THEMATA SERMONIS
"Come sole sfolgorante".
"Quasi sol refulgens." In eodem de natura et castitate elephantis.
Item contra luxuriam, ibi: "Perdam Babylonis nomen." In eodem dicitur qua de causa frondes vel folia cadant ab arbore et de quattuor coloribus qui sunt in arcu caelesti.
"Ero quasi ros." In eodem dicitur de lana ovis et de natura butyri et casei.
Item in eodem sermo de eodem, ibi: "Ecce spiritus grandis." In eodem dicitur de natura roris et proprietate lilii.
"Quasi flos rosarum in diebus vernis." In eodem contra praelatos Ecclesiae, ibi: "Invenietis infantem." In eodem invenies quare in Nativitate Domini cantantur tres missae et de proprietate lilii et ipsius significatione.
EXORDIUM
1. "Quasi sol refulgens, et quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae "(Eccli 50,7-8) etc.
Dicit Ecclesiasticus: "Vas admirabile opus Excelsi "(Eccli 43,2). Beata Maria dicitur vas, quia thalamus Filii Dei, speciale hospitium Spiritus Sancti, triclinium Sanctae Trinitatis. Unde dicit in Ecclesiastico: "Qui creavit me requievit in tabernaculo meo "(Eccli 24,12). Hoc vas fuit "admirabile opus Excelsi," Filii Dei, qui eam prae cunctis mortalibus pulchriorem, prae cunctis sanctis sanctiorem fecit, in qua ipse factus est. "Verbum", inquit, "caro factum est, et habitavit in nobis "(Io 1,14). De quo admirabili opere dicitur in tertio libro Regum, quod Salomon sculpsit in ostiis templi cherubim et palmarum species et anaglypha (cf. 3Reg 6,32). Porta caeli, ianua paradisi est beata Maria, in qua verus Salomon sculpsit "cherubim", in quibus vita angelica et plenitudo caritatis; et "palmarum species," in quibus de inimico victoria, perseverantiae viriditas, contemplationis sublimitas; et "anaglypha", quae sunt caelaturae eminentes, in quibus humilitas et virginitas designantur. Haec omnia in beata Virgine fuerunt sculpta manu Sapientiae. Bene ergo de ea dicitur: "Quasi sol refulgens" etc.
I. DE VIRTUTIBUS ET PRAEROGATIVIS BEATAE MARIAE VIRGINIS
bernardus duodecim stellas in corona mulieris, ut dicitur in Apocalypsi (cf. Apoc 12,1), duodecim praerogativas in Virgine dicit: quattuor praerogativas caeli, quattuor carnis, quattuor cordis fluxerunt quasi stellae de caelo. [Praerogativae caeli fuerunt]: Mariae generatio, angelica salutatio, Spiritus Sancti superventio, Filii Dei inenarrabilis conceptio. Praerogativae carnis fuerunt, quia virginitatis primiceria, sine corruptione fecunda, sine gravamine gravida, sine dolore puerpera. Praerogativae cordis fuerunt: devotio humilitatis, mansuetudo pudoris, magnanimitas credulitatis, martyrium cordis, quo ipsius animam gladius pertransivit (cf. Lc 2,35). Ad praerogativas caeli referri potest quod dicitur: "Dominus tecum;" ad praerogativas carnis: "Benedicta tu in mulieribus;" ad eas quae cordis, quod dicitur: "Gratia plena."
Nota quod duae erant nebulae, ira scilicet Dei et hominis culpa. Deus et homo pugnabant ad invicem. Deus gladio irae, hominem feriendo et in mortem praecipitando; homo gladio culpae, contra Deum mortaliter peccando. Postquam vero sol intravit in Virginem, facta est pax et reconciliatio, quia ipse Dei et Virginis Filius, pro culpa hominis Patri satisfaciens, ipsius iram, ne hominem feriret, refrenavit. Hae nebulae dicuntur gloriae, eo quod per gloriosam Virginem fuerunt dissipatae.
