,31). Cuncta quae facit Dominus in nobis, cum gratiam infundit, sunt bona; sed cum videt, idest ipsa in nobis conservat, tunc sunt valde bona, idest perfecta. Tertio videbit nos assumendo ad seipsum. Unde dicit: "Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum." Cor est fons caloris et principium sanguinis, et est principium motuum rerum delectabilium et offensibilium; et universaliter motus cuiuslibet sensus ex illo incipiunt et ad ipsum redeunt. Et virtus spiritualis remanet ultimo in corde; et accidit omnibus membris mortificatio prius quam cordi, quod primo et ultimo movetur in nobis. Quia ergo cor est membrum dignius ceteris, ideo Dominus de eo intulit: "Et gaudebit cor vestrum," ut sicut ab ipso vita procedit, sic et gaudium.
10. "Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis." De hoc habes concordantiam in ultima parte Apocalypsis: "Ostendit", inquit Ioannes, "mihi angelus flumen aquae vivae, splendidum tamquam crystallum, procedens de sede Dei et Agni in medium plateae eius" (Apoc 22,1-2). In flumine perpetuitas, in aqua viva satietas, in splendido crystallo claritas, in sede Dei et Agni Dei et hominis glorificata humanitas designatur. Ecce gaudium vestrum, quod nemo tollet a vobis.
   De flumine perpetuitatis dicit Dominus in Isaia: "Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset pax tua sicut flumen" (Is 48,18). Flumen perpetuas habet aquas. O homo, si mandata Dei attendis, in pace perpetuitatis securus gaudebis. De satietate aquae vivae dicitur in Psalmo: "Apud te est fons vitae" (Ps 35,10): fons indeficiens, fons omnes satians, de quo qui biberit non sitiet in aeternum (cf. Io 4,13). De splendore dicitur in eadem Apocalypsi: "Civitas non eget sole, neque luna; nam claritas Dei illuminat eam, et lucerna eius est Agnus" (Apoc 21,23), idest Filius Dei. De cuius sede, idest humanitate, in qua se humiliavit divinitas, lumen perpetuitatis, aqua viva aeternae satietatis, crystallinus splendor divinae claritatis procedunt in medium, idest communitatem, plateae civitatis, Ierusalem caelestis, quia Deus erit omnia in omnibus (cf. 1Cor 15,28), omnes unum recipient denarium, uni omnes comparticipabunt remunerationi, gratias agentes Verbo Incarnato, quia per ipsum perpetui, satiati, splendidi et beati sunt effecti.
   Rogamus et nos, Domine Iesu, ut in huius vitae modicae septenario, spiritum salutis facias nos concipere, et heredem vitae aeternae in tristitia cordis parturire, ut in caelesti Ierusalem de flumine aquae vivae bibere, et tecum mereamur congaudere. Te praestante, qui es benedictus, gloriosus, laudabilis et amabilis, dulcis et immortalis per aeterna saecula. Dicat omnis creatura: Amen. Alleluia.
11. "Mulier cum parit tristitiam habet." Dicit Isaias: "Mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus" (Is 54,6). Dominus, suae gratiae inspiratione et Ecclesiae praedicatione, vocat mulierem, idest animam peccatricem, mollem et effeminatam, ad poenitentiam; derelictam a diabolo, assumptam a Deo. Unde ipsa dicit: "Pater meus," idest diabolus, "et mater mea," idest carnalis concupiscentia, "dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me" (Ps 26,10). Quos diabolus derelinquit Christus assumit.
   Dicitur, quod corvus non cibat filios suos, nisi prius viderit plumas nigras succrescere; unde ipsi corviculi interim sic vivunt: muscae enim ad spumam, quae de ore corviculorum profluit, congregantur; et tunc corviculi attrahunt spumam suam cum muscis, et sic mirabiliter reficiuntur. Unde Iob: "Quis praeparavit corvo escam, quando pulli eius ad Deum clamant, vagantes, eo quod non habeant cibos?" (Iob 38,41). Et in Psalmo: "Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum" (Ps 146,9). Corvus vero, si in pullis suis plumarum candorem succrescere viderit, eos derelinquit et a nido proicit.
