1. In illo tempore: "Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer "(Lc 2,21) etc. In hoc evangelio duo notantur: Christi circumcisio et nominis ipsius vocatio.
I. DE CHRISTI CIRCUMCISIONE
2. Christi circumcisio, ut ibi: "Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer "(Lc 2,21). Nota quod, in hac prima clausula anagogice instruimur qualiter quilibet iustus in generali resurrectione ab omni corruptione erit circumcisus. Sed quia circumcisum de circumciso Verbo verbum audistis, ideo circumcise de ipsius circumcisione dicamus.
Circumcisus est Christus tantum in corpore, quia nihil habuit quo circumcideretur in mente. Nam "peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius "(1Pt 2,22). Sed neque peccatum contraxit, quoniam, sicut dicit Isaias, "ascendit nubem levem "(Is 19,1), idest assumpsit carnem a peccatis immunem. Venturus "in propria" quia "sui eum recepturi non erant "(Io 11,1), debuit circumcidi, ne contra ipsum Iudaei occasionem assumerent, dicentes: Incircumcisus es, perire debes de populo tuo, quia, ut dicitur in Genesi, "masculus, cuius caro praeputii non fuerit circumcisa, peribit de populo suo "(Gen 17,14). Transgressor es legis, nolumus te contra legem audire.
Est ergo circumcisus ad minus propter tria: ut legem adimpleret - Debuit autem circumcisionis mysterium observari donec substitueretur sacramentum Baptismi -, ut Iudaeis occasionem calumniandi auferret, et ut nos circumcisionem cordis doceret. De qua ad Romanos: "Circumcisio cordis in spiritu, non in littera; cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est "(Rom 2,29).

3. "Postquam consummati sunt dies octo." Quid ista tria: dies octavus, puer et eius circumcisio significent, videamus. Septenario dierum revolvitur vita nostra, cui succedet generalis resurrectionis octonarium. De quo Ecclesiaste XI: "Da partem septem, necnon et octo; quia ignoras quid futurum sit mali super terram "(Eccle 11,2). Ac si diceret: Da septenario tuae vitae partem boni operis, quia pro ipso mercedem recipies in octava resurrectionis; in qua super terram, idest terrenos, qui terram diligunt, tantum malum est futurum, quod ab omni homine ignoratur.
Tunc area ventilabitur, grana a paleis secernentur, oves ab haedis separabuntur (cf. Mt 3,12; 25,32; Lc 3,17;). Areae ventilatio, extremi examinis discretio; granum, iusti in horreum caeleste reponendi. Unde Iob V: "Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo "(Iob 5,26).Sepulcrum, vita aeterna, in qua abscondentur iusti a conturbatione daemonum, sicut quis absconditur in sepulcro a conspectu hominum, quando ingredientur in abundantia bonorum operum. Paleae vero, idest superbi, leves et instabiles, igne conburentur, de quibus Iob XXI: "Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit "(Iob 21,18). Agni vel oves, idest humiles et innocentes, ad dexteram Christi ponentur, de quibus Isaia XL: "Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fetas ipse portabit "(Is 40,11).

