I. DE BONI PASTORIS CIRCA OVES CURA SOLLICITA
3. Dicamus ergo: "Ego sum pastor bonus" etc. Christus bene potest dicere: "Ego sum," quia ipsi nihil praeteritum vel futurum, sed omne est ei praesens. Unde ipse dicit in Apocalypsi: "Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, Omnipotens" (Apoc 1,8); et in Exodo: "Ego sum. Sic dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos" (Ex 3,14). Bene ergo dicit: "Ego sum pastor bonus." Pastor dicitur a "pasco pascis," et Christus carne et sanguine suo, in sacramento altaris, quotidie nos pascit. Unde dicit Isai in primo libro Regum: "Reliquus est parvulus, et pascit oves" (1Reg 16,11). Noster David, parvulus et humilis, tamquam pastor bonus pascit. Hic est noster Abel, qui, ut dicitur in Genesi, fuit pastor ovium (cf. Gen 4,2), quem Cain fratricida, idest populus iudaicus, invidia interfecit. De hoc pastore dicit Pater in Ezechiele: "Suscitabo pastorem unum, qui pascat gregem meum, servum meum David", idest filium meum Iesum: "ipse pascet et ipse erit eis in pastorem" (Ez 34,23); et in Isaia: "Sicut pastor gregem suum pascet; in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fetas ipse portabit" (Is 40,11). Loquitur ad modum boni pastoris, qui, cum gregem suum ad pascua ducit et reducit, agnos parvulos, qui non possunt ambulare, in brachio suo congregat et in sinu suo levat, et fetas, idest oves gravidas et fessas, ipse portat. Feta aliquoties plenam, aliquoties liberatam significat.
Sic Iesus Christus, doctrinis evangelicis et Ecclesiae sacramentis, quotidie nos pascit; in brachio suo, extenso in cruce, nos congregavit. Unde Ioannes: "Ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum" (Io 11,52). Et in sinu suo levabit. In sinu misericordiae, sicut mater filium, nos levavit. Unde ipse dicit in Osee: "Ego nutritius Ephraim; in brachiis meis portavi eos" (Os 11,3). Ipse nos nutrit, tamquam lacte, sanguine suo. In ubere, vel sub ubere, in monte Calvariae pro nobis fuit lancea vulneratus, ut nobis, sicut lac mater filio, sanguinem suum propinaret; et in brachiis suis, in cruce extensis, nos portavit.

4. Unde Petrus, in hodierna epistola: "Qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus: cuius livore sanati sumus" (1Pt 2,24). Et "fetas", idest animas poenitentium, heredes vitae aeternae, gravidas, ipse portat. Unde ipse dicit in Exodo: "Vos ipsi vidistis quae fecerim AEgyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi" (Ex 19,4). AEgyptios, idest daemones et mortalia peccata, in mari Rubro, idest in amaritudine poenitentiae, lacrimarum et afflictionis sanguine rubricatae, submergit, et poenitentes super alas aquilarum portat, cum, terrenis despectis, ad caelestia sublevat, ut solem iustitiae irreverberatis oculis contemplentur. Bene ergo dicit: "Ego sum pastor bonus." Unde David: "Bonus es tu, et in bonitate tua doce me" (Ps 118,68), ovem errantem. "Erravi sicut ovis quae perierat" (Ps 118,176). Et in libro Sapientiae: "O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus" (Sap 12,1).
"Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis" (Io 10,11). Exprimit quid sit proprium boni pastoris, ponere scilicet animam pro ovibus suis, quod fecit Christus. Unde Petrus, in hodierna epistola: "Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius" (1Pt 2,21). Ibi dicit glossa: Gaude quia pro te mortuus est Christus. Attende quod sequitur: "Vobis relinquens exemplum" contumeliarum, tribulationum, crucis et mortis. "Bonus ergo pastor animam suam dat pro ovibus suis." De quibus dicit Petrus, in fine epistolae: "Eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum" (1Pt 2,25). Ecce quanta misericordia! De qua dicitur in hodiernae missae introitu: "Misericordia Domini plena est terra. Verbo," idest Filio Dei, "caeli", idest apostoli et apostolici viri, "firmati sunt" (Ps 32,5-6), ne sint tamquam oves errantes, sed sub virga pastoris et episcopi animarum conserventur.

5. Oves, pro quibus bonus pastor, Iesus Christus, animam suam dedit, sunt illae septem Ecclesiae, de quibus habes concordantiam in Apocalypsi: "Audivi", inquit Ioannes, "post me vocem magnam tamquam tubae, dicentis mihi: Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis: Epheso et Smyrnae et Pergamo et Thyatirae et Sardis et Philadelphiae et Laodiciae. Et conversus sum, ut viderem vocem quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, vestitum podere, et praecinctum ad mammillas zona aurea; caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis; et pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti; et vox illius tamquam vox aquarum multarum. Et habebat in dextera sua stellas septem, et de ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat; et facies eius sicut sol lucet in virtute sua" (Apoc 1,10-16). Hanc auctoritatem primo allegorice de Christo, secundo moraliter de Ecclesiae praelato exponamus.
[allegorice]. Ephesus, voluntas mea, vel consilium meum; Smyrna, canticum eorum; Pergamus, dividens cornua, vel dissecans vallem; Thyatira, illuminata; Sardis principium pulchritudinis; Philadelphia, conservans vel salvans haerentem Domino; Laodicia tribus amabilis interpretatur. "Septem candelabra aurea" omnes Ecclesias, ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi, significant. Sicut aurum igne probatum, percussionibus extensum, candelabrum efficitur; sic Ecclesia, tribulationibus purgata, tentationum ictibus in longitudinem extensa, consummatur. "Et in medio septem candelabrorum," idest in communi omnium Ecclesiarum, quia omnibus se Deus offert et subvenire omnibus praesto est, "vidi similem Filio hominis," idest angelum in persona Christi, qui iam non filius hominis, sed similis, quia iam non moritur; vel similis filio hominis, quia non cum peccato sed in similitudine carnis peccati; "vestitum podere," idest sacerdotali veste, idest carne, in qua se obtulit et quotidie offert, repraesentans se Deo Patri; "et praecinctum ad mammillas zona aurea," idest cingulo caritatis, propter quam pro nobis se morti tradidit.
"Caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix." Caput est Divinitas; unde Apostolus: "Caput Christi, Deus" (1Cor 11,3); vel ipse Christus, qui est caput Ecclesiae (cf. Eph 5,23), in quo sunt omnia necessaria ad regimen Ecclesiae. Capilli sunt fideles, ipsi capiti adhaerentes. Caput ergo et capilli, idest Christus et ipsius christiani, sunt candidi, tamquam lana, alba simplicitate et puritate, et tamquam nix, immortalitatis candore, quia sicut ipse vivit et nos vivemus (cf. Io 14,19) cum eo. "Et oculi eius tamquam flamma ignis." Oculi, idest respectus gratiae Iesu Christi, tamquam flamma ignis glaciem, dissolvit cor congelatum peccatoris. Unde respexit Dominus Petrum (cf. Lc 22,61), oculis scilicet misericordiae, et flevit amare (cf. Lc 22,62), quia dissoluta fuit glacies cordis in lacrimas compunctionis. "Et pedes eius," idest praedicatores, qui ipsum deferunt per totum mundum, sunt "similes aurichalco," non cuilibet sed "in camino ardenti." Aurichalcum dictum, quod similitudinem auri et aeris habeat. "AEs" enim graece "chalcòs" dicitur. In auro claritas sapientiae, in aere sonoritas eloquentiae designatur. Pedes Iesu Christi sunt similes aurichalco, quia praedicatores claritate sapientiae et sonoritate eloquentiae debent fulgere.
"Et vox illius tamquam vox aquarum multarum." Praedicatio Christi obtinet vim aquae, quia lavat. Unde apostolis: "Mundi", inquit, "estis propter sermonem, quem locutus sum vobis" (Io 15,3). Vocem Iesu Christi recipiunt iam populi multi, qui comparantur aquae propter fluxum mortalitatis. Vel, "vox illius tamquam vox aquarum multarum," idest datrix aquarum multarum, idest gratiarum. Unde sequitur: "Et habebat in dextera sua stellas septem," idest septem Sancti Spiritus gratias, quas habet in dextera, quae dicitur quasi dans extra; de thesauro enim suae magnificentiae dat gratias cui vult et quando vult et quomodo vult. Vel, stellae sunt episcopi, qui debent aliis lucere verbo et exemplo, quos habet in dextera, idest in potioribus donis, quae per dexteram significantur. "Et de ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat." De ore eius, idest de insinuatione, exivit praedicatio, quae utrumque secat: in veteri Testamento carnalia opera, et in novo concupiscentias. "Et facies eius sicut sol lucet in virtute sua." Facies Iesu Christi sunt boni Ecclesiae praelati et omnes sancti, per quos tamquam per faciem Christum cognovimus. Hi sicut sol lucent in virtute sua, idest in meridie sine nubibus, vel, quando fixus erit in aeternum sic lucebunt, idest fient similes vero soli Iesu Christo

6. moraliter. "Ego sum pastor bonus." Beatus ille Ecclesiae praelatus, qui vere potest dicere: "Ego sum pastor bonus." Qui, ut bonus sit, necessarium est ut Filio hominis similis sit, et in medio septem candelabrorum aureorum sit. De quibus dicit Ioannes: "Vidi septem candelabra aurea," in quibus septem notantur praelato Ecclesiae necessaria: vitae scilicet munditia, divinae Scripturae scientia, linguae eloquentia, orationis instantia, circa pauperes misericordia, circa subditos disciplina, populi sibi commissi cura sollicita. Haec septem candelabra concordant cum septem Ecclesiarum interpretatione.
Ephesus interpretatur voluntas mea vel consilium meum. Haec est munditia vitae, de qua Apostolus: "Haec est voluntas Dei: sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vas suum possidere in honore et sanctificatione" (1Thess 4,34). Et Isaias: "Ini consilium, coge concilium" (Is 16,3). "Ini consilium," ut munde vivas quoad animam; "coge", idest refrena, "concilium" quinque sensuum, ut caste vivas quoad corpus.
Smyrna, canticum eorum. Haec est divinae Scripturae scientia, unde Propheta: "Cantate Domino canticum novum" (Ps 95,1). Omnes scientiae mundanae et lucrativae sunt canticum vetus, canticum Babylonis. Sola theologia est canticum novum, in aure Dei dulce resonans et animam innovans. Haec debet esse canticum eorum, idest praelatorum. Si faber ferrarius, ut dicitur in primo libro Regum, non esset in Israel, mirum non fuisset si filii Israel descendissent ad Philisthiim ad exacuendum vomerem suum et ligonem, et securim, et sarculum. Sed, Deo gratias, in Israel, idest in Ecclesia, non dico unus faber, sed multi; fabri, idest multi sunt theologi, qui vomerem, securim, ligonem, sarculum bene noverunt exacuere et optime praeparare. Vomer dictus, quod humum eruat, vel ab evomendo terram; ligo dictus, quod terram levet; securis dicta, quod de ea arbores succidantur, quasi succudis; sarculus est ferramentum cum manubrio, culturis agrorum necessarius. Per haec laborantium instrumenta intelliguntur praedicationis exercitia, quae humum cupiditatis et terram iniquitatis eruunt et elevant a facie mentis, et succidunt siccos ramos infructuosae arboris, et excolunt agrum Ecclesiae militantis.
Quare ergo filii Israel, idest praelati, descendunt ad Philisthiim, qui interpretantur potione cadentes, idest ad scientias lucrativas? Ad quas ideo descendunt, ut potione dignitatis transitoriae, gulae et luxuriae, ambitione vanaegloriae et pecuniae inebrientur, et inebriati cadant in profundum inferni. Unde de eis dicit beatus bernardus: Infelix prorsus ambitio, quae ambire magna non novit, amant enim primas cathedras, sed timendum est eis, qui velut grossi ficuum sunt casuri. Caveant igitur, qui primas cathedras desiderant, ne secundis careant, et in fine incipiant novissimum inferni locum cum rubore possidere.
Item, Pergamus interpretatur dividens cornua, vel dissecans vallem. Haec est eruditae linguae eloquentia, quae cornua superborum dividit et vallem carnalium dissecat. Unde Dominus per Prophetam: "Omnia cornua peccatorum confringam" (Ps 74,11). Et in Iob: "Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?" (Iob 39,10). Rhinoceros parvum animal, simile haedo, nimis acerrimum cornu in nare habens, significat beatum Paulum, qui caedis et minarum spirans, dum iret Damascum, loro divinae potentiae est alligatus ad arandum, idest praedicandum. Unde Dominus Ananiae: "Vas", inquit, "electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram Gentibus et regibus et filiis Israel" (Act 9,15). Qui confregit glebas vallium, idest mentes carnalium et infidelium, vomere praedicationis.