   Corvus est diabolus. Filii corvi sunt peccatores in mortali existentes, paternam nigredinem imitantes. Unde de eis dicit Nahum propheta: "Facies eorum sicut nigredo ollae" (Nah 2,10). Olla nigredinem ex igne et fumo contrahit. Facies sunt opera, per quae, tamquam per faciem, cognoscitur homo. "A fructibus eorum cognoscetis eos" (Mt 7,16). Opera ergo peccatorum sunt sicut nigredo ollae, quia igne diabolicae suggestionis et fumo concupiscentiae carnalis denigrata. Unde dicit Ieremias in Threnis: "Denigrata est super carbones facies eorum" (Lam 4,8). Sunt ergo peccatores filii diaboli; sed, cum per gratiam candorem remissionis peccatorum recipiunt, tunc diabolus eos derelinquit, et Dominus piissimus in suae misericordiae brachiis suscipit.
   Bene ergo dicitur: "Mulierem derelictam et moerentem spiritu." Unde ipsa dicit in Threnis Ieremiae: "Posuit me desolatam, tota die moerore confectam" (Lam 1,13). "Desolatam", idest solatio temporalium destitutam, "moerore confectam:" optima confectio, cum ex tribus electis speciebus - contritionis, confessionis et satisfac-tionis - et balsamo divinae miserationis conficitur, opere apothecarii, idest Spiritus Sancti, electuarium animae poenitenti. De qua dicit Dominus in hodierno evangelio: "Mulier, cum parit, tristitiam habet" etc.
   Quia Dominus de muliere parturiente et ipsius dolore similitudinem proposuit, ut nos doceret de peccato dolere et bonum opus parturire, ideo qualiter homo in utero matris concipitur, et quomodo formatur et novem mensibus portatur, et qualiter cum dolore parturitur, volumus secundum naturam primo dicere et postmodum quaedam ex istis moraliter explanare.
12. [secundum naturam]. Mulier in delectatione concipit et in dolore parturit. Post impregnationem gravatur et efficitur super oculos eius quasi obscuritas; et hoc apparet in quibusdam cito, post decem dies, et in quibusdam mulieribus retardatur. In impregnatione accidit impregnatis debilitas appetitus, quando embryoni incipiunt pili oriri in capite. Cor primum inter omnia membra formatur, et membra interiora formantur antequam exteriora. Et distinguitur prius pars superior, quae est a pariete ad superius, et est maior in respectu; pars autem inferior est minor. Necessario hoc membrum cor debet creari ante alia, quoniam est principium motus et est membrum habens magnum dominium, quia ex ipso vita procedit. Et cor positum est in loco superiori et in anteriori: quod nobilius est ordinatum est in loco nobiliori naturaliter.
   Cor autem solummodo inter omnia membra interiora non potest pati dolorem nec infirmitatem magnam. Et hoc rectum est, quia quando corrumpitur principium, in nullo adiuvat residua membra. Et alia membra recipiunt virtutem a corde; cor autem non recipit ex eis. Et non est in aliquo corde os, praeterquam in equo et in uno genere vaccarum, quoniam in corde horum animalium est os propter magnitudinem corporis. Os enim positum est in corde naturaliter ad sustentandum, sicut in omnibus.
   Post creationem ergo cordis creatur pars superior corporis. Unde prius in creatione embryonis apparent caput et oculi. Quod vero est sub umbilico, ut crus et coxa, apparet valde parvum, quoniam pars inferior non est nisi propter partem superiorem.
   Debet ergo esse in corde principium sensuum et omnes virtutes animales, et propter hoc creatur cor prius. Et propter calorem cordis et exitum venarum ex eo, posuit natura membrum frigidum in opposito cordis, scilicet cerebrum; et propter hoc creatur caput in generatione, post creationem cordis. Magnitudo autem capitis est maior magnitudine aliorum membrorum, quoniam cerebrum est magnum et humidum ex prima creatione. Unde infantes non possunt ferre caput longo tempore propter pondus cerebri. Et omnia membra recipiunt prius terminos et signa, deinde post recipiunt colores et duritiem et mollitiem subtiliter; quoniam signator prius signat, deinde ponit colores super illa signa, quousque compleat opus suum.
