Sermoni Domenicali

DOMINICA X POST PENTECOSTEN

Evangelium in decima dominica post Pentecosten: "Cum appropinquaret Iesus Ierusalem," quod in tribus clausulis dividitur.
   In primis thema sermonis in Nativitate vel Passione Domini, ibi: "oritur sol et occidit." [de prima clausula]. Item de triplici nomine Ierusalem et ipsius significatione, ibi: "Cum appropinquaret Iesus." Item de regina Saba et quid significet, ibi: "Regina Saba." Item de mundi vanitate, ibi: "Vidi cuncta sub sole quae fiunt." Item thema ad poenitentes et qualiter poenitentia sit agenda, ibi: "Filia populi mei." Item de fletu, ibi: "Oculi tui sicut columbae." Item de exultatione carnalium, ibi: "Venite, fruamur bonis." Item thema contra amatores divitiarum, religiosos, praelatos et clericos, ibi: "Anathema in medio tui, Israel." [de secunda clausula]. Thema sermonis de huius exilii miseria et hominis fine, ibi: "Memento creatoris tui," et cetera quae de hac materia exponuntur.
   [de tertia clausula]. Thema sermonis contra simoniacos, ibi: "Et ingressus in templum." Item de Dei sapientia, scilicet Iesu Christo, et eius potentia, ibi: "Sapientia attingit." Item sermo moralis de contemplatione, ibi: "Intrans domum meam." Item sermo de oratione et quae ad ipsam sunt necessaria, et de natura apum, ibi: "Domus mea domus orationis vocabitur." Item ad religiosos et de thuris collectione et ipsius proprietate, ibi: "Quasi Libanus non incisus." Item de compunctione lacrimarum, ibi: "Inebriabo te lacrima mea Hesebon." Item de spelunca latronum et natura draconis, struthionis, pilosi, ululae et sirenae, et quid significent, ibi: "Requiescent bestiae."

1. In illo tempore: "Cum appropinquaret Iesus Ierusalem, videns civitatem flevit super illam dicens: Quia si cognovisses et tu "(Lc 19,41-42).
   Dixit Salomon in Ecclesiaste: "Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens, gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos regreditur "(Eccle 1,5-6). Sol, dictus, quod solus luceat, est Iesus Christus, qui omnia vivificat et illuminat spiritualis gratiae spiendore et virtute, qui oritur fideli, occidit infideli; vel "oritur" in Nativitate, "occidit" in Passione, unde: "Sol cognovit occasum suum "(Ps 103,19), "et ad locum suum revertitur in Ascensione," unde: "Exivi a Patre et veni in mundum," ubi occasus, "iterum relinquo mundum et vado ad Patrem "(Io 16,28). Natura enim via procedit circulari. Iesus Christus, naturam naturans, naturam naturatam regens, via utitur circulari, quia ad locum suum revertitur; ibique renascens, idest de caelo rediens in iudicio, gyrat per meridiem, idest considerat bona opera, et flectitur ad aquilonem, idest considerat mala, lustrans universa, quia nihil absconditum quod non reveletur (cf. Lc 12,2).
   Unde dicit in Isaia: "Ego quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis "(Is 18,4). Ecce quomodo cortina trahit cortinam (cf. Ex 26,3). Hoc quod dicit Ecclesiastes: "Ad locum suum revertitur," hoc [est] quod Dominus dicit in Isaia: "Ego quiescam;" quasi diceret: "Laboravi sustinens "(Ier 6,11) crucem; occidi in Passione, sed resurgens revertar ad sinum Patris, in quo quiescam. Quod dicit ibi: "Renascens gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem," hoc est: "Et considerabo in loco meo." Quod vero dicit: "Lustrans universa," hoc est: "Sicut meridiana lux clara est." Tunc ei aperientur libri et illuminabuntur abscondita tenebrarum, et manifesta erunt consilia cordium (cf. 1Cor 4,5), quia spiritus, idest ipse sol, qui omnia vivificat, qui dat flatum habitantibus super terram, Iesus Christus, perget in circuitu, non relinquens lapidem super lapidem (cf. Mt 24,2), quin omnia videat, scrutans murum (cf. Is 22,5) et perfodiens parietem (cf. Ez 12,5), intrans in medium oris Behemoth et ligans fune linguam eius (cf. Iob 40,20), praecipitans, cunctis videntibus, mortem cum mortuis in sempiternum (cf. Is 25,8). Et sic "regredietur in circulos suos," idest cum sanctis suis in caelestem Ierusalem, quibus erit "sicut nubes roris in die messis." Consummata enim messione, paleas comburet igni inextinguibili, grana reponet in horreo (cf. Lc 3,17) caelesti, et tunc erit "sicut nubes roris: nubes" lucida operiens castra Israel et tabernaculum Ecclesiae triumphantis, "roris" quia refrigerabit et satiabit. De hoc sole et ipsius gyratione, reflexione, lustratione, dicitur in hodierno evangelio: "Cum appropinquaret Iesus" etc.
2. Nota quod in hoc evangelio tria notantur. Primum, Iesu Christi super civitatem Ierusalem pia compassio, cum praemittitur: "Cum appropinquaret." Secundum, ipsius civitatis desolatio, cum adiungitur: "Venient dies in te." Tertium, vendentium et ementium de templo eiectio, cum subinfertur: "Et ingressus in templum." Cum his tribus clausulis quasdam auctoritates de tribus libris Salomonis, scilicet Ecclesiaste, Cantico amoris et Sapientia, volumus concordare.