Thyatira interpretatur illuminata. Haec est orationis instantia, quae mentem illuminat. Unde in Apocalypsi: "Claritas Dei illuminat eam, et lucerna eius est Agnus" (Apoc 21,23). In agno notatur innocentia et simplicitas, quae duo specialiter oranti sunt necessaria. Haec tamquam "claritas" et "lucerna" mentem orantis illuminant.
Sardis, principium pulchritudinis. Haec est circa pauperes misericordia, quae lepram avaritiae expellit et animam pulchram reddit. Unde: "Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis" (Lc 11,41).
Philadelphia, conservans vel salvans haerentem Domino. Haec est circa subditos disciplina, quae conservat haerentem Domino in ipsius servitio et salvat a mortis periculo. De qua dicit Apostolus ad Hebraeos: "Omnis disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitiae" (Hebr 12,11).
Laodicia interpretatur tribus amabilis Domino. Haec est populi christiani Ecclesia catholica, circa quam praelatus debet invigilare cura sollicita. De dilectione huius dicit Ioannes: "Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos" (Io 13,1), idest in tantum dilexit, quod usque ad mortem eum dilectio perduxit.
Haec sunt septem candelabra illuminantia omnes Ecclesias, septiformis gratiae Spiritu congregatas, in quorum medio praelatus, similis Filio hominis, idest Iesu Christo, paupertate, humilitate, obedientia debet ambulare, vestitus podere. Poderis dicitur tunica talaris, haec est subucula linea, qua induebatur Aaron, et significat corporis castitatem, cui debet adiungi cordis munditia.

7. Unde sequitur: "Praecinctum ad mammillas zona aurea." Daniel vidit virum accinctum circa renes, quia in veteri Testamento carnalia opera constringuntur; Ioannes, ad mammillas, quia in novo Testamento etiam cogitationes iudicantur. Zona ergo aurea, idest Dei dilectione, mammillae, idest fluxus malarum cogitationum, restringuntur.
Unde sequitur: "Caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix". Caput dictum, quod capiat omnes sensus, mentem significat, quae est caput animae; capilli, cogitationes. In mente solet esse immunditia et ardor peccati. Mens ergo et cogitationes sint candidae tamquam lana alba contra peccati immunditiam, et tamquam nix contra ipsius ardorem.
"Et oculi eius tamquam flamma ignis." Oculi praelati sunt contemplatio Dei et compassio proximi, qui debent esse tamquam flamma ignis, idest radiantes simplicitate quoad Deum et innocentia quoad proximum.
"Et pedes eius similes aurichalco." Pedes sunt affectus mentis et effectus operis. His duobus pedibus ille Miphiboseth, qui interpretatur vir confusionis, ut dicitur in secundo libro Regum, cecidit a nutrice et factus est claudus (cf. 2Reg 4,4). Per quem intelligimus peccatorem, virum aeternae confusionis, qui per mortale peccatum cadit a nutrice, idest Sancti Spiritus gratia, et efficitur claudus utroque pede. Sed pedes boni praelati debent esse similes aurichalco. Aurichalcum, ut dictum est, habet colorem auri et aeris: in auro, affectus mentis; in aere, sonorus effectus boni operis. Aurichalcum etiam saepe incenditur et meliorem accipit colorem; sic bonus praelatus, quanto magis igne tribolationis incenditur, tanto magis clarior efficitur.
"Et vox illius tamquam vox aquarum multarum." Sicut aquae multae, quae cum impetu vadunt, omne obstaculum irrumpunt, sic vox praedicationis praelati omne obstaculum vitiorum et impedimentum salutis debet rumpere.
"Et habebat in dextera sua septem stellas." Septem stellae sunt septem glorificationes corporis et animae. Sapientia, amicitia, concordia: hae erunt animae; claritas, agilitas, subtilitas, immortalitas: hae, corporis. Has debet habere in dextera, ut quidquid cogitat, quidquid operatur, totum sit dextrum, ut has septem stellas in vitae aeternae dextera, ad dexteram cum ovibus positus, possit habere.
"Et de ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat." Gladius est confessio, quae debet esse ex utraque parte acuta, ut vitia spiritualia, quae sunt superbia et vanagloria, et vitia carnalia, quae sunt avaritia, gula et luxuria, valeat resecare.
"Et facies eius sicut sol lucens in virtute sua." Facies praelati sunt ipsius opera, per quae sicut per faciem cognoscitur. "A fructibus," inquit, "eorum cognoscetis eos" (Mt 7,16). Quae, si fuerint bona, lucebunt sicut sol in virtute sua. Unde Dominus: "Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est" (Mt 5,16). Si talis fuerit praelatus, vere poterit dicere: "Ego sum pastor bonus."

II. DE MERCENARII FUGA ET LUPI RAPINA
8. Sequitur secundum. "Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit; et lupus rapit et dispergit oves. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus" (Io 10,12-13). Paulo ante, in hoc eodem capitulo, dixerat Dominus: "Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro" (Io 10,1). Hic quattuor personae notantur: bonus pastor, fur et latro, mercenarius et lupus.
Isti sunt illi quattuor equi, de quibus habes concordantiam in Apocalypsi. "Vidi", inquit Ioannes, "et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, arcum habebat; et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. Et exivit alius equus, rufus, et qui sedebat super eum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficerent; et datus est illi gladius magnus. Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua. Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentium: Bilibris tritici denario uno, et tres bilibres hordei denario uno, et vinum et oleum ne laeseris. Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi mors, et infernus sequebatur eum. Et data est illi potestas super quattuor partes terrae, interficere gladio, fame et morte, et bestiis terrae" (Apoc 6,2-8).
allegorice. "Vidi, et ecce equus albus." Equus albus humanitatem significat boni pastoris Iesu Christi, qui bene dicitur equus albus, quia ab omni labe peccati immunis. De hoc equo dicitur in Zacharia: "Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo" (Zach 1,8). Per noctem in qua cernitur visio, significatur mysticorum obscuritas. Vir super equum rufum Salvator est, cuius vestimenta, idest caro, rubra est sanguine Passionis, qui captivo populo in rufo equo ostenditur; in Apocalypsi Ioannis, iam liberato populo, in albis demonstratur. Hic stat inter myrteta, idest angelicas potestates, quae ei etiam in profundo, idest in carne posito, ministrabant. Unde in Matthaeo: "Et accesserunt angeli et ministrabant ei" (Mt 4,11).