   Si corpusculum in marem figuretur, color melior est gravidis et pronior parturitio uteri. Deinde a quadragesimo die est motus. Alter sexus, scilicet femina, nonagesimo primum die palpitat, et concepta femina gestantis vultum pallore inficit, crura quoque praepedit languida tarditate. In utroque sexu, cum capilli germinant, incommodum maius est, fitque pleniluniis auctior aegritudo, quod tempus etiam editis semper nocet. Cum salsiores escas edit gravida, ungulis caret partus.
   Et nota quod omne animal quadrupes est extensum in matrice, et omne animal carens pedibus stat in matrice super latus, sicut pisces, utpote balaena et delphinus, quae portant filios suos in utero. Alii vero pisces faciunt ova sua in aqua, et ideo parum diligunt filios, quia parum laborant in eis. Et ideo dicit Habacuc: "Fecisti homines sicut pisces maris, et sicut reptile non habens principem" (Hab 1,14).
   Et omne animal habens duos pedes stat incurvatum in matrice, sicut aves et homo, quoniam ista stant incurvata in matrice, et nasi eorum stant inter genua, et oculi eorum super genua. Unde genae dicuntur a genibus, quae cum in oratione flectimus, oculi, quasi quadam pia cognatione, ad lacrimas provocantur.
   Et auriculae eorum sunt extra. Et omnia animalia in principio tenent capita superius, et quando complentur et moventur ad exitum, vertunt capita ad inferius. Quoniam pars superior est maior parte inferiori, sicut accidit trutinae, quando declinat ponderosius ad terram.
   Et manus embryonis, in hominibus, sunt extensae super costas; et quando embryo paritur, subito vadit manus ad os.
   Cum mulier prope ad uterum liberandum venerit, momenta maturitatis, enitentis spiritum retinere multum congruit, quoniam quidem letali mora oscitatio suspendit puerperia. Quod praecipue accidit mulieribus, quae non habent costas magnas, quoniam non bene possunt tenere anhelitum. Nota quod etiam in plurimis mulieribus peioratur dispositio, tempore impregnationis; et hoc accidit propter quietem, ex qua congregatur in eis multa superfluitas. In mulieribus autem laborantibus non manifestatur impregnatio sicut in aliis; et forte pariet statim, nam labor consumit superfluitates. Labor autem est ex eis quae faciunt evaporare multum, ita quod mulier in tempore partus potest retinere suum anhelitum; quoniam, hoc quando fecerit, erit partus levis et facilis; et cum non erit, e contrario, quia dolorosus, difficilis et tristis. Mutier ergo, cum parit, tristitiam habet.
13. moraliter. Mulier est anima. Sancti Spiritus gratia est quasi vir, ipsam impraegnans filio benedictionis, idest proposito bonae voluntatis et spiritu salutis. Unde Isaias: A facie tua, Domine, concepimus et parturivimus spiritum salutis (cf. Is 26,17-18). Post cuius impregnationem, anima gravatur, quia pro peccatis amigitur; visus caligine hebetatur, quia splendor temporalium ei offuscatur. Unde Iob: "Obtenebrentur stellae caligine eius" (Iob 3,9). Stellae gloriae mundanae obtenebrentur caligine poenitentiae. In impregnatione accidit debilitas et fastidium appetitus, quia anima, postquam gratia Dei gravidatur, fit ad malum debilis, priora vitia fastidit. Unde Sponsa in Canticis: Nuntiate Dilecto, quia amore langueo (cf. Cant 5,8). Homo languidus est debilis et cibaria fastidit. Sic anima amore sui sponsi languet, cum ad malum efficitur debilis et vitia anteacta fastidit.
   Cor primum inter omnia membra formatur. In corde humilitas notatur, in quo ipsa principale eligit hospitium. "Discite", inquit Dominus, "a me, quia mitis sum et humilis corde" (Mt 11,29). Haec inter ceteras virtutes prius debet formari, quia ipsa est forma deformata informans. Nam ex ipsa est principium motus totius bonae operationis, magnum habens dominium inter ceteras, quia mater et radix omnium virtutum. Unde Salomon in Parabolis: "Melior est canis vivus leone mortuo" (Eccle 9,4). Ibi dicit glossa: Melior est humilis publicanus superbo pharisaeo quanto magis se humiliavit, tanto magis exaltatus fuit. Unde beatus bernardus: Quo profundius fundamentum humilitatis iacies, eo aedificium altius consurget. Humilitas ceteris virtutibus nobilior, quae sua nobilitate ignobilia et inhonesta humiliter sustinet; in loco superiori, idest in oculis, et in anteriori, idest gestu corporis, principalius debet ordinari. Unde dicitur de humili publicano: "Non audebat oculos suos levare ad caelum; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori" (Lc 18,13).