   In introitu hodiernae missae cantatur: "Deus in loco sancto suo "(Ps 67,6). Et legitur epistola beati Pauli ad Corinthios: "Scitis quoniam cum gentes essetis "(1Cor 12,2), quam in tribus particulis volumus dividere et cum tribus sancti evangelii clausulis concordare. Prima particula est: "Scitis quoniam." Secunda: "Divisiones vero gratiarum sunt." Tertia: "Unicuique datur."
3. Dicamus ergo: "Cum appropinquaret Iesus Ierusalem, videns civitatem flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis "(Lc 19,41-42). Nota quod Ierusalem primum dicta fuit Salem, quam Iudaei Sem filium Noe, quem dicunt Melchisedech, post diluvium in Syria condidisse asserunt, in qua fuit regnum eiusdem Melchisedech. Hanc postea tenuerunt Iebusaei, a quibus dicta est Iebus; sicque duobus nominibus coniunctis, idest Iebus et Salem, vocata est Ierusalem, quae postea a Salomone, in melius restaurata, Ierosolyma, quasi Ierosolomonia, dicta est. Salem pax, Iebus conculcata, Ierusalem visio pacis interpretatur, in quo triplex animae status designatur.
   Anima in Baptismo fuit Salem; in poenitentia est Iebus; in gloria erit Ierusalem. In Baptismo fuit ei pax reddita, quia de filia irae facta est filia gratiae. In poenitentia debet esse conculcata et attrita. Unde Isaias: "Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim "(Is 28,3). Ebrii Ephraim, qui interpretatur frugifer, sunt divites huius mundi, superbia et luxuria inebriati; corona, idest gloria, pedibus poenitentiae conculcatur, cum vino contritionis inebriantur. Unde in Parabolis: "Nullum secretum est ubi regnat ebrietas "(Prov 31,4). Nullum secretum est iniquitatis ubi regnat ebrietas verae contritionis: omnia enim denudat in confessione quae prius latuerant in mente. Visio pacis erit in gloria, in qua, ut dicit Isaias, videbit oculo ad oculum, cum converterit Dominus Sion (cf. Is 52,8). Et iterum: "Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum "(Is 60,5). O anima, si prius fueris Iebus, postea videbis quod oculus non vidit.
4. Unde Isaias: "Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te "(Is 64,4). Vere "videbis", quia omnia videntem videbis. Videbis sapientiam Salomonis, ut dicitur in tertio libro Regum de regina Saba, et domum, quam aedificavit in Ierusalem, et cibos mensae eius (cf. 3Reg 10,4-5). De qua in Luca: "Dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno caelorum "(Lc 22,29-30). Tunc vere dicere poteris cum regina Saba, quae interpretatur captiva, et tu modo captiva sed tunc regina: "Verus est sermo quem audivi in terra mea," in terra peregrinationis meae, "super sermonibus tuis et super sapientia tua. Et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nunciata non fuerat: maior est sapientia tua, et opera tua quam rumor quem audivi. Beati viri tui et servi tui hi, qui sunt coram te semper, et audiunt sapientiam tuam "(3Reg 10,6-8). Ecce quid videbis. "Afflues" etiam deliciis et divitiis, idest glorificatione animae et corporis, "et mirabitur cor tuum" caelestis Ierusalem pulchritudinem, angelorum beatitudinem, omnium sanctorum coronam immarcescibilem; et sic "dilatabitur" gaudio inextimabili, iucunditate inenarrabili.
   Sed, heu! tanta gloria, tanta affluentia postposita, infelix anima diligit temporalia, apprehendere nititur fugientia, amplectitur stercora! Et ideo Dominus "videns civitatem flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu." Dominus non flet civitatem terrenam sed animam, non ruinam lapidum sed virtutum. Nota ista duo verba: "videns" et "flevit". O anima, si videres, vere fleres; sed quia non vides, ideo non fles.
5. Si videres, inquam cum Ecclesiaste, qui dicit: "Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus "(Eccle 1,14). Nota quod sub sole est vanitas, super solem veritas. Anima ergo quae est sub sole per amorem temporalium, et non est supra solem per contemplationem supernorum, quid aliud debet facere, nisi flere et gemere? Et bene coniunguntur vanitas et afflictio: ubi enim vanitas felicitatis terrenae, ibi afflictio mortis aeternae. Si ergo videres, utique defleres.
   Item, dicit Ecclesiastes: "Verti me ad alia, et vidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et consolatorem neminem; nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos. Et laudavi magis mortuos quam viventes, et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quae fiunt sub sole "(Eccle 4,1-3). "Sub sole," ubi vanitas et falsitas, calumniae potentium contra egenos, et violenta iudicia contra pauperes, ex quibus lacrimae innocentium, qui neminem habent consolatorem. Consolator dictus, qui soli se applicat et sollicitudinem alloquio suo levat. "Nemo" ab "homine" est tractum, quasi "ne homo," quod est nullus homo. "Nullus" vero, quasi "ne ullus." Si homo esset, consolator non deesset; sed quia sunt leones, non homines, ideo pauperes, humano auxilio destitutos, affligunt, quorum violentiae resistere non possunt.
   "Et laudavi magis mortuos," scilicet mundo, qui sunt meliores quam qui vivunt mundo, "et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est," scilicet peccato. Unde Iob: "Pereat dies in qua natus sum "(Iob 3,3), idest in qua de novo factus sum peccator. Si haec misera anima videret, utique fleret.