Vel, "inter myrteta." Myrtetum est locus ubi myrti nascuntur. Myrtus est species arboris boni odoris et temperativae virtutis, [a mari] dicta, eo quod magis sit litorea. Myrtus significat viri iusti munditiam, quae est boni odoris quoad proximum, temperativae virtutis quoad se; quae in litore, idest cordis compunctione, magis habet esse. De hac dicit Isaias: "Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica myrtus" (Is 55,13). Saliunca est herba salsa, genus arbusti est, vel salicis. Abies dicta, quod prae ceteris arboribus eat. Saliunca est avaritia, amara et infructuosa, pro qua, cum Deus gratiam menti infundit, abies caelestis contemplationis ascendit. Urtica dicta, quod tactus eius corpus adurat, est enim igneae naturae, et significat carnis luxuriam, pro qua facit Dominus ascendere myrtum continentiae. Stat ergo Dominus inter myrteta, idest inter illos, qui, virtute munditiae, odore bonae famae, in profundo humilitatis Deo serviunt.
Dicamus ergo: "Vidi, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum habebat arcum." Sessor equi est divinitas, quae tamquam miles humanitati supersedit. Arcus, constans ex chorda et ligno, misericordiam et iustitiam Dei significat. Sicut enim chorda flectit lignum, sic misericordia iustitiam. Unde Iacobus: "Misericordia superexaltat iudicium" (Iac 2,13). In primo adventu Christus secum detulit chordam mollem misericordiae, ut peccatores caperet; in secundo vero adventu percutiet ligno iustitiae, reddens unicuique secundum opera sua. "Et data est ei corona." Christo, Deo et homini, data fuit corona secundum humanitatem, qua coronavit eum mater sua, in die desponsationis suae (cf. Cant 3,11). Vel, data est ei corona spinea a sua noverca Synagoga. "Et exivit vincens ut vinceret. Exivit in eum qui dicitur Calvariae locum," ut dicit Ioannes, "baiulans sibi crucem" (Io 19,17), vincens mundum, ut vinceret diabolum.

9. moraliter. "Vidi, et ecce equus albus." Equus albus significat corpus boni pastoris et Ecclesiae praelati. Hic equus debet esse albus albedine castitatis. Miles huius equi est spiritus, quem freno abstinentiae refrenare, calcaribus divini amoris et timoris, ad accipiendum bravium vitae aeternae, debet incitare. Non nocet admisso subdere calcar equo. Arcus divinam Scripturam significat: per lignum vetus, per chordam, quae remittit duritiam, novum Testamentum, per sagittam intelligentia vulnerans corda designatur. Hunc ergo arcum debet bonus pastor habere in manu, idest in operatione. De quo Iob: "Arcus meus in manu mea instaurabitur" (Iob 29,20). Arcus in manu instauratur, cum praedicatio opere adiuvatur. "Et data est ei corona." Corona in capite est pura intentio in mente, de qua Ieremias in Threnis: "Cecidit corona capitis nostri; vae nobis, quia peccavimus" (Lam 5,16). Corona de capite cadit, cum homo puram intentionem amittit, et ideo: vae ei. "Et exivit vincens, ut vinceret." Exivit a mundi cupiditate, vincens carnis luxuriam ut vinceret diaboli superbiam. Si talis fuerit equus praelatus, bene potest dicere: "Ego sum pastor bonus." "Et exivit alius equus, rufus" etc. Equus rufus est fur et latro, "qui non intrat per ostium in ovite ovium" (cf. Io 10,1). Ostium est Christus (cf. Io 10,9), per quem non intrat qui quaerit quae sua sunt, non quae Iesu Christi (cf. Phil 2,21). Latro dicitur a latendo; fur a furvo, idest nigro. Latro est qui latet, ut incautos spoliet et occidat; fur est qui furva, idest obscura, nocte subripit aliena. Ille fur est et latro, qui sibi ambitiose assumit honorem, non vocatus a Deo tamquam Aaron (cf. Hebr 5,4). Qui per simoniam assequitur praelaturam fur est, officium pastoris simonia, tamquam nocte furva, usurpando, quia quod alienum est suum facit: oves Dei facit suas, quas furatus est Domino; latro est, quia latet sub praetextu sanctitatis: praetendit ovem, cum sit lupus; accipitrem, cum sit struthio; et sic incautos spoliat virtutibus et occidit in animabus; et ideo recte dicitur "equus rufus." Sessor huius equi est spiritus ambitionis et gloriae temporalis, qui "sumit pacem de terra," idest mente ipsius furis et latronis. Spiritus enim ambitionis miserum non permittit habere quietem mentis, est enim tamquam venator, qui sequitur fugientia, discurrit ad quaerenda temporalia. Unde de eo dicit beatus bernardus: Multiplicas praebendas, ascendis ad archidiaconatum, aspiras ad episcopatum, gradatim ascendis, sed in puncto et sine gradu ad infernum descendes. Et iterum dicit: Circuit sedulus explorator; simulat et dissimulat; sequitur et obsequitur, manibus et pedibus repens, si quo modo se ingerat in patrimonium Crucifixi.
Vel, "sumit pacem de terra," cum per talem perditionis filium seminat discordiam in Ecclesia. Unde sequitur: "Et ut invicem se interficerent." Gladio discordiae et invidiae fures et latrones, praelati simoniaci, ad invicem se interficiunt, cum sibi detrahunt, cum murmurant et oblatrant. Unde Isaias: "Pilosi saltabunt ibi" (Is 13,21); et iterum: "Pilosus clamabit ibi alter ad alterum" (Is 34,14). Hodie in Ecclesia pilosi, idest simoniaci pecuniosi, saltant et ludunt; et unus simoniacus accusat alterum; tota die sunt in causis et curis, clamoribus, vexationibus, dilaniationibus. Unde sequitur: Et datus est illi gladius magnus. Gladius acutus et limatus est gloria temporalis, cum qua et pro qua infelices se vulnerant et occidunt.

10. "Et ecce equus niger; et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua" etc. Niger, dictus quasi nubiger, quia non sereno sed fusco opertus est. Equus niger est mercenarius, de quo dicit Dominus: "Mercenarius et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem" etc. Mercenarius, dictus quasi mercede conductus, praelatum, qui sola temporali mercede in Ecclesia servit, significat. De tali dicit Propheta: "Confitebitur tibi cum benefeceris ei" (Ps 48,19). Et in Ioanne dicit Dominus: "Amen, amen, dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis" (Io 6,26). Dum saturatus est venter, cantat miserere libenter.