4. Nota quod in istis quattuor verbis: "pascet, congregabit, levabit, portabit," possunt assignari quattuor dotes corporis, scilicet claritas, immortalitas, agilitas, subtilitas, quas habebunt iusti in octava resurrectionis. "Pascet" claritate, unde Ecclesiaste XI: "Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem "(Eccle 11,7), de quo: Fulgebunt iusti, inquit, sicut sol in regno Dei (cf. Mt 13,43). Si oculus adhuc corruptibilis delectatur ita in fallaci candore miseri corporis, quanta putas erit illa delectatio in veraci splendore glorificati corporis? "Congregabit" immortalitate: mors disgregat, immortalitas congregat. "Levabit" agilitate: quod agile est de facili levatur. "Portabit" subtilitate; subtile enim leviter fertur.
Caprae vero, idest luxuriosi, in contis inferni per pedes suspendentur. Unde Dominus pinguibus vaccis, idest superbis et luxuriosis Ecclesiae praelatis, comminatur in Amos IV: "Ecce dies veniunt super vos, et levabunt," scilicet daemones, "vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et proiciemini in Hermon "(Am 4,2-3), quod interpretatur anathema, quia, anathematizati et maledicti ab Ecclesia triumphanti, ibunt in supplicium aeternum.
Hoc ergo totum, scilicet gloria et poena, retribuetur unicuique in resurrectionis octava, prout gessit in hac vitae septimana. De qua dicitur in Genesi XXIX: "Servivit Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine "(Gen 29,20)". Erat enim decora facie et venusto aspectu "(Gen 29,17). Et paulo post sequitur: "Et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem "(Gen 29,28). Idem dicit in eodem XXXI: "Die noctuque aestu urebar et gelu; fugiebat somnus ab oculis meis "(Gen 31,40). O amor pulchritudinis! O pulchritudo amoris! O gloria resurrectionis, quanta facis hominem sustinere, ut ad tuas nuptias possit pertingere! Iustus toto septenario vitae suae in vilitate corporis, humilitate mentis servit: die, qua arridet prosperitas aestu vanaegloriae; nocte, qua ingruit adversitas, gelu diabolicae tentationis uritur. Et sic somnus quietis ab eo fugit, quia intus pugnae, foris timores (cf. 2Cor 7,5). Timet a mundo, impugnatur a seipso; et tamen in tot malis pauci videntur dies prae amoris magnitudine. Amanti enim nihil difficile. O Iacob, obsecro, patienter age, humiliter sustine, quia finita hebdomada praesentis miseriae potieris optatis nuptiis resurrectionis gloriosae, in qua ab omni labore et servitute corruptionis circumcideris.

5. Unde dicitur: "Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer." Puer, inquit, non senex. Quis sit iste puer, quaere in sermone de natali ("In Nativitate Domini," IV). In illa resurrectione omnis electus circumcidetur, quia resurget ad gloriam, ut dicit isidorus, sine ullo vitio, sine ulla deformitate. Procul erit omnis infirmitas, omnis tarditas, omnis corruptio, omnis egestas, et si quid aliud illud summi regis non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis Dei (cf. Lc 20,36): tunc erit vera immortalitas. Prima conditio hominis fuit posse non mori, cui propter peccata, poena contigit non posse non mori, restat in illa felicitate illud tertium non posse mori. Tunc plene erit liberum arbitrium, quod primo homini fuit sic datum: posse non peccare; sed illud beatius erit quando tale erit, scilicet non posse peccare. O octava optanda, quae sic circumcidis a puero omnia mala!
II. DE NOMINIS IPSIUS VOCATIONE
6. Nominis ipsius vocatio, ut ibi: "Vocatum est nomen eius Iesu "(Lc 2,21). Nomen dulce, nomen delectabile, nomen confortans peccatorem et beatae spei; iubilus in corde, melos in aure, mel in ore. De hoc nomine exultans, sponsa dicit in Canticis I: "Oleum effusum nomen tuum "(Cant 1,2). Nota quod, oleum quinque facit: omni liquori superenatat, dura mollificat, aspera indulcat, obscura illuminat, corpora satiat. Sic hoc nomen "Iesus" omni nomini hominum et angelorum superexcellit, quia in nomine Iesu omne genus flectit genu (cf. Phil 2,10). Si ipsum praedicas, dura corda mollificat; si invocas, asperas tentationes indulcat; si cogitas, cor illuminat; si legas, mentem satiat.
Et attende quod, hoc nomen "Iesus" non dicitur tantum "oleum", sed additur: "effusum". Ubi? et quo? De corde Patris in caelo, mundo et inferno. In caelo, ad exultationem angelorum, unde clamant exultantes in Apocalypsi: "Salus Deo nostro, sedenti super thronum, et Agno "(Apoc 7,10), idest Iesu, qui dicitur salus. In terra, ad consolationem peccatorum, de quo Isaia XXVI: "Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea in nocte desiderabit te "(Is 26,8-9). In inferno, ad captivorum liberationem, unde, genibus eius provoluti, dicuntur clamasse: Advenisti, redemptor noster ("Officium Defunctorum"), etc.