6. Unde Ieremias docet animam qualiter seipsam defleat, dicens: "Filia populi mei, accingere cilicio et conspergere cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum "(Ier 6,26). Nota ista quattuor: cilicio, cinere, luctum et planctum. In cilicio, asperitas poenitentiae et abominatio culpae propriae; in cinere, humilitas et vilitas conditionis nostrae; in luctu, dolor contritionis intimae; in planctu lacrimarum effusio designatur. Dicit ergo Christus: O anima filia, quam nimio dolore Passionis parturivi, quae es fide filia populi mei, idest Ecclesiae militantis, accingere cilicio, idest asperitate poenitentiae, ut caro, quae laeta duxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam; et quae prius sensit peccati delectationem, ipsius habeat abominationem.
   Nota quod dicit "accingere" et non "induere". In quo duo innuit, scilicet luxuriae refrenatio et diabolicae suggestionis impugnatio. Unde in Psalmo: "Accingere gladio tuo super femur tuum "(Ps 44,4). Cilicium et gladius idem significant, carnis scilicet afflictionem, quae femur, idest luxuriam, restringit. Unde in Canticis: "Uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos "(Cant 3,8). Timores nocturni sunt diaboli et carnis suggestiones occultae, propter quas evitandas, omnis qui lectum veri Salomonis (cf. Eccli 23,25), idest conscientiam suam, in qua requiescit Iesus Christus, vult custodire, debet habere ensem mortificationis super femur suae carnis.
   Sequitur: "Et conspergere cinere," illius maledictionis memor: Cinis es et in cinerem reverteris (cf. Gen 3,19). Cinis ex incendio dicitur, ex eo enim fit. Adam cum sua posteritate, igne cupiditatis accenso, flatu falsae promissionis fuit incensus, et ideo in cinerem mortis est reversus. "Luctum unigeniti fac tibi." Luctus dictus, quod fit humano cordi quasi vulnus vel ulcus, cui sanando consolationes adhibentur, et significat contritionem, quae est vulnus cordis, cui debet adhiberi consolatio, ut speret de misericordia Redemptoris.
   Et nota quod dicit "luctum unigeniti." Sicut non est dolor super dolorem mulieris, quae solum unigenitum habet, quem super omnia diligit, cum ipse moritur, sic non debet esse dolor super dolorem animae poenitentis, quae, cum unicum haberet filium, scilicet fidem per dilectionem operantem, per mortale peccatum ipsam perdidit. Anima fidei, caritas, quae ipsam vivificat, qua amissa fides moritur. Et ideo, quia animam fidei amisisti, "luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum." Cordis contritioni debet adiungi amaritudo lacrimarum, ut anima seipsam defleat et unigenitum mortuum resuscitet, quia Dominus flevit super Lazarum et super civitatem Ierusalem.
7. Nota. Flere est ubertim lacrimas effundere, quasi fluere; plorare vero cum voce; lugere autem cum aliquibus dictis miserabilibus. Unde dicitur lugere, quasi luce egere. De fluentis istius fletus habes concordantiam in Cantico amoris, ubi loquitur sponsus sponsae: "Oculi tui sicut columbae desuper rivos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima "(Cant 5,12). In oculis vigil providentia designatur. Columba in aquis praevidet accipitrem se rapere machinantem; et nos in rivulis transitoriae dulcedinis praevidere debemus tortorem, quia incentor culpae exactor erit et poenae. Lac, quo nihil gratius datur, significat hilaritatem conscientiae de spe divinae misericordiae. Fluenta plenissima effusiones sunt lacrimarum. Anima ergo tamquam columba, residens super fluenta lacrimarum plenissima, confidens de Dei misericordia, debet praevidere, vigilanti cura, ut sibi caveat fallaciam transitoriae dulcedinis et malitiam diaboli suggerentis. augustinus: In hac valle miseriae eo magis flendum quo minus flemus. "Videns" ergo Dominus "civitatem flevit super illam dicens: Quia si cognovisses" ruinam quae imminet, et tu flevisses, quae modo exultas.
8. De hac exultatione habes concordantiam in libro Sapientiae, ubi dicunt impii, apud se non recte cogitantes: "Venite et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis; coronemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo nostrum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra et haec est sors "(Sap 2,6-9). Ista non indigent expositione, quae quotidie videmus in carnalium exponi opere.
   Sequitur: "Et nunc in hac die tua quae ad pacem tibi." Unde Salomon in Ecclesiaste: "Etenim quia non profertur sententia cito contra malos, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur "(Eccle 8,11-12). Et iterum: "Sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant "(Eccle 8,14). O peccator, "in hac die tua, quae ad pacem tibi," tuus es modo, sed veniet tempus quo eris alterius, quia diabolo omnino traditus. Nunc exultas in die tua, sed veniet dies sua, in qua dolebis. "Cum accepero," inquit, "tempus, iustitias iudicabo "(Ps 74,3)"." O peccator, Dominus accomodavit tibi tempus ad promerendum salutem, et tu de accomodato fecisti tuum; sed crede mihi, quia ipse accipiet suum et iustitias iudicabit. O Domine, si iustitias iudicabis, de iniustitiis quid erit? Unde dicit in Ezechiele: "Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te iustum et impium "(Ez 21,3), iustum putative, de quo dicit Ecclesiastes: "Noli esse nimium iustus "(Eccle 7,17). Vagina, dicta quasi bagina, eo quod in ea gladius baiuletur. Gladius in vagina est divinitas in humanitate. De hac vagina eiciet Pater gladium et vibrabit ipsum, ut dicit Propheta: "Gladium suum vibrabit "(Ps 7,13). Nota quod gladius vibratus duo facit, scilicet splendorem et umbram tremulam. Pater in die sua vibrabit gladium, idest Filium suum, quia ei omne iudicium dabit, qui splendorem sanctis et umbram tremulam damnationis ostendet impiis. Tollatur, inquit, impius ne videat gloriam Dei, quia in terra sanctorum iniqua gessit (cf. Is 26,10). Immo videat illum in quem transfixit (cf. Io 19,37). O infelix anima! Nunc autem haec abscondita sunt ab oculis tuis, quos dies et pax tua excaecavit, quibus excaecata, tamquam brutum animal, duceris a diabolo, funiculo cupiditatis, ad ista fugientia capienda.