Hic mercenarius non est pastor sed idolum. Unde Zacharias: "O pastor et idolum derelinquens gregem, gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius; brachium eius ariditate siccabitur, et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur" (Zach 11,17). In brachio virtus operationis, in oculo lumen rationis designatur. Dicit ergo: "Pastor et idolum." Et corrective ponitur, quasi dicat: "Non pastor, sed idolum." Tam sceleratus es, ut non cultor idolorum sed idolum nomineris. Idolum nomen habet Dei, sed non est; ita malus pastor, derelinquens gregem, quia eius oves non sunt propriae. Et ideo gladius, idest furor Domini, super brachium et oculum dextrum eius erit, ut robur eius et iactantia fortitudinis eius, ariditate gratiae et bonorum operum, siccetur, et lumen rationis, terrenis tenebris, obscuretur, quia impotens ad operandum et obtenebratus ad discernendum iusto Dei iudicio efficietur.
Unde dicitur in primo libro Regum: "Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverunt, nec poterat videre lucernam Domini antequam extingueretur" (1Reg 3,2-3). Heli interpretatur extraneus, et significat praelatum mercede conductum, a regno Dei extraneum. Hic iacet in loco suo, idest carnis volutabro, dissolutus; cuius oculi, idest lumen rationis et intellectus, caligine, idest amore terrenorum, obtenebrantur; et sic non potest videre lucernam, idest gratiam Dei, antequam extinguatur, idest non perpendit vel cognoscit se lumine gratiae privatum, nisi cum in eo lumen ipsius gratiae fuerit extinctum. Sunt enim multi qui ita excaecantur, ut gratiam Dei se amisisse non cognoscant, nisi cum ab ipsa gratia in mortalis peccati caecitatem ceciderunt. Bene ergo dicitur in Apocalypsi: "Et ecce equus niger," idest mercenarius, non sereno gratiae, sed fusco culpae, coopertus.
"Et qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua." Sessor equi nigri, idest mercenarii, est spiritus negotiationis, cuius calcaribus excitatus, columbam, idest Dei gratiam, quae gratis debet dari, tamquam negotiator pretio vendit, et sic domum Dei facit domum negotiationis (cf. Io 2,16). Hic habet in manu stateram dolosam, de qua dicit Osee: "Chanaan, in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit" (Os 12,7). Chanaan interpretatur negotiator, et significat Ecclesiae mercenarium, qui, saecularibus negotiis implicitus, curam non habet de Dei ovibus. Dicit hieronymus: Idem negotiatio in clerico, quod usura in laico.
In huius manu est statera dolosa, quia aliter praedicat et aliter vivit, aliud agit et aliud ostendit; paupertatem praedicat, cum sit avarus; castitatem, cum sit luxuriosus; ieiunium et abstinentiam, cum sit gulosus; onera gravia et importabilia imponit in humeros hominum, digito autem suo non vult ea movere (cf. Mt 23,4). Haec est statera dolosa, contra hoc quod Dominus dicit: Sit tibi aequus modius iustusque (cf. Lev 19,36). Statera dicta, quod ex duabus lancibus et uno medio stilo librata pendeat. Duae lances sunt contemptus mundi et desiderium caelestis regni. Stilus in medio est amor Dei et proximi. Haec est statera aequaliter perponderans, unicuique ius suum tribuens: mundo contemptum, Deo obsequium, proximo affectum. Sed in manu Chanaan, negotiatoris mercenarii, non est talis statera, sed dolosa. "Dolose", inquit Propheta, "egit, ut inveniatur iniquitas eius ad odium" (Ps 35,3)"," quia "calumniam dilexit". Calumnia a calvendo, idest decipiendo, est dicta.
Hic mercenarius negotiator consuit pulvillos sub omni cubito manus, et facit cervicalia, ut dicit Ezechiel, sub capite universae aetatis (cf. Ez 13,18), quia vitia palpat, culpas levigat et dignas non iniungit poenitentias, causa quaestus; et, sub specie misericordiae et compassionis velans avaritiam suam, dicit: Pax, pax, et non est pax (cf. Ez 13,10), vivificans animas, quae non vivunt (cf. Ez 13,19), et sic decipit fideles Iesu Christi, de quibus subditur: "Bilibris tritici denario uno" etc.
Bilibris est vas capiens duos sextarios. In tritico, fides; in denario uno sanguis Iesu Christi designatur. Bilibris tritici est Ecclesia fidelium ex duobus populis coniuncta, empta sanguine Iesu Christi. "Et tres bilibres hordei denario uno." Tres bilibres hordei sunt eiusdem Ecclesiae fideles, in minori gradu constituti, qui in fide sanctae Trinitatis consistunt; et hi similiter uno denario sanguinis Iesu Christi emuntur.
Aliter. In tritico, religiosi; in hordeo laici designantur. Bilibris tritici est vita religiosorum, quae tamquam triticum debet esse candida interius, mentis munditia, rubicunda exterius, corporis maceratione. Haec debet in se continere duos sextarios. In duplici sextario caritas Dei et proximi designatur, quae omnem ducit hominem ad perfectum. Hordeum dictum, quod prae ceteris generibus frumenti ante fiat aridum, laicos significat, qui, orto persecutionis sole, cito arescunt, quia "ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt" (Lc 8,13). Tres ergo bilibres hordei sunt omnes Ecclesiae fideles laici, qui ad minus fidem habent sanctae Trinitatis; uno denario, regis imagine et superscriptione insignito, idest obedientiae praecepto, quam dum primus homo servavit imaginem et similitudinem Dei non perdidit, tam religiosi quam laici redimuntur.
"Et vinum et oleum ne laeseris." In vino, quod inebriat, vita contemplativa, quae ita mentes inebriat, ut omnium temporalium obliviscantur. In oleo, quod omni superenatat liquori, et inter aquas missum clariora facit ea quae profundo teguntur occulto, vita activa designatur, quae omni necessitati et infirmitati proximi superenatat, et obscuritatem paupertatis, operibus misericordiae, clarificat. Quia ergo Ecclesia ex religiosis et laicis, activis et contemplativis, constat, ideo mercenario praecipitur, ne istos malo suo exemplo laedat. Tot, inquit gregorius, mortibus dignus est praelatus, quot malorum exempla ad posteros transmisit.

