3. Dicamus ergo: "Cum appropinquasset Iesus Ierosolymis" etc. Nota quod hanc viam Dominus fecit, cum Ierosolymis venit: primo Bethaniam, de Bethania in Bethphage, de Bethphage ad montem Oliveti, et a monte Oliveti venit Ierosolymam. Quid ista primo allegorice significent et postea moraliter videamus.
Bethania, quae interpretatur domus obedientiae, vel domus doni Dei, aut domus gratificata Domino, significat beatam Mariam, quae voci Angeli obedivit, et ideo caeleste donum, Dei Filium, suscipere meruit, et sic super omnes Domino grata facta fuit. Unde de ea dicitur in Parabolis: "Multae filiae congregaverunt divitias, tu autem supergressa es universas" (Prov 31,29). Nullius sancti anima tantas divitias virtutum congregavit sicut sancta Maria, quae, propter insigne humilitatis, florem illaesum virginitatis Dei Filium, "qui est super omnia Deus benedictus" (Rom 9,5), meruit concipere et parturire.
Qui de hac Bethania venit in Bethphage, quae interpretatur domus buccae. Haec fuit ipsius praedicatio. Ad hoc enim primo venit in Bethaniam, idest accepit ex Virgine carnem, ut postea veniret ad praedicationem. Unde ipse dicit in Marco: "Eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni" (Mc 1,38).
Et de Bethphage venit ad montem Oliveti, idest misericordiae. "Eleos" enim misericordia interpretatur. Mons Oliveti excellentiam significat miraculorum, quae misericors et benignus caecis, leprosis, daemoniacis et mortuis misericorditer conferebat. Unde ipsi dicunt in Isaia: "Tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum" (Is 63,16). "Pater noster" creatione, "redemptor noster" miraculorum operatione, "a saeculo nomen tuum," qui es Deus benedictus in saecula.
Et de monte Oliveti venit Ierosolymam, negotium nostrae salutis, pro quo venerat, completurus, humanum genus, per quinque fere millia annorum inferni carcere captivum, suo sanguine de manu diaboli redempturus. Christus enim sic nos liberavit sicut quaedam avis, quae struthio dicitur, filium suum liberavit.
Fertur quod sapientissimus rex Salomon, quamdam avem, scilicet struthionem habuit, cuius filium in vase vitreo reclusit, quem mater dolens videbat et habere non poterat; tandem prae nimia filii dilectione abiit in desertum, in quo vermem invenit; inventum detulit, delatum super vas vitreum rupit; cuius sanguinis virtus vitrum confregit, et sic struthio filium liberavit. Quid avis, quid filius, quid vas vitreum et desertum, quid vermis et sanguis significent videamus. Ista avis significat divinitatem; filius, Adam et eius posteritatem; vas vitreum, carcerem infernalem; desertum, uterum virginalem; vermis, Christi humanitatem; sanguis, eiusdem Passionem. Deus ergo, ut humanum genus de carcere inferni, de manu diaboli liberaret, venit in desertum, idest Virginis uterum, ex qua accepit vermem, idest humanitatem. Unde ipse dicit: "Ego sum vermis et non homo" (Ps 21,7) tantum, quia Deus et homo. Hunc vermem in crucis patibulo rupit, ex cuius latere sanguis exivit, cuius virtus portas inferni confregit et humanum genus de manu diaboli liberavit.
4. Quid moraliter Bethania, Bethphage, mons Oliveti, Ierosolyma significent videamus. Dicit Ioannes in evangelio: "Iesus autem ante sex dies Paschae," idest in sabbato, quod est ante dominicam palmarum, "venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum Iesu. Maria ergo accepit libram nardis pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu" (Io 12,1-3). Matthaeus vero et Marcus dicunt quod effudit super caput eius recumbentis (cf. Mt 26,7; Mc 14,3). Bethania interpretatur domus afflictionis. Haec est contritio cordis, de qua Propheta: "Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei" (Ps 37,9). In hac domo resuscitatur Lazarus, qui interpretatur adiutus. In domo enim contritionis peccator resuscitatur, cum divina gratia adiuvatur, unde dicit cum Propheta: "In ipso speravit cor meum et adiutus sum" (Ps 27,7). Cum cor sperat, gratia adiuvat. Tunc cor de indulgentia sperat, cum ipsum dolor contritionis pro peccato cruciat.