   Unde huic primae evangelii clausulae concordat prima particula hodiernae epistolae: "Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: Anathema Iesu; et nemo potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto "(1Cor 12,2-3). "Gentes", idest carnales gentiliter viventes, quia in hac die pacem habent, eunt ad simulacra muta, idest ista temporalia, quae similitudinem habent solidi, sed bene inspicienti perlucidum est mendacium. Sunt enim quasi stercus nive coopertum, fallax gloria et vana pulchritudo (cf. Prov 31,30). Haec simulacra temporalium qui diligit, est "anathema Iesu," idest separatus a Iesu, qui ea contemnere praecepit.
9. Super hoc habes quid simile in libro Iosue, ubi dicit Dominus: "Anathema in medio tui Israel est; non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere, scilicet Achor. Cui dixit Iosue: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, et indica mihi quid feceris; ne abscondas. Qui ait: Vidi inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti et regulam auream quinquaginta siclorum, et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentum quoque fossa humo operui. Tollens itaque Iosue Achor, argentumque et pallium et auream regulam, et lapidavit eum, et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt "(Ios 7,13.19-25).
   Achor interpretatur pervertens, aut fratris ruina, et significat huius mundi divitem, qui pervertit iustitiam, bona pauperibus auferendo vel eis sua non reddendo, et sic est fratris ruina. Hic furatur pallium etc. Nota quod in pallio coccineo, pauperum hominum substantia, multo sanguine et sudore acquisita; in ducentis siclis argenti, utriusque Testamenti scientia; in regula aurea quinquaginta siclorum, omnium religiosorum designatur vita. Pallium coccineum furantur milites et burgenses, avari et usurarii. Ducentos siclos argenti furantur nostri temporis latrunculi, praelati scilicet et clerici. Regulam auream quinquaginta siclorum furantur falsi religiosi. Huius mundi divites et potentes pauperibus, quos suos villanos vocant, cum ipsi sint diaboli villani, substantiam pauperculam et sanguineam, qua qualicumque modo operiuntur, auferunt. Unde de eis dicit Iob: "Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore "(Iob 24,7). Et Salomon in Parabolis: "Qui vehementer emungit, elicit sanguinem"Prov 30,33. De quo Ieremias: "Inventus est in alis tuis sanguis pauperum "(Ier 2,34).
   Item, utriusque Testamenti scientiam, quae, propter sui perfectionem et sonoritatem, per ducentos siclos argenti significatur, furantur praelati et clerici, cum eam non ut aedificent, sed ut laudes et honores sibi acquirant, addiscunt. Unde de eis dicit Salomon in Parabolis: "Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua "(Prov 11,22). "Sus suis" est "porca; mulier pulchra et fatua" sunt clerici. "Mulier", quia molles et corrupti, tamquam meretrices in causis et curiis pro denariis se exponentes. "Pulchra", gloria vestium, turba nepotum et forte filiorum, multiplicatione praebendarum. "Fatua", quia quod ipsi vel alii fantur, non intelligunt, tota die in Ecclesia clamant et quasi canes latrant, sed seipsos non intelligunt, quia corpus in choro et cor est in foro. Si etiam praedicationem audiunt, non intelligunt; praedicare clericis et fari fatuis, quae utilitas in utroque nisi clamor et labor? Isti, cum habeant circulum aureum scientiae et eloquentiae, non verentur, tamquam porca, mittere ipsum in stercus luxuriae et avaritiae.
   Item, regulam auream quinquaginta siclorum furantur falsi religiosi. Regula quasi mensuram regens dicitur, vel quod distortum pravumque corrigat. Regula aurea est vita religiosorum, quae hominem distortum et pravum ad mensuram recte vivendi corrigit, et modum rebus ponit. Hanc regulam omnes fere religiosi furati sunt, quia ad veritatem evangelii non ambulant, secundum patrum instituta non vivunt, sed distorte et simulatorie vitam suam ducunt. Regulam auream beati Benedicti monachi furantur. Regulam auream beati Augustini canonici furantur, et sic de singulis religiosis; qui sua, non quae Iesu Christi sunt, quaerunt (cf. Phil 2,21). Haec regula dicitur constare quinquaginta siclis, quia omnium religiosorum vita consistit in poenitentia, quae in quinquagesimo psalmo: "Miserere mei, Deus "(Ps 50,3), plenarie praenotatur.
   Omnes ergo isti, qui pallium coccineum, ducentos siclos argenti et regulam auream, ut praedictum est, furantur, in die iudicii, duris increpationibus lapidabuntur, et postea igne aeterno comburentur et sic erunt anathematizati in perpetuum, a Iesu separati. Iustus vero, qui Dei Spiritu agitur et in Spiritu Dei loquitur, non dicit, cogitando, loquendo, operando, anathema Iesu, idest quod separet eum a Iesu. "Et nemo potest dicere," cogitatione, verbo et opere: Iesus est Dominus et ego servus eius, nisi per Spiritum Sanctum.