11. Hic "mercenarius, quia eius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et fugit." Lupus dictus, quod quasi leoni ita sit ei in pedibus virtus, unde quidquid presserit pede non vivit; insidiatur ovibus, ovium guttur invadit, ut cito transgulet. Factura corporis rigidior, ut facile cervicem non possit flectere; impetu quodam fertur et ideo saepe luditur. Qui si quem prior viderit, vocem eius quadam vi naturae fertur eripere, quod si se visum senserit, deponit feritatis audaciam. Cum famescit, nec unde subripiat commode videt, terra vescitur, et montem ascendit, et aperto ore vento viscera indigentia reficit. Duo valde timet, ignem et viam tritam. Lupus significat diabolum et huius mundi tyrannum, cuius sessor est diabolus.
Hic est equus quartus, de quo in Apocalypsi: "Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum nomen illi mors" etc. Sicut miles per equum, sic diabolus, cui nomen est mors, quia per eum mors intravit in orbem terrarum (cf. Sap 2,24), per huius saeculi crudelem tyrannum diruit et conturbat Christi Ecclesiam. Quem mercenarius cum viderit venientem, "dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves." Ille dimittit et iste rapit, ille fugit et iste dispergit. Diabolus, tamquam lupus, quidquid pede superbiae presserit occidit. Unde David, huius pede premi timens, orabat dicens: "Non veniat mihi pes superbiae" (Ps 35,12). Sicut enim omnia membra pedi innituntur, sic omnia vitia superbiae, quia ipsa, initium omnis peccati (cf. Eccli 10,15). Diabolus insidiatur ovibus, idest Ecclesiae fidelibus, quorum guttura restringit, ne peccata confiteantur. Qui tantae est superbiae, ut cervicem ad humilitatem flectere non possit. Improvise impetu tentationis invadit, sed a sanctis, qui eius non ignorant astutias, deluditur. Hic si hominem incautum viderit, eum a sui criminis confessione et a sui Creatoris laude obmutescere facit. Si vero homo sibi invigilans tentationem eius praeviderit, diabolus se deprehendi erubescit, et sic tentationis vires amittit. Cum vero in sanctis non invenit quod comedat, terram, idest avaros et luxuriosos, vescitur. In montem, idest ad illos qui sunt in dignitatis sublimitate, ascendit, et ibi vento vanaegloriae et pompae saecularis se reficit. Diabolus super omnia duo specialiter timet: ignem caritatis et viam tritam humilitatis. Si haec duo mercenarius haberet, non utique fugeret, sed ideo "fugit, quia mercenarius est et non pertinet ad eum de ovibus." Mercenarius et diabolus quadam amicitia coniuncti sunt et pactione confederantur. Dicit diabolus praelato, sicut dixit rex Sodomorum Abrahae, in Genesi: "Da mihi animas, cetera," idest lanam, carnem et lac, "tolle tibi" (Gen 14,21). Diabolus et saeculi tyrannus faciunt nostri temporis praelatis, sicut lupi piscatoribus Maeotinae paludis. Dicitur quod veniunt lupi ad loca propinqua piscatorum et, si dederint eis pisces, non nocebunt eis; si vero non dederint, corrumpent retia, quando extendunt ea super terram ad exsiccandum. Sic Ecclesiae praelati pisces, idest animas, quae in aqua Baptismatis vivunt, dant diabolo, et bona ecclesiastica saeculari tyranno, ne retia suae negotiationis et temporalis intricationis et connexionem suae consanguinitatis impediant et corrumpant. Bene ergo dicitur: "Et ecce equus pallidus et qui sedebat super eum nomen illi mors, et infernus sequebatur eum," idest insatiabiles terrenis eum imitantur. "Et data est illi potestas super quattuor partes terrae," idest super omnes malos ubique morantes, "interficere gladio" malae persuasionis, "fame" divini verbi, "morte" mortalis peccati, "et bestiis terrae," idest primis motibus carnis miserae.

III. DE PASTORIS ET OVIUM MUTUA NOTITIA
12. Sequitur tertium. "Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus meis" (Io 10,14-15). Post culpam ficti, iterum opponit formam veri pastoris: "Ego sum pastor bonus," ad differentiam furis vel mercenarii; "et cognosco meas," charactere meo signatas. Istae oves habent "nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis" (Apoc 14,1). Unde habes concordantiam in Apocalypsi: "Audivi, inquit Ioannes, numerum signatorum centum quadraginta quattuor milia signati, ex omni tribu filiorum Israel. Ex tribu Iuda duodecim milia signati, ex tribu Ruben duodecim milia signati, ex tribu Gad duodecim milia signati, ex tribu Aser duodecim milia signati, ex tribu Nephthali duodecim milia signati, ex tribu Manasse duodecim milia signati, ex tribu Simeon duodecim milia signati, ex tribu Levi duodecim milia signati, ex tribu Issachar duodecim milia signati, ex tribu Zabulon duodecim milia signati, ex tribu Ioseph duodecim milia signati, ex tribu Beniamin duodecim milia signati" (Apoc 7,4-8).
"Audivi numerum signatorum," idest intellexi quales essent signandi: "centum quadraginta quattuor milia," propter perfectionem. Finitum ponit, quia Deus sub certo numero omnes comprehendit. "Ex omni tribu filiorum Israel," idest ex omnibus gentibus fidem Iacob imitantibus. Per "duodecim" intelligimus eos qui fide Trinitatis in quattuor mundi partibus sunt signati, et, ut hos perfectos ostendamus, duodecim per quattuor multiplicamus, et fiunt quadraginta octo. Ut vero ad Trinitatem haec perfectio referatur, quadraginta octo triplicamus et sic fiunt centum quadraginta quattuor.