   Sicut cor non potest pati dolorem nec infirmitatem, sic vera humilitas istud non potest pati, scilicet dolere de illata iniuria, nec infirmari de alterius prosperitate. Et hoc rectum est, quia si humilitas corrumpitur ceterarum virtutum fabrica dissipatur. Unde gregorius: Qui sine humilitate virtutes congregat, quasi qui pulverem in ventum portat.
   Et in aliquo corde non est os, praeterquam in corde equi et vaccae. In equo, hypocrita arrogans; in vacca luxuriosus designatur. In simulata humilitate hypocritae est os superbiae et rapinae; superbit enim de penna struthionis et rapit laudes alterius sanctitatis. In instabili humilitate luxuriosi est os excusationis et obstinationis. Per haec duo animalia, equum et vaccam, omnia genera vitiorum intelliguntur.
14. Sequitur: Post creationem cordis etc. Postquam humilitas in mente hominis formatur, tunc fit distinctio partis superioris et inferioris, et quia pars superior est dignior inferiori, ideo prius formatur, et in ipsa prius apparent caput et oculi. Pars superior est vita contemplativa, in qua prius apparet, et debet apparere, caput caritatis, de quo dicitur in Canticis: "Caput eius aurum optimum" (Cant 5,11). Aurum est purum et lucidum. Nam caritas, pura ad Deum, lucida debet esse ad proximum.
   Et apparent oculi, idest cognitio aeternae felicitatis. Vita activa, tamquam pars inferior, debet servire contemplationi, quoniam pars inferior non est nisi propter partem superiorem. Unde Apostolus: Non vir propter mulierem, sed mulier propter virum est formata (cf. 1Cor 11,9), quia non contemplativa propter activam, sed vita activa propter contemplativam est instituta.
   Et sicut cerebrum, membrum frigidum, est positum in opposito cordis, ut ipsius temperet calorem, sic vita contemplativa, quae consistit in mentis compunctione, est posita ex opposito vitae activae, ut sua oratione, lacrimarum compunctione, laboris fervorem, tentationis eius calorem temperet, quae in cordis humilitate consistere debet.
   Et sicut magnitudo capitis est maior aliorum membrorum, sic gratia contemplationis est sublimior, quia Deo, quem contemplatur, vicinior. Heu! quanti infantes, idest mente instabiles, magnitudinem huius capitis experti sunt ferre, sed longo tempore non potuerunt portare, propter sui magnitudinem. Solus Abraham, idest vir iustus, cum puero, idest mentis puritate, ascendit in montem vitae contemplativae. Pueri autem remanserunt in convalle mundanae delectationis, expectantes cum asino (cf. Gen 22,3-5), idest asinina tarditate.
   Et sicut omnia membra prius recipiunt terminos, signa, colores, duritiem et mollitiem, sic omnes virtutes debent habere "terminos" suos, ut regia via gradientes non declinent ad dexteram vel sinistram, ne sub praetextu iustitiae crudelitas sibi locum vindicet, et remissa segnities mansuetudinis pallio se palliet. Et "signa", dominicae scilicet Passionis, ut quidquid virtutis agimus totum dominicae Crucis sigillo sanguineo consignemus. Et "colores", non fuscos sed veros, ne vitia, virtutum tincta colore, animam decipiant. Unde dicit sanctus isidorus: Quaedam vitia virtutum speciem praeferunt; unde perniciosius suos sectatores decipiunt, quia se sub velamine virtutis tegunt. Et philosophus: Nullae sunt occultiores insidiae quam eae, quae latent in similitudine officii. Nam troianus equus idcirco fefellit, quia formam Minervae mentitus est. Debent etiam habere virtutes "duritiem" et "mollitiem": vinum et oleum, virgam et manna, verbera et ubera, ferrum et unguentum.