   Rogamus ergo, Domine Iesu, ut gratiam nobis infundas, quatenus super civitatem nostram defleamus, temporalia contemnamus, ad caelestem Ierusalem perveniamus. Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
10. Sequitur secundum. "Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt; et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae "(Lc 19,43-44). Venient, venient dies, quando animas exeuntes a corporibus daemones inimici circumdabunt vallo, trahentes eas ad societatem suae damnationis; et undique circumdabunt te et coangustabunt, quando non solum operis, sed etiam locutionis et cogitationis, iniquitates ante oculos eorum replicabunt. Et ad terram prosternunt, cum caro in pulverem redigitur. Filii etiam cadunt, cum "in illa die peribunt omnes cogitationes eorum "(Ps 145,4), quae cogitationes etiam per lapides significantur, cum subditur: "Et non relinquent lapidem super lapidem." Perversus enim cum perversae cogitationi perversiorem adicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur; et hoc ideo quia non cognovit tempus visitationis suae. Perversam enim animam Deus visitat aliquando praecepto, aliquando flagello, aliquando miraculo, sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in aeterno iudicio damnationis societate colligatur. Et unde infelici haec eversio contingat, subditur: "Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae".
   Unde Isaias: "Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, populusque meus non intellexit "(Is 1,3). "Bos", idest latro, qui, tamquam bos iugum, crucem pertulit, cognovit possessorem suum, dicens: "Memento mei cum veneris in regnum tuum "(Lc 23,42). "Et asinus," idest centurio, quia "gentilis, dicens: "Vere Filius Dei erat homo iste "(Mt 27,54). "Israel", idest clerici, non cognoscunt, "et populus," idest laici, non intelligunt.
   Super hoc habes concordantiam in Ecclesiaste, circa finem, ubi dicitur: "Memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis tuae et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent; antequam tenebrescat solis lumen, et luna et stellae, et revertantur nubes post pluviam; quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina, et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentes et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis; excelsa quoque timebunt et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes. Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam, et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad eum, qui dedit illum "(Eccle 12,1-7). O civitas Ierusalem, anima ad Dei similitudinem creata, "memento Creatoris tui," qui te fecit, qui te iudicabit, et hoc "in diebus iuventutis tuae," cum pronior est aetas ad peccandum et acceptabilior ad poenitentiam peragendam.
   Unde praemisit: "Laetare, iuvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum "(Eccle 11,9). Iuvenis dictus, quod iuvare possit. "Memento" ergo, idest mente habeto, "antequam veniat tempus afflictionis tuae," idest senectutis, mortis et iudicii, "et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent," in hac die tua, quae ad pacem tibi et quae placent tibi. Sed venient dies in te, qui non placebunt tibi. Placuisti tibi et displicuisti Deo. Venient dies, quando displicebis tibi. "Memento", inquam, "antequam tenebrescat solis lumen," idest prosperitatis mundanae claritas mortis caligine obtenebretur. "Et luna et stellae," idest sensus corporis, qui in senectute debilitantur, et in morte omnino obtenebrantur. Unde Isaias: "Suspiciet sursum, et ad terram intuebitur: et ecce tribulatio et tenebrae, et dissolutio et angustia et caligo persequens; et non poterit avolare de angustia sua "(Is 8,21-22). Tribulatio est in diaboli suggestione, tenebrae in mentis excaecatione, dissolutio in operis perpetratione, angustia in consuetudine, caligo persequens in gehennae damnatione. Item, tribulatio est in vita, tenebrae in senectute, dissolutio in infirmitate, angustia in animae emissione, caligo persequens in daemonum infestatione.
   "Memento" ergo "Creatoris tui. Et revertantur nubes post pluviam." Nubes sunt praedicatores, qui pluviam effundunt, cum animae suae damnationis captivitatem annuntiant; recedunt, quando eis non vult credere; revertuntur, cum quod annuntiaverunt adimpletur. "Quando commovebuntur custodes domus." Salomon, in hac auctoritate, mixtim loquitur modo de senectute, modo de hominis morte. Ab isto vero loco usque ad illum: "Antequam rumpatur funis argenteus," de hominis senectute, quae est mortis nuntia, verba proponit.
   Costae dictae, quod ab ipsis interiora custodiantur, sunt "custodes domus," quae muniunt mollia, in hominis senectute commoventur, idest debilitantur. "Et nutabunt viri fortissimi," idest crura totum corpus sustinentia, turbabuntur. "Et otiosae erunt molentes," idest dentes erunt debiles, non valentes molere cibum. "Et tenebrescent videntes per foramina," idest, oculi caligabunt. "Et claudent ostia in platea." Senes, qui non possunt ambulare, in domo sedent; claudent ostia, ne videant lusus iuvenum; omnia enim talia sunt eis importabilia. "In humilitate vocis molentes," quia sensus senilis, vox humilis, tenuis, nec proprio labore cibum quaerere vel terere possunt. "Et consurgent ad vocem volucris," idest galli; frigescente enim sanguine, siccato humore, quibus alitur sopor, non possunt dormire. "Et obsurdescent omnes filiae carminis," idest aures, quae delectantur carmine, prae nimia senectute nihil valentes discernere, obsurdescent.
   "Excelsa quoque timebunt." Senes enim timebunt ingredi excelsa, lassis poplitibus. "Et formidabunt in via," scilicet plana, ne cadant. "Florebit amygdalus," idest canescet caput, "et impinguabitur locusta," idest intumescent tibiae. Locusta grossi ventris est, et inferioribus solent senes tumere. "Et dissipabitur capparis," idest refrigescet libido, organis membrorum deficientibus. Capparis renibus valet, et quia circa partes illas libido regnat, per capparim significatur. "Quoniam ibit homo," sic dissolutus, "in domum aeternitatis suae," idest in terram, "et circuibunt in platea plangentes," idest parentes et amici cum cadavere ibunt lamentantes. Ecce quanta miseria tua, o homo. Unde superbis ergo?