7. Dicam de hoc nomine quaedam breviter, quae scribit innocentius. Hoc, inquit, nomen Iesus habet duas syllabas, et quinque litteras, tres vocales et duas consonantes. Duas syllabas, quia Iesus duas habet naturas, divinam videlicet et humanam. Divinam ex Patre, de quo natus est sine matre; humanam de matre, de qua natus est sine patre. Ecce, duae sunt syllabae in hoc uno nomine, quia duae sunt naturae in hac una persona. Notandum vero, quod vocalis est illa, quae dat vocem per se, consonans quae reddit sonum cum alia. Per tres ergo vocales significatur divinitas, quae, cum sit una per se, sonat in tribus personis. Nam "tres sunt qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt "(1Io 5,7). Per duas consonantes significatur humanitas, quae, cum habeat duas substantias, videlicet carnem et animam, non sonat per se, sed magis cum alia, cui coniuncta est in unitate personae. "Nam sicut animaa rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus "("Symbolum Athanasianum"). Persona siquidem dicitur rationalis substantia per se sonans, quae est Christus. Et Deus est quidem et homo, sed per se sonat in quantum est Deus, non autem per se sonat in quantum est homo, quia deitas retinuit ius personalitatis assumens humanitatem, sed humanitas non accepit ius personalitatis assumpta, [quoniam nec persona personam, nec natura naturam, sed persona naturam assumpsit].
Hoc [est] nomen igitur sanctum et gloriosum, "quod invocatum est super nos "(Ier 14,9), nec est aliud, ut dicit Petrus, nomen sub caelo, in quo nos oporteat salvos fieri (cf. Act 4,12). Per quod ipse nos salvet Deus, Iesus Christus Dominus noster, qui est benedictus super omnia in saecula saeculorum. Amen.

III. SERMO ALLEGORICUS
8. "Tulit Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui "(Ex 4,25). Hoc in Exodo, IV.
Simile quid Genesi XXI: "Vocavit Abraham nomen filii sui Isaac, quem genuit ei Sara, et circumcidit eum die octavo sicut praeceperat ei Deus "(Gen 21,3-4). Non mater, non Ioseph nutritius, sed Abraham, idest Pater aeternus, filio suo unigenito nomen salutis imponit. Ubi salus ibi risus. Isaac dicitur risus, et Iesus, risus noster, qui interpretatur salus vel salutaris.
Nota quod, est quaedam herba, quae appellatur "salutaris", pro eo quod dolorem capitis et stomachi incendium mitigat. Dolor capitis, superbia mentis; unde dicitur in quarto Regum IV, quod aestuavit sol super caput pueri, et ait patri suo: "Caput meum doleo, caput meum doleo "(4Reg 4,19); et VIII Iudith: Manasses "mortuus est in diebus messis hordeaceae: instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput eius "(Iudith 8,2-3). Manasses, qui interpretatur obliviosus, significat mundi amicum, qui, cum aeternitatis obliviscitur, ad metendum hordeum egreditur. In hordeo, quod est pabulum iumentorum, designantur temporalia, quae dum bestialis homo appetit colligere et in manipulos ligare, idest in thesauro reponere, venit super mentem eius aestus vanaegloriae, ex qua oritur elatio superbiae, et sic mors animae. Item, incendium stomachi est fervor iracundiae, unde Isaia LVII: "Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum "(Is 57,20). Cum homo ira succenditur, est quasi mare fervens, quia amaritudo in corde, perturbatio in ratione, excaecatio in mente, rancor in fratrem; et ideo dicitur impius, idest sine pietate illos conculcat, istos blasphemat.
Sed "salutaris" noster, Iesus, has infirmitates sanavit, cun dixit: "Beati pauperes spiritu "(Mt 5,3), contra primum; "beati mites "(Mt 5,4), contra secundum, etc. Gloria igitur Patri, qui salutem nobis misit; laus Virgini, quae genuit et hodie circumcidit.
Dicatur ergo: "Tulit Sephora," quae interpretatur speculans eum. Haec est beata Virgo, quae eum speculabatur facie ad faciem reclinatum in praesepio, involutum panniculo, vagientem in cunabulo, in quem angeli desiderant conspicere (cf. 1Pt 1,12) regnantem in caelo.