Sequitur: "Fecerunt autem ei cenam, et Martha ministrabat." Duae sorores peccatoris, a peccati morte resuscitati, Martha scilicet, quae provocans vel irritans, et Maria, quae interpretatur stella maris, sunt timor poenae et amor gloriae. Timor poenae provocat peccatorem ad planctum et irritat quasi canem ad investigandum, ad confitendum peccatum et circumstantias peccati. Amor gloriae illuminat, timor satagit, amor inungit. "Martha", inquit, "ministrabat". Timor quid ministrat? Certe panem doloris, vinum compunctionis. Haec est cena Iesu, de qua dicit Matthaeus: "Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem; et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes" (Mt 26,26-27).
"Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum Iesu." Ut non phantasma sed ut vera eius resurrectio probaretur, comedit et bibit. Quanta gratia! Peccator, qui prius occubuit, modo discumbit, cum Iesu et eius discipulis epulatur, qui prius ventrem, idest mentem, de siliquis porcorum, idest immunditiis daemonum, implere cupiebat, et nemo illi dabat (cf. Lc 15,16).
Sequitur: "Maria ergo accepit libram nardi pistici pretiosi." Libra duodecim unciis perficitur, et inde habetur perfecti ponderis genus, quia tot constat unciis quot mensibus annus. Dicta autem libra, quod sit libera et cuncta intra se pondera sint reclusa. Nardum pisticum, idest fidele et sine impostura, graecum est, "pistis" enim, graece, "fides" dicitur. Libra, duodecim unciis constans, est fides duodecim apostolorum, perfecta et libera. Maria ergo, idest amor gloriae caelestis, libra nardi pistici, idest fide apostolorum duodecim, inungit caput Divinitatis et pedes Humanitatis, Christum Deum et hominem, natum et passum, confitendo. Et ita domus, idest conscientia poenitentis, repletur ex odore unguenti (cf. Io 12,3), dicens cum sponsa in Canticis: O Domine Iesu, fune tui amoris trahe me post te, ut curram in odorem unguentorum tuorum (cf. Cant 1,3), ut de Bethania veniam in Bethphage.
5. Bethphage interpretatur domus buccae, et significat confessionem, in qua debemus esse velut mansionarii, non tamquam hospites unius noctis praetereuntis (cf. Sap 5,15), ne nobis veniat quod dicit Ieremias: "Haec dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et ideo non placuit; nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum" (Ier 14,10).
"Et de Bethphage venit ad montem Oliveti." Nota quod mons Oliveti dicebatur mons trium luminum, quia illuminabatur a sole, a seipso, a templo. A sole, quia, ad orientem positus, solis radios suscipiebat; a seipso propter abundantiam olei, quam habebat; a templo propter luminaria, quae nocte in ipso ardebant et sic montem illuminabant. Mons Oliveti est excellentia satisfactionis, ad quam debet venire poenitens de domo confessionis. Et bene satisfactio dicitur mons trium luminum. Homo enim, existens in poenitentiae satisfactione, illuminatur a sole iustitiae Iesu Christo, qui dicit: "Ego sum lux mundi" (Io 8,12); a se ipso, quia debet habere abundantiam olei, idest misericordiae, in se et in proximo. Unde Iob: "Visitans speciem tuam non peccabis" (Iob 5,24). Quidam sanctus ait: Numquam melius anima videbit per veritatem speciem suam supra se, quam si caro se inclinet per caritatem ad speciem suam infra se. Illuminatur etiam a templo, idest fidelium conventu, quibus dicit Apostolus: "Templum Dei sanctum est, quod estis vos" (1Cor 3,17).
Et de monte Oliveti venit Ierosolymam. Haec enim tria, cordis contritio, oris confessio, operis satisfactio, perducunt ad lumen, Ierusalem caelestem, in aeternam beatitudinem. Bene ergo dicitur: "Cum appropinquasset Iesus Ierosolymis" etc.
6. Sequitur secundum. "Tunc misit duos discipulos suos dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est; et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite et adducite mihi" (Mt 21,1-2). Quid duo discipuli, quid castellum, quid asina et eius pullus moraliter significent videamus. Discipulus dictus, quod disciplinam discit. Castellum est ubi est murus in circuitu et turris in medio. Asinus vel asina dicta, quasi alta sinens; pullus quasi pollutus, quia recens est. Duo ergo discipuli viri iusti, qui disciplinam pacis discunt, sunt mundi despectio et cordis humiliatio.