11. Sequitur de morte. "Antequam rumpatur funis argenteus" etc. Memento creatoris tui antequam funis argenteus, idest continuatio vitae, rumpatur, "et vitta aurea," idest anima, pretiosa pars hominis, "recurrat" unde venit. "Et conteratur hydria" etc. Hydria est homo, quia de terra factus; rota, quia semper in rota mundi volvitur; qui tunc super fontem et cisternam confringitur, cum, morte dissolutus, aquas concupiscentiarum, quas de mundanae vanitatis cisterna hauserat, amittit. Et nota quod per hydriam intelligitur cupiditas. Unde Samaritana abiecit hydriam ad praedicationem Domini (cf. Io 4,28). Quando ergo dives moritur super divitias, potest dici quod hydria contrita est super fontem, quia miser homo moritur cum fonte cupiditatis. Per cisternam intelligitur congregatio divitiarum. Unde Ieremias: "Dereliquerunt me fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, quae continere non valent aquam "(Ier 2,13). Tunc rota frangitur super cisternam, quando cupiditas hominis non relinquit divitias, sed inter ipsas moritur.
   "Et revertitur pulvis," idest corpus, "in terram suam unde erat." Primo homini dictum est: "Pulvis es, et in pulverem reverteris "(Gen 3,19). Pulvis dictus, quod vi venti pulsetur. "Et spiritus," idest anima, "redeat ad" Deum, "qui fecit illum:" non est enim ex traduce. Deus fecit animam, cui virtutes gratis infudit, ut se creatorem agnosceret, cognitum diligeret, dilectum coleret, colendo ipso perfrui mereretur.
   Unde huic secundae evangelii clausulae concordat secunda particula epistolae: "Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus "(1Cor 12,4-6). Nota ista tria: divisiones gratiarum, ministrationum, operationum. Gratias, dicit Apostolus, ipsas virtutes gratis a Deo datas, scilicet fidem, spem et huiusmodi, quarum effectus sunt, quantum ad proximos ministratio, quantum ad se operatio. Deus infundit, nos ministramus, et ipse qui infundit operatur. Quod dicit: "Spiritus, Dominus, Deus," eadem prorsus substantia intelligitur. Trinitas vero in Personis, quae "operatur omnia in omnibus." Non uni omnia [tribuit], sed in omnibus [omnia operatur], ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat caritas et humilitas.
   Supplicamus ergo tibi, Trinitas et Unitas, ut cum venerint dies afflictionis et ultimae incinerationis et ruptio argentei funis, anima, quam fecisti, ad te recurrat, tu eam suscipias, quatenus, ab obsidione daemonum liberata, in libertatem gloriae filiorum Dei mereatur advolare. Te praestante, qui es benedictus, trinus et unus Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
12. Sequitur tertium. "Et ingressus templum, coepit eicere vendentes et ementes, dicens illis: Quia domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum. Et erat docens quotidie in templo "(Lc 19,45-47)". "Ioannes sic dicit:" Ascendit Ierosolymam Iesus, et invenit in templo vendentes oves et boves et columbas et numularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves; et aes numulariorun effudit, et mensas subvertit. Et his qui columbas vendebant dixit: Auferte ista hinc; et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis "(Io 2,13-16). Nota quod Dominus bis legitur vendentes et ementes de templo eiecisse: semel primo anno suae praedicationis, et secundo cum ad Passionem iret. Iesus templum ingreditur, dum quotidie Ecclesiam visitat, et actus cuiusque considerat, et eos eicit qui inter sanctos vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves, qui arant, praedicatores caelestis doctrinae significantur. Boves vendunt, qui non amore Dei, sed pro quaestu temporali praedicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis praebent. Per eas significantur opera munditiae et pietatis, quae venduntur dum pro humana laude geruntur. Spiritus in columba apparuit (cf. Lc 3,22). Unde per columbam Spiritus accipitur, quem vel quam vendunt simoniaci. Istud est grave peccatum.
   Unde in Actibus, Iudaeis quaerentibus, quid agerent, dictum est: Agite poenitentiam (cf. Act 2,38). Simoni vero mago hoc idem dictum est quaerenti: Poenitentiam age, si forte tibi Dominus parcat (cf. Act 8,22). Nummos mutuo dant in Ecclesia, qui non simulate caelestibus sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes eiciuntur de parte sortis sanctorum (cf. Col 1,12), qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem, quibus incorrecti, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves eicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. AEs et mensas subvertit, quia in fine ipsae res, quas dilexerant, destruentur.
   Nota quod cum Dominus eiceret vendentes et ementes de templo, quidam fulgor radiosus egrediebatur ex oculis ipsius, quo territi, sacerdotes et levitae non poterant ei resistere.
13. Super hoc habes concordantiam in libro Sapientiae, ubi de ea dicitur: Sapientia "attingit ubique propter munditiam suam. Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis Omnipotentis sincera et ideo nihil inquinatum in illam incurrit. Candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius. Et cum sit una, omnia potest; et permanens omnia innovat "(Sap 7,24-27). Christus Dei virtus et Dei sapientia attingit ubique, scilicet in caelo sua visione angelos satians, in terra peccatores misericorditer ad poenitentiam expectans, in inferno daemones et desperatos peccatores crucians. AttiIngit, inquam, "propter suam munditiam," quia "lux est, et tenebrae in eo non sunt "(1Io 1,5). "Vapor est" calefaciens frigus infidelitatis nostrae, existens eiusdem virtutis cum Deo Patre, "et emanatio," idest splendor gloriae consubstantialis, aequalis, coaeternus; "quaedam", idest quodammodo, emanat a claritate Omnipotentis, existens unius claritatis cum Omnipotente; "sincera", quia summo bono non appropinquat malum, "et ideo nihil inquinatum in illam incurrit," quia semper simplex bonum est. "Candor est enim lucis aeternae et speculum," in quo videtur Pater. Unde: "Qui videt me, videt et Patrem" meum (Io 14,9). "Sine macula," quia "peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius "(1Pt 2,22). "Et imago bonitatis illius," idest plena repraesentatio, exsistens eadem bonitas cum illo: "et cum sit una," scilicet cum Patre, "omnia potest," quia omnipotens et "permanens", immutabilis; "omnia innovat," regendo et ordinando. Non ergo mirum si potuit eicere vendentes et ementes de templo, et si illi sacerdotes et levitae resistere non potuerunt.