Nota quod in arcus fuligineo colore, beatae Mariae paupertas, in caeruleo humilitas, in aureo caritas, in igneo, cuius flamma gladio scindi vel laedi non potest, incorrupta virginitas designatur. De hoc arcu dicit Ecclesiasticus: "Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo; gyravit caelum in circuitu gloriae suae "(Eccli 43,12-13). Vide arcum, idest considera pulchritudinem, sanctitatem, dignitatem beatae Mariae, et benedic corde, ore, opere suo Filio, qui eam talem fecit. In splendore enim suae sanctitatis valde est speciosa, prae cunctis filiabus Dei; quae gyravit caelum, idest circumdedit divinitatem, in circuitu gloriae suae, idest gloriosa humanitate.
Eia ergo, Domina nostra, spes unica, supplicamus tibi, ut mentes nostras splendore tuae gratiae illumines, candore tuae munditiae emundes, calore tuae visitationis calefacias, Filio tuo nos reconcilies, qua ad ipsius gloriae splendorem pervenire mereamur.
Ipso praestante, qui Angelo nuntiante, hodierna die, ex te gloriosam carnem assumere et in tuo thalamo novem mensibus voluit habitare, cui honor et gloria per aeterna saecula. Amen.
II. DE FILIO DEI RORI COMPARATO
"In die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel "(Ioel 3,18). Dies, quae dicitur a "dian", idest claritate, significat tempus gratiae, in quo "montes", idest praedicatores, stillant dulcedinem praedicationis; et "colles", idest praedicatorum auditores, fluunt lac et mel dominicae Incarnationis. Et nota quod dicit: "montes stillant," quidquid enim praedicant est quasi stilla ad comparationem divinae misericordiae, quae "non ex operibus iustitiae," iustitia nostra, "salvos nos fecit "(Tt 3,5); "et colles fluent," stilla enim praedicationis suscepta, auditores largiter debent fluere fidem Verbi Incarnati, idest Filii Dei, qui loquitur in Osee, circa finem, sic dicens: "Ero quasi ros" etc.
Dicatur ergo: "Apparuit ros," idest Filius Dei, "in solitudine," idest in beata Virgine. Iste fuit manna "minutum" in Conceptione et Nativitate; et, "quasi pilo tonsum," in Passione, flagellatus virgis, caesus alapis, illitus sputis; "et in similitudine pruinae super terram" in apostolorum praedicatione - "In omnem," inquit, "terram exivit sonus eorum "(Ps 18,5) etc. -; eritque nobis gustus eius dulcis "quasi similae cum melle," idest humanitatis cum divinitate, in caelestis patriae beatitudine. Dicat ergo Filius Dei: "Ero quasi ros," matutino tempore gratiae, descendens in Virginem.
Ero etiam quasi ros suaviter descendens, sicut dicit Propheta: "Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram "(Ps 71,6) . Nota quod aliter descendit pluvia, et aliter grando. Pluvia suaviter descendit ad fecunditatem, grando vero cum impetu ad sterilitatem. In primo adventu fuit Christus quasi pluvia descendens in vellus Virginis; in secundo, erit quasi grando, percutiens impios sententia mortis. Unde dicit David: "Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt "(Ps 148,8) etc. "Ignis" erit comburens nec consumens, de quo dicitur: Ite maledicti in ignem aeternum (cf. Mt 25,41); "grando", percutiens, de qua Ieremias: Procella irruens super caput impiorum(cf. Ier 30,23); "nix", absorbens, de qua Iob: "Qui timet pruinam," idest poenam poenitentiae, cadet super eum nix (cf. Iob 6,16) mortis aeternae; "glacies", constringens; "spiritus procellarum," numquam deficiens. Haec erunt "pars calicis," idest poenae, "eorum "(Ps 10,7), qui bibunt de calice aureo Babylonis, idest mundi, qui est in manu meretricis, idest concupiscentiae carnis. Sed Filius Dei in primo adventu sicut pluvia descendit in vellus. Sicut dicitur in libro Iudicum, quod ros descendit in vellus Gedeonis (cf. Iudic 6,37-38). Ibi dicit beatus Bernardus: Filius Dei se totum velleri, idest Virgini, infudit, postmodum siccam aream, idest mundum, rigaturum.
Fuit etiam apis insidens flori, idest beatae Virgini in Nazareth, quae interpretatur flos. De hac ape dicit Ecclesiasticus: "Brevis in volatilibus apis et habet initium dulcoris "(Eccli 11,3). In primo enim adventu habuit mel misericordiae, in secundo perforabit aculeo iustitiae: "Misericordiam", inquit Propheta, "et iudicium cantabo tibi, Domine "(Ps 100,1). Ecce habes aperte quomodo descendit suaviter sicut pluvia in vellus.