"Ex tribu Iuda" etc. Dicitur in Genesi quod maledixit Iacob tres filios, scilicet Ruben, Simeon et Levi, qui ordine nativitatis primi fuerunt (cf. Gen 49,3-7). Per quod datur intelligi quod nullus istorum ius primogeniturae habuit. Quartus fuit Iudas, quem Iacob laudavit et benedixit dicens: "Iuda, te laudabunt fratres tui" (Gen 49,8). Iudas, confitens; Ruben, filius visionis; Gad, accinctus; Aser, beatus; Nephthali, latitudo; Manasses, oblitus; Simeon, tristitiae exauditio; Levi, additus vel assumptus; Issachar, merces; Zabulon, habitaculum fortitudinis; Ioseph, augmentum; Beniamin, filius dexterae (Gen 35,18) interpretantur. Iudas est poenitens, qui hos undecim fratres secum debet habere, ut in confessione clare videat; in tribulatione se sapientia accingat; Deum timeat, quia "beatus vir qui timet Dominum" (Ps 111,1); in caritate se dilatet; posteriorum oblitus, ad anteriora se extendat (cf. Phil 3,13); de peccatis contristatus doleat, ut ipsum Deus exaudiat, dolorem dolori addat, ut de dolore in gaudium assumi valeat. Et sic mercedem vitae aeternae percipiet; in qua habitabit fortiter et confidenter (cf. Deut 33,28), quia non erit qui exterreat (cf. Iob 11,19); et numero angelorum auctus, veris divitiis locupletatus, benedictione dexterae, ad dexteram positus, erit in saecula saeculorum benedictus.

13. In horum duodecim nominum interpretatione, omnis perfectio gloriae et gratiae designatur, ad quam quicumque pervenire voluerit necesse est, ut "thau" in fronte signetur. Unde in Ezechiele: "Dixit Dominus ad virum qui erat vestitus lineis" (cf. Ez 9,2)": Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium, super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius" (cf. Ez 9,4). Vir vestitus lineis est Iesus Christus, nostrae carnis lino indutus; huic praecepit Pater, ut thau, idest signum suae crucis et memoriam suae Passionis, signaret super frontes, idest mentes poenitentium, qui gemunt in contritione, dolent in confessione super cunctis abominationibus, quas fecerint vel quas alii faciunt. De hoc signo exploratores dixerunt Raab, in libro Iosue: "Innoxii erimus a iuramento quod adiurasti nos, si ingredientibus nobis terram signum non fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra" (Ios 2,17-18). Funiculus coccineus in fenestra est memoria dominicae Passionis in sensibus nostris, quam si non habuerimus cum damnatis peribimus.
Et ideo nobis faciendum est sicut praecipit Dominus in Exodo: "Fasciculum hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem" (Ex 12,22). Hyssopus est herba purgandis pulmonibus apta; nascitur in petris, saxo radicibus haerens, fidem significat Iesu Christi, de qua Apostolus: "Fide mundans corda eorum" (Act 15,9). Haec in ipso Christo radicitus est fundata.
Vos ergo, fideles, accipite fasciculum fidei, et intingite in sanguine Iesu Christi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Superliminare est intellectus; uterque postis, voluntas et opus, quod debet fieri in memoria Passionis Iesu Christi. Unde Sponsae dicit in Canticis: "Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum" (Cant 8,6). In corde, voluntas; in brachio notatur operatio, quae duo signaculo Passionis Iesu Christi debent insigniri. Quicumque ergo isto signo fuerint signati, eos Dominus cognoscet, et ipsi Dominum. Unde dicit: "Et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem." Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum. Unde ipse dicit: "Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare" (Mt 11,27). "Et animam meam pono pro ovibus meis." Haec est probatio dilectionis ad Patrem et ad oves. Sic et Petrus, tertio confitens amorem, iubetur pascere oves et pro eis mori. Unde ei dicit Dominus ter: "Pasce pasce, pasce;" non: "Tonde, tonde, tonde."

IV. DE ECCLESIA DE UTROQUE POPULO IUDAICO ET GENTILI CONGREGANDA
14. Sequitur quartum. "Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere: et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor" (Io 10,16). Ovis, molle pecus lanis et corpore, ab oblatione dicta, quia in initio non tauri sed oves in sacrificio offerebantur. Oves sunt Ecclesiae Christi fideles, qui quotidie, in ara dominicae Passionis et in sacrificio contriti cordis, se hostiam immaculatam, sanctam, Deo placentem offerunt (cf. Rom 12,1). "Alias oves habeo," scilicet de gentibus, "quae non sunt de hoc ovili," idest populo Israel, "et illas oportet me adducere," per apostolos, "et fiet unum ovile et unus pastor". Haec est Ecclesia de utroque populo congregata.
Haec est illa mulier, de qua habes concordantiam in Apocalypsi: "Signum", inquit Ioannes, "magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim; et in utero habens et clamabat parturiens, et cruciatur ut pariat" (Apoc 12,1-2).
allegorice. Ista mulier Ecclesiam significat, quae bene dicitur mulier, propter multorum filiorum fecunditatem, quos ex aqua et Spiritu Sancto generavit. Haec est mulier amicta sole. Sol dictus, quod solus appareat, suis fulgoribus obscuratis cunctis sideribus. Sol est Iesus Christus, qui lucem habitat inaccessibilem (cf. 1Tim 6,16), cuius claritas omnium sanctorum radiolos, si ei comparentur, offuscat et denigrat, quia "non est sanctus ut est Dominus" (1Reg 2,2). "Si lotus fuero," inquit Iob, "quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea" (Iob 9,30-31). In aquis nivis, lacrimarum compunctio; in mundissimis manibus operationis perfectio figuratur. Dicit ergo: "Si lotus fuero quasi aquis nivis," idest compunctionis, "et fulserint velut mundae manus meae," fulgore perfectae operationis, "tamen sordibus intinges me," idest sordidum ostendes, "et abominabuntur," idest abominabilem me facient, "vestimenta mea," idest virtutes meae vel mei corporis membra, si districte, supple mecum, volueris agere. "Facti", inquit Isaias, "sumus ut immundum," idest leprosus, "omnes nos; quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos" (Is 64,6). Ille ergo sol solus est bonus, solus iustus et sanctus, cuius fide et gratia sancta Ecclesia est amicta.
"Et luna sub pedibus eius." Luna, propter sui mutabilitatem, huius miseri status instabilitatem significat. Unde versus: Ludus fortunae variatur imagine lunae. Crescit et decrescit, in eodem sistere nescit. Unde Ecclesiasticus: "Stultus mutatur ut luna" (Eccli 27,12). A cornibus enim superbiae ad rotunditatem, idest carnalis concupiscentiae, et e converso, stultus, idest huius saeculi amicus, mutatur. Haec rerum caducarum prospera mutabilitas debet esse sub pedibus Ecclesiae. Pedes Ecclesiae sunt omnes praelati, qui ipsam, tamquam pedes corpus, debent sustentare. Sub his pedibus tamquam stercora omnia temporalia debent conculcari. Unde in Actibus apostolorum: "Quotquot", inquit Lucas, "possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum" (Act 4,34-35), quia omnia tamquam stercora reputabant.