Isti duo discipuli sunt Moyses et Aaron, qui Hebraeos educunt de AEgypto, duo vectes arcam testimonii portantes, duo cherubim propitiatorium versis vultibus prospicientes (cf. Ex 25,17-18). Per Moysen, qui, ut dicit Apostolus ad Hebraeos, maiores divitias existimavit thesauro AEgyptiorum improperium Iesu Christi (cf. Hebr 11,26), mundi despectio figuratur. Per Aaron, qui, ut dicitur in libro Numeri, ignem extinxit et iram Dei, ne in populum desaeviret, sedavit (cf. Num 16,46-49), cordis humilitas designatur, quae extinguit ignem diabolicae suggestionis, et sedat iram divinae animadversionis. Isti duo discipuli, tamquam vectes inflexibiles, portant arcam testamenti, idest doctrinam Iesu Christi, vel obedientiam praelati; prospiciunt in propitiatorium, idest ipsum Iesum Christum, qui est propitiatio pro peccatis nostris (1Io 4,10); prospiciunt, inquam, in praesepio reclinatum, in cruce suspensum, in monumento sepultum.
Hos duos discipulos mittit vir iustus, dicens: "Ite in castellum quod contra vos est." Castellum, ut diximus, constat ex muro et turre: in muro temporalium abundantia, in turre diaboli superbia designatur. Sicut enim in muro lapis lapidi superponitur et caemento conglutinatur, sic in abundantia temporalium pecunia pecuniae additur, domus domui coniungitur, ager agro copulatur (cf. Is 5,8), et caemento cupiditatis tenaciter colligatur. De hoc muro dicit Isaias: "Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris" (Is 16,11). Ieremias fere haec eadem verba ponit: "Cor meum," inquit, "ad Moab quasi tibia sonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum" (Ier 48,36). In ventre, mens; in cithara, vel tibia, praedicationis melodia designatur. Corde enim vel mente compuncta et praedicationis melodia Isaias et Ieremias, idest quilibet praedicator, debet sonare ad Moab, qui interpretatur ex patre, idest peccatorem, qui est ex patre diabolo, qui aedificat murum cocti et fictilis lateris, idest abundantiam temporalium: cocti, quia igne cupiditatis indurata, fictilis, quia cito casura. Item, in turre notatur diaboli superbia. Haec est turris Babel, idest confusionis, turris Siloe, quae, ut dicitur in Luca, corruens decem et octo homines interfecit (cf. Lc 13,4). Contra hoc castellum mittit vir iustus duos discipulos suos, mundi scilicet contemptum, ut abundantiae transitoriae murum diruat, et cordis humilitatem, ut turrim superbiae deiciat.
7. Et bene dicit: "quod est contra vos;" abundantia enim temporalis paupertati, superbia humilitati semper est contraria. In hoc castello asina alligata et pullus cum ea invenitur. Asina, alta sinens et per plana incedens, est vita clericorum et religiosorum, quae, relicta altitudine contemplationis, tamquam pigra et stolida incedit per plana carnalis voluptatis. Heu! quot delectationum vinculis, quot peccatorum funiculis haec asina alligata tenetur! "Et pullum," inquit, "cum ea." Huius asinae pullus est clericus et religiosus, qui bene dicitur pullus, quia multis vitiis pollutus. Hic invenitur cum asina, ipsius ubera, gulae scilicet et luxuriae, a posterioribus lactando. Unde de eis conqueritur Dominus per Ieremiam: "Saturavi eos et moecati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur" (Ier 5,7). Unde dicitur in eodem, quoniam lumbare ipsius Ieremiae computruit in flumine Euphrate, ita ut nulli usui aptum esset (cf. Ier 13,7). Lumbare enim castitatis clericorum et religiosorum in flumine Euphrate, qui interpretatur frugifer, idest abundantia temporalium - ex adipe enim procedit iniquitas -, ita computrescit, quod nulli usui apti sunt, nisi ut proiciantur in sterquilinium inferni.