15. Sequitur: Si corpusculum in marem figuretur etc. In masculo opus virtuosum, in femina opus effeminatum designatur. Cum anima opus virtuosum concipit, est bonae dispositionis, quia recte et ordinate omnia disponit; et boni coloris, quia Deo placet et proximum aedificat. Hunc masculum vult submergere Pharao, idest diabolus, in flumine AEgypti (cf. Ex 1,22), idest amore huius saeculi. De hoc masculo dicitur in primo libro Regum: "Domine exercituum," inquit Anna, "si dederis servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus vitae eius" (1Reg 1,11). Sexum virilem, non femineum, petit. Noverat enim quod Pharao feminas sibi reservari iussit (cf. ex 1,22). In sexu ergo femineo effeminatae mentis opus designatur; quod anima misera cum concipit, eius vultus pallore inficitur idest amore terrenitatis foedatur et languida tarditate praepeditur, quia negligens et tepida, viribus destituta, a bono opere retardatur. Haec est filia regis AEgypti, quae infatuavit sapientiam Salomonis et avertit cor eius, ut sequeretur deos alienos (cf. 3Reg 11,3-4). Heu! Quanti hodie sapientes, effeminatione mentis tepidi, sequuntur mortalia peccata! Quot mortalia habes, tot deos adoras. Dicit beatus bernardus: Si sapiens sis, deest tibi ad sapientiam si tibi non fueris.
   Cum pili, idest superfluae cogitationes, in mente oriuntur, magnum animae generant incommodum, quia "perversae cogitationes," ut dicit Salomon, "separant a Deo" (Sap 1,3).
   Et cum salsiores escas edit gravida, ungulis caret partus. Sal terram sterilem reddit. Uxor Lot in salis statuam mutata fuit (cf. Gen 19,26). Sal infatuatum foras proici Dominus iussit (cf. Mt 5,13). Sal in hoc loco significat vanamgloriam, quae omne opus sterile reddit. Anima, heredem vitae aeternae paritura, si sal vanaegloriae comederit, eius opus ungulis, idest finali perseverantia et caelesti gloria, carebit.
   Item, avis et homo incurvata sunt in matrice; et nasi eorum sunt inter genua, et oculi super genua, et auriculae extra. In naso, discretio; in genibus, lacrimarum compunctio et poenitentiae afflictio; in oculis, mentis illuminatio, in auriculis obedientiae iussio designatur. Avis et homo bonae voluntatis propositum significant, quia volat in contemplatione, laborat actione. "Homo", inquit Iob, "nascitur ad laborem, et avis ad volandum" (Iob 5,7). Huius nasus debet esse inter genua, ut, tam in mentis compunctione quam in corporis afflictione, media via discrete procedat; et oculi super genua, ut hilaris conscientiae illuminatione omnia faciat, quia hilarem datorem diligit Deus (cf. 2Cor 9,7); et auriculae extra, ut libere obediat, quia obedientia, ut dicit gregorius, ceteras virtutes sibi inserit, insertasque custodit.
   Hic animae filius debet extendere manus super costas. Costae dictae, quod ab ipsis interiora custodiantur, sunt vilitas sui et contemptus mundi, quae bene omnes virtutes custodiunt; super quae [animae filius] manus operum debet extendere et firmiter apprehendere, ut dicat cum Abraham: "Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis" (Gen 18,27). Et cum David: "Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? Canem mortuum persequeris et pulicem unum" (1Reg 24,15). Et cum Apostolo: "Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo" (Gal 6,14) etc.
   Et cum paritur subito vadit manibus ad os. Per hoc significat quod quilibet, suae nativitatis memor, debet manum superponere ori suo, ne delinquat in lingua sua, quia, ut dicit Salomon, qui custodit labia sua, custodit animam suam (cf. Prov 21,23).
   Item, cum mulier prope ad uterum liberandum venerit, momenta maturitatis etc. "Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius." Hora partus mulieris est confessio animae poenitentis, in qua debet contristari, gemitus amaros emittere, dicens cum Propheta: "Laboravi in gemitu meo" (Ps 6,7). Nota quod in muliere parturiente quattuor considerantur: dolor et labor, gaudium de partu et officium obstetricis. Haec similiter considerantur in poenitente, cuius gerit figuram parturiens mulier.