9. "Tulit Sephora petram acutissimam er circumcidit praeputium filii sui." Ab isto loco dicunt Iudaei morem circumcidendi petrinis cultellis habuisse principium, vel a Iosue in Galgalis (cf. Ios 5,2). Tamen, ubi nos habemus "petram", Hebraeus habet "aciem", et dicit "acutissimam aciem" novaculam; unde et Iudaei novaculis circumcidunt. Circumcisio Domini sive petrino sive ferreo cultello, sive a beata Maria vel a Ioseph, sive ab utriusque cognatis facta fuerit, non multum curandum, nec sollicite investigandum, cum certum habeamus, quod hodie fuerit circumcisus. Illud vero quod adiungitur: "Circumcidit praeputium filii sui," sic intelligitur, quod vel ipsa circumcidit, vel voluit ut ab aliis circumcideretur, secundum praeceptum Domini.
Et attende, quod tota vita Christi fuit in sanguine. Octavo enim die a sanguine incepit, et in sanguine finivit. Et hoc valde nobis necessarium, quia, ut dicit Apostolus ad Hebraeos IX, "omnia in sanguine mundantur, et sine sanguinis effusione non fit remissio "(Hebr 9,22). Unde notandum, quod Christus quinquies effudit sanguinem. Prima effusio fuit in hodierna circumcisione; secunda, in sudore; tertia, in flagellatione; quarta, in crucifixione; quinta, in lateris lanceatione. Sol in ortu et occasu suo apparet rubicundus, sic Christus in principio et fine vitae suae fuit sanguineus. Qui in saecula saeculorum est benedictus. Amen.

IV. SERMO MORALIS
10. "Tulit Sephora acutissimam petram." Simile quid Iosue V: "Ait Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide rursum filios Israel. Fecitque quod iusserat Doninus "(Ios 5,2-3). Qui ait: "Hodie abstuli opprobium AEgypti a vobis "(Ios 5,9). Sephora interpretatur avis eius, vel speculans eum, seu placens aut adhaerens, Sephora, anima fidelis; quae, si fuerit avis, erit speculans; si speculans, placens; si placens, adhaerens, et sic unum sequitur ex reliquo. Avis rerum abdicatione, speculans caelestium contemplatione, placens amore, adhaerens unione. Cum elevatur, speculatur; cum speculatur, amore inflammatur; cum inflammatur, unitur. De singulis disseramus.
Duae alae in ave, fides et spes in anima, quae ipsam elevant a terrenis. Fides enim et spes sunt de invisibilibus, et ideo a visibilibus ad invisibilia sustollunt. Sed isti, qui tantum habent lidem verbotenam, qui spem in se et suis ponunt, ei in homine confidunt, terrenis inhiant, terrena sapiunt. Unde Iob: "Homo", humum sapiens, in humore gulae et luxuriae vivens, "nascitur ad laborem "(Iob 5,7) molae asinariae. Rusticus claudit oculos asino et virga eum percutit, et sic in circuitu molam magni ponderis trahit. Rusticus, diabolus; cuius asinus, mundanus; cui oculos claudit, cum rationem et intellectum ipsius excaecat; et tunc eum percutit virga cupiditatis, ut post se trahlat molam mundanae vanitatis. "In circuitu impii ambulant "(Ps 11,9)". Deus meus, pone illos ut rotam "(Ps 82,14).
"Sed avis nascitur ad volandum "(Iob 5,7). Dicitur in naturalibus quod pectus avis quanto magis fuerit strictum vel acutum erit melioris volatus, quoniam si esset latum moveret multum aeris et esset gravis motus. Dicit Dominus Iob XXXIX: "Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum sibi? In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus. Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt "(Iob 39,27-29). Aquila est illa felix anima, quae a latitudine temporalium pectus, idest cogitationes pectoris, restringit, ut, elevata a terrenis, valeat ponere nidum suae conversationis in arduis. "Nostra", inquit Apostolus, "conversatio in caelis est "(Phil 3,20).
Et nota quod, non dixit "in caelo," sed "in caelis." Tres sunt caeli. Primum, subtilitas intelligentiae; secundum, claritas iustitiae; tertium, sublimitas gloriae. In primo, contemplatio veritatis; in secundo, dilectio aequitatis; in tertio, plenitudo aeternae iucunditatis. In primo illuminatur ignorantia, in secundo extinguitur concupiscentia, in tertio absorbetur miseria. Si te circumfulget lux veritatis, tenes primum caelum. Si te succendit flamma amoris, inhabitas secundum. Si delibasti gustum quemdam internae suavitatis, admissus es ad tertium. Hic gustus est unio, qua unitur sponsa sponso. Qui adhaeret, inquit, Deo unus spiritus est(cf. 1Cor 6,17).
Isti tres caeli possunt assignari in petris, silicibus et rupibus. In petris, ob sui firmitatem, contemplatio veritatis; in silicibus, dilectio aequitatis - silex dictus, quod exiliat ab eo ignis, in quo amor intelligitur Creatoris -; in rupibus, ob sui perpetuitatem, plenitudo aeternae iucunditatis. Vel, ista tria significant illas angelicas virtutes in amore Creatoris perpetuo perdurantes, quae dicuntur praerupti silices et inaccessae rupes; quia, aliis cadentibus, ipsae immobiles perstiterunt, ad quas ipsi apostatae nec ascendere nec accedere possunt. Ex istis Sephora, avis pennata, anima scilicet contemplativa, contemplatur Deum, escam et refectionem suam.