"Solvite", inquit, "et adducite mihi." O Domine Iesu, quid est quod dicis? Quis est qui vincula clericorum et falsorum religiosorum, divitias et honores et voluptates, quibus alligati tenentur, potest solvere et eorum superbiam edomare et ad te adducere? "Omnes", inquit Ieremias, "sunt quasi equus impetu vadens" (Ier 8,6); et iterum dicit: "Factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis" (Ier 23,10) a similitudine et imagine qua feci eos (cf. Gen 1,26); vel dissimilis a similitudine et imagine, quia non uno sed diversis vitiis sunt polluti. Unde subdit: "Propheta et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum. Facti sunt mihi omnes quasi Sodoma et Gomorra. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego cibabo eos absynthio," idest amaritudine mortis aeternae," et potabo eos felle," idest amaritudine remordentis conscientiae. "A prophetis enim Ierusalem," idest clericis et religiosis, "egressa est pollutio super terram" (Ier 23,11.14-15). "Solvite", inquit, "et adducite mihi." Contemptus mundi et humilitas animi omnia vincula solvunt, et asinam et pullum Domino adducunt.
8. Sequitur tertium. "Hoc totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam," scilicet Zachariam:" Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, et sedens super asinam et pullum filium subiugalis" (Mt 21,4-5). Haec est littera in Zacharia: "Exulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem: ecce Rex tuus veniet tibi iustus et salvator; ipse pauper et ascendens super asinam, et super pullum filium asinae. Et dispergam quadrigam ex Ephraim, et equum de Ierusalem; et dissipabitur arcus belli" (Zach 9,9-10). Sion et Ierusalem, eadem civitas, quia Sion turris est in Ierusalem, caelestem Ierusalem significat, in qua est speculatio aeternitatis et visio continuae pacis. Filia huius est sancta Ecclesia, cui, o praedicatores, dicite: "Exulta satis" opere, "iubila" mente. Iubilus enim cum tanta laetitia corde concipitur quanta sermonis efficacia non expletur. "Ecce Rex tuus," de quo Ieremias: "Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium?" (Ier 10,6-7). Qui, ut dicitur in Apocalypsi, "habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et dominus dominantium" (Apoc 19,16). Vestimentum eius panni sunt; femur est caro eius. In Nazareth enim carne coronatus est, tamquam diademate; in Bethleem pannis involutus est, tamquam purpura. Haec fuerunt prima insignia regni eius. In utroque saevierunt Iudaei, tamquam regno eum privare volentes; per ipsos enim in Passione et vestimentis suis spoliatus est et caro eius clavis affixa. Verum ibi magis consummatum est regnum eius; nam, post coronam et purpuram, non deerat ei nisi sceptrum; et hoc accepit, cum "baiulans sibi crucem," ut dicit Ioannes, "exivit in Calvariae locum" (Io 19,17); et Isaias: "Factus est principatus super humerum eius" (Is 9,6); et Apostolus ad Hebraeos: "Vidimus Iesum, per passionem mortis, gloria et honore coronatum" (Hebr 2,9).
9. "Ecce ergo rex tuus, tibi," idest ad utilitatem tuam, "venit mansuetus," ut ametur, non ut per potentiam timeatur, "sedens super asinam." Zacharias dicit: "Iustus et salvator, ipse pauper, ascendens super asinam." Propriae regis virtutes sunt duae: iustitia et pietas. Sic rex tuus iustus est, quoad iustitiam, reddens unicuique secundum opera sua; mansuetus et redemptor, quoad pietatem; ipse pauper, unde Apostolus in hodierna epistola: "Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens" (Phil 2,7). Quia Adam in paradiso noluit servire Domino, Dominus formam servi accepit, ut serviret servo, ut de cetero servus non erubesceret servire Domino. "In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo" (Phil 2,7). Unde Baruch: "Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est" (Bar 3,38). "Ut" est expressivum veritatis, non similitudinis. "Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis" (Phil 2,8). De qua dicit augustinus: Redemptor noster captivatori nostro tetendit muscipulam crucem suam; posuit ibi escam sanguinem suum. Ille autem sanguinem fudit non debitoris, per quod recessit a debitoribus (cf. Hebr 2,14; 7,26). Et beatus bernardus dicit de Christo: Tanti habuit obedientiam, ut vitam quam ipsam perdere maluerit, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Qui non habuit ubi caput reclinaret (cf. Mt 8,20; Lc 9,58), nisi ubi, "inclinato capite, tradidit spiritum" (Io 19,30).