   Aliter. Sapientia Dei Patris fuit vapor calefaciens in sua incarnatione. Tunc enim "hiems" infidelitatis "transiit", "imber" daemoniacae persecutionis "abiit". "Flores" aeternae promissionis "apparuerunt in terra nostra "(Cant 2,11-12). Fuit emanatio claritatis in miraculorum operatione, candor lucis aeternae in sua resurrectione; speculum sine macula erit nobis in aeterna beatitudine, in qua speculabimur eum sicuti est, cuius sapientia in nobis resultabit. Dicit augustinus: Quae erit illa dilectio, cum singuli in singulis facies nostras videbimus, sicuti modo alterutrum facies nostras videmus? Huic tertiae clausulae concordat tertia particula epistolae: "Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem Spiritum "(1Cor 12,7-8) etc. "Unicuique". Divisa sunt dona, et non ad meritum semper dantur, sed ad utilitatem Ecclesiae aedificandae. Quae qui vendunt vel emunt, de ipsa Ecclesia sunt eiciendi, sicut Christus eiecit de templo vendentes et ementes.
14. "Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum." Dicit Salomon in libro Sapientiae: "Intrans in domum meam conquiescam cum illa, idest sapientia; non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium "(Sap 8,16). Homo spiritualis, rediens a temporalium sollicitudine, a cogitationum inquietudine, et intrans in domum propriae conscientiae, et clauso ostio quinque sensuum, conquiescit cum Sapientia, divinae scilicet contemplationi vacans, in qua supernae dulcedinis quietem degustat. Conversatio enim sapientiae non habet amaritudinem, idest peccati delectationem; palatum enim quod afficit, nullum venenum inficit. Nec habet taedium convictus ipsius; spirituales enim deliciae augent desiderium, et cum magis sumuntur avidius amantur, in quibus est laetitia et gaudium. Beata illa domus, felix illa conscientia, quam sapor sapientiae afficit, in qua ipsa sapientia requiescit, quae dicit: "Domus mea domus orationis vocabitur." Domus, a "domate" graeco, idest "tecto", dicitur. Nota quod domus ex tribus consistit, scilicet fundamento, parietibus et tecto. In fundamento, humilitas; in parietibus, virtutum congeries; in tecto caritas designatur. Ubi ista conveniunt, ibi Dominus, qui dicit: "Domus mea, domus orationis vocabitur." Oratio dicta, quasi oris ratio. Nota quod orationi sex sunt necessaria: odor internae devotionis, delectatio tribulationis, lacrimae [compunctionis], mortificatio carnis, vitae munditia et eleemosyna; quae notantur in Genesi, ubi dixit Iacob filiis suis: Ite et deferte viro, scilicet Ioseph, munera, balsamum et mel, thus, myrrham, resinam et amygdala (cf. Gen 43,11).
   Balsamum est odor internae devotionis. Unde in Ecclesiastico: "Quasi balsamum non mistum odor meus "(Eccli 24,21), scilicet purae devotionis, quam non corrumpit duplicitas cordis.
   Item, mel est delectatio tribulationis. Unde in Deuteronomio: Suxerunt mel de petra(cf. Deut 32,13). Petra est duritia adversitatis vel tribulationis. Unde Iob: "In duritia manus tuae adversaris mihi "(Iob 30,21). Mel de petra sugit qui adversitatis duritiam in mentis suavitate recipit. Unde dicitur in naturalibus quod, apes sedentes super alvearia sugunt mel quod est in favis, et dicitur quod si hoc non facerent, corrumperetur illud quod est in favis et generaretur ex eis aranea. Favus est mel in cera, dictus, quia comeditur magis quam bibitur: "phagèin" enim graece, "comedere" latine.
   Apes sunt viri iusti, qui sedent super alvearia, idest affligunt et humiliant corpora sua, et sugunt quod est in favis. Nota quod sicut in favo est mel et cera, sic in vita viri iusti est mel internae dulcedinis et cera exterioris adversitatis, quae defluit et deficit a facie ignis, idest praesentia divini amoris. Sedeant, obsecro, apes super alvearia et sugant quod est in favis, ne, per impatientiam et cordis amaritudinem, corrumpatur mel internae dulcedinis et generetur aranea. Aranea ab aere dicta, quod in aera fila gerat, et significat superbiam cordis, quae, natione caelestis, caelestium mentes inhabitare nititur. Proh dolor! Cum mel corrumpitur, aranea generatur; ex internae dulcedinis corruptione generatur aranea superbiae.