11. Dicamus ergo: "Sephora tulit acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui." Quid acutissima petra, quid filius, quid eius praeputium ct circumcisio significent, videamus. Petra, poenitentia, de qua Iob XXIX: "Quis mihi," inquit, "tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei? "(Iob 29,2.6) In mense, perfectio; in butyro, gratiae dulcedo; in rivis olei lacrimarum designatur effusio. Iob ergo, qui interpretatur dolens, est poenitens, qui suspirat ad pristinae conversionis et conversationis perfectionem, tunc enim erat dulcedo gratiae in mente, qua mundabat pedes, idest affectus suos, ab omni sorde; tunc petra, idest poenitentia austera, fundebat copiam lacrimarum. Et nota quod, sicut oleum superenatat omni liquori, sic lacrimae omni bono operi. Lucerna sine oleo, opus sine devotione. Haec petra est acuta in contritione, acutior in confessione, acutissima in operis satisfactione, qua Sephora debet circumcidere praeputium filii sui.
Filius, corpus; praeputium, temporalia superflua, quae non permittunt hominem suam considerare miseriam. Unde praeputium, idest ante pudorem, dicitur. Haec sunt perizomata, de quibus Genesi III: "Cum cognovissent" Adam et Heva "se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata "(Gen 3,7), idest succinctoria, quasi bracas breves. Exsules paradisi, Adae filii, quia gratia Dei sunt nudi, libenter se foliis ficus cooperiunt. Nota quod folia ficus pruriginem excitant, et in ardore solis se contrahunt et arescunt, sic ista temporalia pruritum luxuriae excitant, et in ardorem mortis, quos cooperuerant, nudos dimittent. Sed felix illa anima, quae circumcidet praeputium filii sui. Hic est cultrus lapideus, quo circumciduntur secundo filii Israel, idest christiani, qui primo in Baptismo fuerunt circumcisi ab omni peccato. Sed, quia crevit malitia, abundavit iniquitas, ideo rursum cultro petrino, idest austeritate poenitentiae, a Iesu Christo circumciduntur; et sic opprobrium AEgypti, idest mortale peccatum, quod ex mundi tenebris contraxerunt, aufertur.

12. Aliter. Petra, Christus (cf. 1Cor 10,4). Unde in Psalmo: "Petra refugium," idest retrofugium, "herinaciis "(Ps 103,18), idest peccatoribus, spinis iniquitatum obsitis. Et iterum: "Beatus qui tenebit," idest refrenabit, "parvulos", idest motus, "suos ad petram "(Ps 136,9), idest Christum. Unda maris cum lapidi illiditur in seipsa frangitur. Sic tempestas tentationis tuae, si Christo fuerit allisa, et ipsa potentia virtutis illius confringetur et tu evades securus.
Ista petra fuit acuta in flagello praesentis miseriae, unde Genesi: "Maledicta terra in opere tuo; spinas et tribulos germinabit tibi "(Gen 3,17.18); acutior in corporis incineratione, unde: Cinis es, et in cinerem reverteris (cf. Gen 3,19); acutissima erit in sententiae irrevocabilis prolatione, unde: "Ite, maledicti, in ignem aeternum "(Mt 25,41) etc. Isto timoris acumine non scindit sed circumcidit anima praeputium filii sui, non solum male ablata reddendo, opera misericordiae aliis exhibendo, sed etiam ori proprio dulcia, oculis curiosa, auribus adulatoria, manibus mollia, toti corpori delectabilia subtrahendo.
Ipse ergo Iesus, pro nobis hodie circumcisus, nos sic a vitiis dignetur circumcidere, ut in octavo die resurrectionis mereamur duplici stola gaudere.
Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.