10. "Ipse "ergo" pauper." Unde Ieremias: "Expectatio lsrael, salvator eius in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quia futurus es velut vir vagus, et fortis qui non potest salvare" (Ier 14,8-9). Deus noster, Dei Filius, quem expectabamus, advenit, et in tempore tribulationis, idest daemoniacae persecutionis, nos salvavit, et tamquam colonus, advena et peregrinus terram nostram excoluit, et aqua suae praedicationis rigavit. Qui fuit tamquam viator levis, idest a peccato immunis, explicans vias suas, quia "exultavit ut gigas ad currendam viam" (Ps 18,6); declinans caput in cruce, cum dixit: "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum" (Lc 23,46), ad manendum in sepulcro tribus diebus et tribus noctibus. Hic dicitur "velut vir vagus" secundum Iudaeorum aestimationem, qui ipsum vagum et instabilem reputabant. Unde, cum diceret in Ioanne: "Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam" (Io 10,18), "multi ex ipsis dicebant: Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis?" (Io 10,20). Propter formam servi, quam acceperat, impotens eis videbatur ad salvandum. Sed ipse fuit fortis vir, qui, manibus clavis confixis, diabolum superavit. "Ecce" ergo "rex tuus tibi venit mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subiugatis," idest ipsius asinae sub iugo edomitae.
Oh! utinam tantum regem, tantum sessorem clerici et religiosi vellent suscipere et tamquam mansueta animalia eum suaviter portare, ut cum ipso in Ierusalem supernam mererentur introire. Sed, quia sunt filii Belial, idest absque iugo, qui "ambulaverunt", ut dicit Ieremias, "post vanitatem et vani facti sunt; et non dixerunt: Ubi est Dominus?" (Ier 2,5-6) qui confregerunt iugum et ruperunt vincula et dixerunt: "Non serviemus," ideo de eis subdit Dominus in Zacharia: "Disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Ierusalem, et dissipabitur arcus belli." Quadriga, quae quattuor rotis volvitur, est abundantia clericorum, quae consistit in quattuor, in latitudine scilicet possessionum, in multiplicatione praebendarum et reddituum, in lautitia ciborum et lascivia vestium. Hanc quadrigam Dominus disperget, et ascensorem eius proiciet in mare (cf. Ex 15,1) infernale, et disperget equum, idest superbiam spumantem et effrenem religiosorum, qui, sub habitu religionis, sub praetextu sanctitatis, magnos se putant. Sed magnus et potens Dominus, qui humilia respicit, et magna deponit (cf. Ps 137,6), istum equum proiciet de Ierusalem caelesti, in quam nullus intrabit, nisi qui se humiliaverit sicut parvulus (cf. Mt 18,4), qui "se humiliavit usque ad mortem, mortem autem crucis."
11. moraliter. Rex sedens super asinam et pullum eius est iustus, carnem suam reprimens et appetitum eius refrenans. Unde Ieremias: "Virgo Israel, adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium" (Ier 31,4). In tympano, quod est pellis mortua in ligno extensa, carnis mortificatio; in choro, ubi voces consonant, unitatis concordia designatur. Anima ergo tympanis ornatur et in choro ludentium egreditur, cum carnis mortificatione et unitatis concordia decoratur. "In tympano," inquit Propheta, "et choro laudate Deum" (Ps 150,4).
Aliter, rex sedens super asinam est episcopus, regens plebem sibi commissam, de quo dicit Salomon in Ecclesiaste: "Beata terra," idest Ecclesia, "cuius rex nobilis est, et cuius principes," idest praelati, "vescuntur in tempore suo, ad reficiendum et non ad luxuriam" (Eccle 10,7). Tantum comedunt ut vivant, non vivunt ut comedant; vel "vescuntur in tempore suo," quia non quaerunt hic remunerationem sed in futuro. Iste rex debet esse, ut supra dictum est, mansuetus, iustus, salvator et pauper. Mansuetus, circa subditos; iustus, circa superbos, infundens vinum et oleum; salvator, circa pauperes; pauper, inter divitias. Vel, mansuetus in illata iniuria; iustus in reddenda unicuique sua iustitia; salvator in praedicatione et oratione; pauper cordis humilitate et sui ipsius despectione.