"Et in capite eius corona stellarum duodecim." Duodecim stellae sunt duodecim apostoli, illuminantes noctem huius saeculi. "Vos", inquit Dominus, "estis lux mundi" (Mt 5,14). Corona, dicta quasi capitis rota, duodecim stellarum est fides duodecim apostolorum, quae est corona, quia non recipit additionem nec diminutionem, ut figura circularis; et hoc est quia completa est. Ecclesia habet filios, quos verbi Dei semine concepit, clamat parturiens in poenitentibus, cruciatur, ut pariat, in convertendis peccatoribus. Unde ipsa dicit in Ieremia, in verbis Baruch: "Ego derelicta sum sola, exui me stola pacis, indui me sacco obsecrationis; et clamabo ad Altissimum in diebus meis. Animaequiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. Emisit enim vos cum luctu et ploratu; reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et iucunditate" (Bar 4,19-21.23). Hoc fit in die Cineris, quando poenitentes ab ecclesia eiciuntur, et in die Cenae Domini, quando recipiuntur.

15. moraliter. "Mulier amicta sole" etc. Haec est fidelis anima, de qua Salomon in Parabolis: "Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius" (Prov 31,10). Beata illa anima, quae, virtute ex alto induta, fortis inter adversa et prospera consistit, et aereas potestates fortiter devincit. Pretium huius mulieris fuit Iesus Christus, qui ad eius redemptionem, procul, idest de sinu Patris, secundum divinitatem, et de ultimis finibus terrae, idest pauperculis parentibus, venit secundum humanitatem. Vel, per pretium virtutes accipe; hoc pretio redimimur. Unde Salomon: "Redemptio viri, propriae divitiae" (cf. Pro 13,8), idest virtutes. Virtus de procul; vitia familiaria, quia a nobis; virtutes desursum.
Haec mulier est amicta sole. Nota quod in sole sunt tria: candor et splendor et calor. In candore, castitas; in splendore, humilitas; in calore caritas designatur. Ex his tribus fit pallium fidelis animae, caelestis sponsi sponsae. De hoc pallio dixit Booz ad Ruth: "Expande pallium tuum quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente et tenente, mensus est modios sex hordei et posuit super eam" (Ruth 3,15). Booz fortis, Ruth videns vel festinans interpretatur. Quid extensio pallii et utraque manus, quid sex modii hordei significent, videamus. Ruth est anima, quae huius mundi miseriam, diaboli fallaciam, carnis concupiscentiam videns, festinat ad vitae aeternae gloriam. Hoc pallium extendit, cum castitatem, humilitatem et caritatem non sibi sed Deo attribuit et ad aedificationem proximo ostendit; utraque manu, timoris scilicet et amoris, tenet, ne perdat. Manus dicta, quod muniat hominem, vel quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat et omnia operatur. Sic timor et amor Dei hominem muniunt, ne cadat; munus gratiae infundunt, ut perseveret. Si hoc pallium anima ita extenderit et tenuerit, Booz, idest Iesus Christus, fortis et potens, metietur sex modios hordei. In hordeo rigor vel asperitas poenitentiae designatur, quae consistit in sex: contritione, confessione, ieiunio, oratione, eleemosynarum largitione et finali perseverantia.
Sequitur: "Et luna sub pedibus eius." Nota quod in luna sunt tria, tribus supra dictis contraria: macula, obscuritas et frigiditas. Luna est corpus hominis, quod per aetatum successiones crescit et decrescit; ab eo puncto quo incipit in eumdem revertitur, quia terra es et in terram ibis (cf. Gen 3,19); habet maculam, quia in iniquitate conceptum; est obscurum infirmitate, frigidum ultima incineratione. Vel, habet maculam, quia luxuria polluitur, obscuritate superbiae obcaecatur, odii et rancoris gelicidio frigidus efficitur.
Hanc lunam debet habere mulier sub pedibus, idest mentis affectibus, ut caro spiritui, sensualitas serviat rationi. Unde dicitur in primo libro Regum, quod Abigail ascendit super asinum et venit ad David (1Reg 25,42). Abigail interpretatur patris mei exultatio, et significat animam ad poenitentiam conversam. Unde gaudium erit angelis in caelo (cf. Lc 15,10) etc. Haec super asinum ascendit, dum corpus affligit et rationi servire cogit, et sic ad David, idest Iesum Christum, accedit. De hoc habes concordantiam in Propheta Nahum: "Intra in lutum et tenens subige laterem" (cf. Nah 3,14). Intra in lutum, considerans scilicet te lutum et quasi sterquilinium, ut, cum Iob dolente, in sterquilinio dolens sedeas, et testa, idest asperitate poenitentiae, saniem culpae abradas (cf. Iob 2,8), et, tenens pro musco in manu carnis foetorem, subige laterem, idest afflige carnem. Later igne solidatur, aquis dissolvitur. Sic caro afflictionibus excocta firmatur, deliciis infirmatur. Unde Ieremias: "Usquequo dissolveris deliciis, filia vaga?" (Ier 31,22). Hic dicit Osee: "Sicut vacca lasciviens declinavit Israel" (Os 4,16). Vacca lasciviens vultu stupido discurrit, cibum non capit, taurum gestat et non videt, et dum frangitur onere, delectatur libidine. Sic caro, dum deliciis affluit, per campos licentiae discurrit; cibum animae non capit; diabolum gestat et non videt, qui eam onere peccati premit, dum libidine succendit.
Sequitur: "Et corona duodecim stellarum in capite eius." Stellae a stando dictae, quia fixae sunt semper in caelo et cum caelo perpetuo motu feruntur. Nam quod videtur stellas labi, non sunt stellae sed igniculi ex aere lapsi, qui fiunt dum ventus, altiora petens, aethereum ignem secum trahit. In capite, idest mente animae, debet esse corona stellarum, idest virtutum, duodecim. In fronte tres, idest fides, spes et caritas; a dextris tres: temperantia, prudentia, fortitudo; in posteriori, mortis memoria, iudicii dies amara, indeficiens inferni poena; a sinistris patientia, obedientia et finalis perseverantia.
Rogamus ergo, Domine Iesu, ut tu, qui es bonus pastor, nos oves tuas custodias, a mercenario et lupo defendas et corona vitae aeternae in tuo regno nos corones.
Te praestante, qui es benedictus, gloriosus et laudabilis in saecula saeculorum. Dicat omnis ovicula, omnis fidelis anima: Amen. Alleluia.