16. De dolore et labore dicit Michaeas propheta: "Numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum" (Mich 4,9-10). Iesus Christus est rex, quia regit animam, ne oberret; "consiliarius", quia consulit, ut de misericordia speret, cui dicit: "Dole, o filia Sion," idest anima, contritionis dolore; satage, idest satis age, in satisfactionis labore, ut poena respondeat culpae, "quia nunc egredieris de civitate," idest sanctorum congregatione, quod fit poenitentibus in capite ieiunii, nam leprosus extra castra sequestratus habitabat (cf. Lev 13,46); "et habitabis in regione" dissimilitudinis in qua prodigus filius patris substantiam expendit, luxuriose vivendo (cf. Lc 15,13). Habitabis, inquam, ut dissimilitudinem tuam cognoscas et Dei similitudinem, secundum quam formata es, recipias, "et venias usque ad Babylonem," idest peccati confusionem, ut, de peccato tuo confusa, peccatum agnoscas, agnitum defleas, flens gratiam recipias; "ibi liberaberis," quia, ut dicit augustinus, Si tu agnoscis, Deus ignoscit; "ibi redimet te Deus de manu inimicorum tuorum," quia peccati confusio est daemonum expulsio.
   De gaudio partus spiritualis dicit Dominus in Luca: "Gaudium est in caelo super uno peccatore poenitentiam agente" (Lc 15,7); et: "Congratulamini mihi, quia drachmam quam perdideram inveni" (Lc 15,9); et de Ioanne Gabriel: "Multi", inquit, "in nativitate eius gaudebunt" (Lc 1,14); et in Genesi dicitur quod Abraham fecit grande convivium in die ablactationis Isaac (cf. Gen 21,8): quando enim peccator ablactatur, idest separatur a lacte mundanae conversationis et concupiscentiae carnalis, tunc Abraham, idest Deus Pater, facit magnum convivium in caelo. Unde dicit in Luca: Epulari et gaudere oportet, quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est (cf. Lc 15,32).
   De officio obstetricum, idest diligentia sacerdotum, dicit Iob: "Obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus" (Iob 26,13). Obstetrices dicuntur ab obstando, idest serviendo; obstetrices sunt sacerdotes, qui peccatoribus confitentibus debent servire et ministrare. Unde dicitur: "Obstetricante manu eius." Manus Domini est sacerdos, per quam educi debet coluber, idest vetus homo, a peccatore, ut postea pariat novum hominem. Sicut enim pariunt mulieres, ut fertur, in quadam regione, quod prius bufonem emittunt quam puerum, sic et poenitens: prius per confessionem emittit veterem hominem, et tandem pariet in se novum hominem. Quem si securius, facilius, quietius voluerit parere, caveat sibi, ne oscitet.
   Ille oscitat qui peccatorum suorum historiam tepide et quasi dormiendo confitetur. Ille oscitat qui, verecundia praepeditus, peccatum suum, quod confiteri proposuit, non confitetur. Unde Isaias: "Venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi" (Is 37,3). Quod fit cum peccatum est in ore, sed prae confusione non aperitur in confessione, et sic moritur infelix anima. Si doleret et laboraret procul dubio de partu gauderet.
   Sed propter quietem et tepiditatem, ex qua congregatur in ea multa malarum cogitationum superfluitas, ideo eius dispositio peioratur et in partu periclitatur. Dicit hieronymus: Semper aliquid agendum est, ne, cessante manu, ager nostri pectoris malarum cogitationum sentibus occupetur. Et isidorus: Gravius libido urit quem invenerit otiosum. In anima vero, vere poenitentis, est dolor et labor, et ideo partus confessionis levis et facilis. Nam labor consumit superfluitates, et est ex eis quae faciunt evaporare multum. Unde Dominus in Genesi: "In sudore vultus tui vesceris pane tuo" (Gen 3,19). Vultus, dictus quod per eum animi voluntas ostenditur. In vultu vere poenitentis ostenditur dolor contritionis et defluunt lacrimae amaritudinis quasi quidam sudor corporis, et ibi est panis et refectio ipsius poenitentis.
   Bene ergo dicitur: "Mulier cum parit, tristitiam habet; cum autem peperit filium iam non meminit pressurae propter gaudium" (Io 16,21), gloriae scilicet aeternae. Unde Isaias: "Oblivioni traditae sunt angustiae priores et non erunt in memoria et non ascendent super cor, sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum" (Is 65,16-18).
   Ad quod gaudium de moerore huius saeculi nos perducere dignetur, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.