Beata asina, beata Ecclesia, quae talem habet sessorem. Sed episcopus nostri temporis est sicut Balaam, sedens super asinam, quae angelum videbat, quem Balaam videre non poterat (cf. Num 22,21-30). Balaam interpretatur praecipitans fraternitatem, vel turbans gentem, vel devorans populum. Hic est inutilis truncus, episcopus infamatus, qui malo suo exemplo praecipitat fraternitatem fidelium in peccatum, et postmodum in infernum; sua insipientia, quia idiota, turbat gentem; sua avaritia devorat populum. Iste talis, sedens super asinam, non dico videt angelum, sed videt diabolum, qui eum nititur praecipitare in infernum. Sed plebs simplex, dum recte credit, dum bene agit, videt angelum magni consilii, diligit et cognoscit Filium Dei.
12. Sequitur quartum. "Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in terra; alii vero caedebant ramos de arboribus et sternebant in via; turbae quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes: Hosanna filio David! Benedictus qui venit in nomine Domini" (Mt 21,8-9). Nota ista tria: "straverunt vestimenta sua, caedebant ramos, clamabant: Hosanna!" Vestimenta sunt nostri corporis membra, quibus vestitur anima, de quibus dicit Salomon: "Omni tempore sint vestimenta tua candida" (Eccle 9,8). Haec debemus in via sternere, idest pro nomine Iesu morti et passioni exponere, ut ipsa gloriosa et immortalia in generali resurrectione mereamur recipere, quando hoc mortale induet immortalitatem et corruptibile hoc incorruptionem (cf. 1Cor 15,53).
Rami sunt sanctorum patrum exempla, de quibus dicit Dominus in Levitico: "Sumetis vobis fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Deo vestro" Lev 23,40). Arbor pulcherrima est gloriosa Virgo Maria cuius fructus fuerunt humilitas et paupertas. Palmae fuerunt apostoli, qui de hoc mundo palmam victoriae apportaverunt. Spatulae sunt fructus palmarum antequam aperiantur, per quas intelligimus fidem, spem et caritatem apostolorum. Lignum densarum frondium est crux Iesu Christi, qui densas fidei frondes per totum mundum expandit.
Rami huius ligni fuerunt quattuor cornua crucis, quae fuerunt in manibus Christi. In his quattuor cornibus fuerunt quattuor lapides pretiosi, qui sunt misericordia, obedientia, patientia et perseverantia. In superiori cornu fuit misericordia, in dextero obedientia, in sinistro patientia, in inferiori perseverantia. Salices de torrente, quae in viriditate permanent, omnes sanctos significant, qui in torrente istius fluxibilis mortalitatis virides in bono opere perseveraverunt.
"Sumamus" ergo "nobis fructus arboris pulcherrimae," idest paupertatem et humilitatem Virginis Mariae, "spatulasque palmarum," idest fidem, spem, caritatem apostolorum, "et ramos ligni densarum frondium," idest misericordiam, obedientiam, patientiam et perseverantiam Passionis Iesu Christi, "et salices de torrente," idest virentia opera omnium sanctorum; "et laetemur coram Domino Deo nostro," Iesu Christo, dicentes cum turbis et Hebraeorum pueris: "Hosanna filio David, Benedictus qui venit in nomine Domini, Hosanna in excelsis" (Mt 21,9).
Hosanna interpretatur salus, vel salva, obsecro. "Hosanna" ergo, idest salus est "filio David" vel a filio David vel filio, idest per filium. "Benedictus", idest immunis a peccato, et ideo singulariter benedictus es, o tu Christe, "qui venis in nomine Domini," idest in honorem Dei Patris, vel "qui venis," idest qui venturus es; nam, qui primum in forma servi apparuisti, tandem in gloria Domini apparebis. "Hosanna in excelsis," idest salva in excelsis, quasi diceret: Qui salvasti redimendo in terris, salva, obsecramus, collocando nos in caelis.
Obsecramus ergo, benedicte Iesu, ut Ierusalem appropinquare nos facias per timorem et amorem tuum; de castello huius peregrinationis ad te nos reducas; super animas nostras tu, rex noster, requiescas: ut cum pueris, quos de hoc mundo elegisti, scilicet apostolis, in sancta civitate, aeterna beatitudine, te benedicere, te laudare et glorificare mereamur. Te praestante, cui est honor et gloria per aeterna saecula. Amen. Dicat omnis fidelis anima: Amen.