Sequitur: Israel quasi lilium germinabit. Israel, qui interpretatur videns Deum, est beata Maria, quae vidit Deum, utpote quem nutriebat in sinu, uberibus lactabat, in aegyptum ferebat. Haec in descensu roris germinavit quasi lilium, cuius radix medicinalis est, stipes solidus et erectus, cuius flos candidus, labium habens repansum. Radix Virginis fuit humilitas, tumorem superbiae reprimens, cuius stipes fuit solidus per temporalium abdicationem, erectus per supernorum contemplationem, flos candidus per virginitatis albedinem. Haec fuit lilium repansum, radicem respiciens, cum dixit: "Ecce ancilla Domini" etc. Istud lilium germinavit, cum, illaeso flore virginitatis, parturivit Filium Dei Patris. Sicut lilium non perdit florem, eo quod respirat odorem, sic beata Virgo virginitatis non perdidit florem, eo quod peperit Salvatorem ("Guerricus Abbas").
Sequitur: "Erumpet radix eius ut Libani. Ibunt rami eius." Radix lilii est intentio cordis, quae si fuerit simplex - ut dicit Dominus: "Si oculus tuus," idest intentio cordis tui, "fuerit simplex" -, idest sine plica fraudis, "ibunt rami eius," quia crescunt in altum opera eius, et sic "totum corpus tuum," idest opus sequens, "lucidum erit "(Lc 11,34). Fuit siquidem radix, intentio beatae Virginis, purissima et odorifera, ex qua rami operationum, directi et in altum crescentes, processerunt. Et nota quod radix intentionis dicitur esse Libani, quia ex puritate intentionis procedit thus, odor bonae opinionis.
Sequitur: "Et erit gloria eius quasi oliva," quae pacem et misericordiam significat. Beata enim Virgo Maria, mediatrix nostra, inter Deum et peccatorem pacem reformavit. Unde de ea dicitur in Genesi: "Ponam arcum meum in nubibus caeli "(Gen 9,13) etc. Arcus est bicolor, aquaeus scilicet et igneus. In aqua, quae omnia nutrit, fecunditas; in igne, cuius flamma gladio laedi non potest, beatae Mariae inviolabilis virginitas designatur. Hoc est signum foederis et pacis inter Deum et peccatorem. Est etiam oliva misericordiae. Unde dicit beatus bernardus: Securum habes, homo, accessum ad Deum, ubi habes matrem ante filium, et filium ante patrem. Mater ostendit filio pectus et ubera, filius ostendit patri latus et vulnera. Nulla ergo ibi erit repulsa, ubi tot occurrunt insignia caritatis.
Sequitur: "Et odor eius ut Libani." Libanus interpretatur candidatio, et significat innocentis vitae beatae Mariae candorem, cuius odor circumquaque diffusus, mortuis vitam, desperatis veniam, poenitentibus gratiam, iustis gloriam respirat.
Ipsius ergo precibus et meritis, ros Spiritus Sancti mentis nostrae ardorem refrigeret, peccata dimittat, gratiam infundat, ut ad aeternae et immortalis vitae gloriam pervenire mereamur. Ipso praestante.
III. DE NATIVITATE DOMINI
Dicit Ecclesiasticus: "Quasi rosae plantatae super rivos aquarum fructificate; quasi Libanus odorem suavitatis habete. Florete flores, quasi lilium date odorem, et frondete in gratiam "(Eccli 39,17-19). In hac auctoritate tria notantur, scilicet lacrimarum abundantia, orationis instantia et vitae munditia. Rosae sunt fidelium animae, sanguine Iesu Christi rubricatae, quae debent plantari super rivos aquarum, idest fluenta lacrimarum, ut valeant fructificare dignum fructum poenitentiae. Debent etiam, quasi Libanus, habere thus devotae orationis, in odorem suavitatis. Et quasi lilium, vitae munditie candidae, debent dare odorem bonae famae et frondere in gratiarum actione. Haec si animae fidelium habuerint, digne se praesentare poterunt hodiernae festivitati, Nativitati scilicet Domini, partui beatae Virginis, de qua dicitur: "Quasi flos rosarum in diebus vernis" etc.
Nota quod, beata Maria turbata est, cum audivit se benedici in mulieribus, quae in virginibus benedici semper optaverat; et ideo "cogitabat quatis esset ista salutatio "(Lc 1,29), quae ab initio videbatur esse suspecta. Et, ut in promissione Filii manifestum apparuit, virginitatis periculum ultra dissimulare non potuit, quin diceret: "Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco "(Lc 1,34), idest non cognoscere proposui. Vel forsitan ob hoc turbata esse dicitur, quod talem se audiebat praedicari qualis sibi minime videbatur. Rara siquidem virtus: manifestam tuam te solum latere sanctitatem. Contra quod dicit beatus bernardus: Tu te depretiaris in occulto, veritatis trutina ponderatus, et foris alterius te pretii mentiens, maiori pondere vendis nobis, quam ipse accepisti.
De huius ergo Virginis partu virgineo dicamus: "Quasi flos rosarum in diebus vernis." Ver dictum, quod viret. Tunc enim tellus herbis vestitur, diversis floribus picturatur, temperies aeris redditur, aves citharizant et omnia ridere videntur. Gratias tibi referimus, Pater sancte, quia media hieme, mediis frigoribus, vernum tempus nobis fecisti. In hac enim Nativitate Filii tui, Iesu benedicti, quae media hieme et mediis frigoribus celebratur, vernum tempus, omni amoenitate plenum, nobis fecisti. Hodie Virgo, terra benedicta, cui benedixit Dominus, herbam virentem, pabulum poenitentium, parturivit, idest Dei Filium. Hodie picturatur floribus rosarum et liliis convallium. Hodie citharizant angeli: "Gloria in excelsis Deo "(Lc 2,14). Hodie pacis tranquillitas in terris reformatur. Quid plura? Omnia rident, omnia gaudent. Unde hodie dixit pastoribus Angelus: "Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: quia natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio "(Lc 2,10-12).
"Invenietis" ergo "infantem". Vere infans, qui modo silet, peccata hominum dissimulans; et, quia se non vindicat, peccatores credunt quod non videat. Unde conqueritur Dominus in Isaia: "Mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo, quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es. Ego annuntiabo iustitiam tuam "(Is 57,11-12), et reddam tibi iuste secundum opera tua (cf. Prov 24,29). De quibus subdit: "Et opera tua non proderunt tibi "(Is 57,12).
"Invenietis" ergo "infantem". Heu! heu! non infantem sed latrantem et detrahentem, murmurantem et adulantem, ubicumque me verto, invenio; et tu dicis: "Invenietis infantem?" Fantem invenio, qui os suum ponit in caelum, et lingua eius transit in terram (cf. Ps 72,9), idest, nec iusto nec peccatori parcit in detrahendo. Fantem invenio, qui dicit bonum malum et malum bonum, ponens tenebras lucem et lucem tenebras amarum in dulce et dulce in amarum (cf; Is 5,20).
Sequitur: "Positum in praesepio." Omnes fere, tamquam pulli asinarum, a posterioribus sugunt ubera, gulae scilicet et luxuriae. Dominus reclinatus fuit in praesepio, et isti ad ubera fornicariae et meretricis magnae, quae de vino prostitutionis suae inebriavit habitantes super terram (cf. Apoc 17,1-2), suspenduntur, in animae suae dispendio, in gehenna suspendendi suspendio.
InvenieItis inquit, "pannis involutum." Pannis, non pellibus, quibus fuerunt induti primi parentes, de paradiso eiecti. Qui pellibus vestiuntur, in domibus daemonum. Pelles a pellendo, idest detrahendo dictae; inde dicitur pellex. Pellex, idest meretrix, a pelliciendo, eo quod pelle, idest pulchritudine sua, viros decipiat. Pellicere, idest blandiendo elicere. Lecatores et meretrices pellibus vestiuntur, quia in exteriori pelle gloriantur. Quid dicam de nostri temporis effeminatis praelatis, qui tamquam feminae, nuptui tradendae, poliuntur, pellibus variis vestiuntur, quorum excessus in sellis depictis, equorum phaleris et calcaribus, quae Christi rubent sanguine? Ecce quibus hodie committitur sponsa Christi, qui pannis fuit involutus, praesepio reclinatus, et isti in lectis eburneis lasciviunt, pellibus se induunt. Elias et Ioannes habebant zonam pelliceam circa lumbos. O pelles, dierum malorum inveteratae (cf.Dan 13,52), si vultis habere pellem, habeatis zonam, non tunicam pelliceam; et hoc circa lumbos (cf. Mt 3,4), ut vestri corporis pellem mortificetis. Pellem pro pelle, inquit Iob, dabit homo (cf. Iob 2,4). Mortificate pellem corporis morituri, ut ipsam glorificatam recipiatis in resurrectione generali. O Ecclesiae pastores, hoc vobis signum: "Invenietis infantem" etc. Istius infantis humilitatis et abstinentiae signo, ipsius aureae paupertatis sigillo, vos consignate, qui de ipsius vivitis patrimonio.
Nota quod, in hac die tres cantantur missae: missa de nocte, in qua cantatur: "Dominus dixit ad me "(Ps 2,7), occultam divinitatis generationem, quam nemo potest enarrare, repraesentat; missa de luce, hodiernam de Matre generationem; missa de tertia, Matris et Patris simul generationem repraesentat. Unde in ipsius introitu cantatur: Puer natus est nobis (cf. Is 9,6), quod spectat ad generationem de Matre; et legitur evangelium: "In principio erat Verbum"Io 1,1, quod spectat ad generationem de Patre. Ideo prima missa cantatur in nocte, quia illa de Patre generatio, nobis ipsam credentibus, est occulta. Secunda missa summo mane tempestive ideo celebratur, quia generatio de Matre nobis fuit visibilis et tamen quasi quodam nubilo respersa. Quis enim potest solvere corrigiam calceamenti eius, idest investigare sacramentum Incarnationis eius? (cf. Mc 1,7; Lc 3,16; Io 1,27). Tertia missa ideo cantatur clara die, quia in die aeternitatis, cum praeteribit omnis obscuritas, clare cognoscemus qualiter de Patre, qualiter de Matre Iesus Christus sit genitus. Tunc enim scientem omnia sciemus, quia oculo ad oculum videbimus et sicut ipse est erimus (cf. 1Io 3,2). Bene ergo dicitur: Quasi ros in diebus vernis.
Virgulae aureae in lilio sunt paupertas et humilitas in Maria, quibus ipsius virginitas fuit decorata. Stipes in medio lilii fuit excellentia divini amoris in corde beatae Virginis. Haec est medicina peccatorum, qui in igne vitiorum sunt adusti.
De quibus dicit Ioel: "Omnes vultus eorum redigentur in ollam "(Ioel 2,6). Olla est vas ad coquendum, dicta, quod debulliat in ea aqua, igne subiecto, et vapor emittatur. Unde et bulla dicitur, quae in aqua venti spiritu intus sustentatur. Olla est mens peccatoris, in qua est aqua concupiscentiae, emittens bullas cogitationis perversae, supposito igne suggestionis diabolicae. Ex hac olla procedit fumus pravi consensus, quo excaecatur animae oculus, et sic nigredinem contrahit mens peccatoris. Vultus dictus, quod per eum animi voluntas ostenditur, et significat opera, quibus homo cognoscitur. Vultus ergo peccatorum in ollam rediguntur, cum ex nigredine mentis opera coinquinantur. Hanc nigredinem et adustionem beata Maria, suae sanctitatis medicinali candore, aufert, et in se sperantibus omnimodam confert sanitatem.
Dicamus ergo: "Quasi lilia in transitu aquae," quasi diceret: Sicut lilia in viriditate, pulchritudine et odore perdurant iuxta transitum aquae, sic beata Maria, cum Filium parturivit, in viriditate et pulchritudine virginitatis permansit.
Rogamus ergo te, Domina nostra, Dei Mater alma, ut in hac Nativitate Filii tui, quem virgo peperisti, pannis involvisti, praesepio reclinasti, indulgentiam nobis ab ipso impetres, adustionem animae nostrae, quam ex igne peccati contraximus, tuae misericordiae emplastro sanes, qua ad aeternae festivitatis gaudium pervenire mereamur. Ipso praestante, qui ex te, gloriosa Virgine, hodie nasci dignatus est, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.