   Item, thus est oratio, unde: "Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo "(Ps 140,2). Thus est dictum a "Theòs", idest Deo, cui adoletur. Nota quod thus Arabia sola mittit, quae interpretatur sacra, in qua est arbor, quae dicitur "libanus", cortice et folio lauro similis, sucum amygdali modo emittens, quae bis in anno colligitur, autumno scilicet et vere. Sed autumnali collectioni praeparatur inciso cortice in aestatis fervore et prosiliente spuma pingui, quae concreta densatur, ubi loci natura poscat. Hoc est thus candidum. Secunda vindemia praeparatur hieme, incisis corticibus; rubrum hoc exit, nec comparandum priori. Novellae arboris candidius sed veteris odoratius. Quicumque dominium istius tenent nemoris, arabice sacri vocantur; qui, cum loca ista vindemiant vel incidunt, non funeribus intersunt, non congressibus feminarum polluuntur.
15. Arabia est mens sacra viri iusti, in qua est et debet esse "libanus", quae interpretatur candidatio, idest munditia vitae, de qua procedit thus orationis purae. Unde Ecclesiasticus: "Quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam "(Eccli 24,21). Libanus significat illos, quorum tota vita in oratione consistit. Libanus non incisus debent esse omnes religiosi, praecipue ut eorum mens non sit divisa in oratione, ut aliud habeant in ore et aliud in corde, quia mens divisa non impetrat. Laborare ergo debent, ut sint integri, ut lingua cordi consonet, et sic erit dulcis melodia in auribus Domini sabaoth.
   Collectio thuris in autumno significat devotionem orationis proficientium; vindemia thuris in vere significat orationem incipientium, noviter scilicet conversorum. Tam isti quam illi, inciso cortice, gummam emittunt, quia compuncta eorum corda Deo orationem reddunt. Sed illi in aestatis fervore, isti in hieme inciduntur; illi candidum, isti rubrum thus emittunt. Proficientes enim, in fervore caelestis desiderii, devotionem candidam orationis cum lacrimis compunctionis emittunt. Incipientes vero in hieme propriae tentationis, frigore daemoniacae suggestionis adhuc afflicti, dolorosam et quasi sanguineam cum amaritudine lacrimarum et suspiriorum emittunt orationem. Pharao enim contemptus surgit in scandala.
   Novellae arboris thus candidius, sed veteris est odoratius. Praecedere enim debet candor vitae et subsequi odor bonae famae. Cum incipis, magis debes niti ad munditiam vitae; cum proficis, ad odorem bonae famae. Quicumque thus orationis voluerit colligere et Deo offerre caveat ne intersit funeribus rancoris et odii - "qui odit fratrem suum homicida est "(1Io 3,15) -, ne congressibus feminarum polluatur, nec etiam cogitationum malarum.
   Item, myrrha, ab amaritudine sic dicta, est carnis mortificatio, de qua dicitur in libro Iudith, quod Iudith lavit corpus suum, et unxit se myrrha optima (cf. Iudith 10,3). Confitens enim debet lavare se in confessione, et ungere se carnis mortificatione in peccati satisfactione. Et Danieli dictum est: Ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua (Dan 10,12); "in conspectu," inquit, "Dei," non hominum.
16. Item, resina est lacrima arboris, et significat lacrimam emanantem de intimo cordis, de qua dicit Dominus, in Isaia, Ezechiae: "Audivi orationem tuam et vidi lacrimam tuam "(Is 38,5). Et iterum: "Inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale "(Is 16,9). Hesebon, cingulum tristitiae vel cogitatio moeroris; Eleale conscensio interpretatur, et significat animas poenitentium, quae cingulo tristitiae et moeroris accinguntur, ut expediti valeant conscendere ad domum Domini. Unde Isaias: "Per ascensum Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt "(Is 15,5). Luith interpretatur genae. Per ascensum ergo Luith, idest genarum, flens ascendet ad Dominum. Oronaim interpretatur foramen moeroris, et significat oculum, per quem egreditur clamor luctus, ascendens ad Dominum. Unde in Ecclesiastico: "Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis "(Eccli 35,18-19). Animas ergo poenitentium Dominus lacrima suae Passionis inebriat, qui cum clamore valido et lacrimis obtulit (cf. Hebr 5,7) seipsum Deo Patri. Inebriat, inquam, ut, temporalium obliti, ad ea quae ante sunt se extendant (cf. Phil 3,13).
   Item, amygdalus, quae floret in hieme, est eleemosyna, qua quis in hieme praesentis vitae debet florere. Unde in Ecclesiaste: "Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis "(Eccle 12,5). Quaere in tertia clausula evangelii: "Homo quidam erat dives, qui habebat villicum "("Dom. IX post Pent."). Et Ecclesiasticus: "Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes "(Eccli 4,1). Bene dicit: "ne defraudes," cum fraus sit in aliena re, iuxta illud: Aliena rapere convincitur, qui sibi ultra necessaria retinet. Eleemosyna dicitur ab "Heli", quod est Deus, et "moys", quod est aqua, inde "helimosina", quasi Dei aqua. Eleemosyna graece, misericordia latine. Felix illa domus, beata illa apotheca, in qua reponuntur ista sex, ex quibus vera et pura procedit oratio, usque ad aures Dei ascendens et omne quod quaerit impetrans. Bene ergo dicit Dominus: "Domus mea domus orationis vocabitur." De hac domo habes concordantiam in introitu hodiernae missae: "Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae "(Ps 67,6-7.36). Locus et domus mentem iusti significant. "Locus", unde Ezechiel: "Audivi, inquit, post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo "(Ez 3,12). Vox commotionis magnae est cordis contritio, per quam mens hominis fit locus Dei, de quo benedicitur et glorificatur Deus. "Domus", de qua dicit: "Domus mea domus orationis vocabitur." In hac domo facit inhabitare unanimes, idest rationem et sensualitatem, ut sensualitas rationi, ratio suo superiori, scilicet Deo, obediens. "Ipse dabit virtutem," ne prospera elevent, "et fortitudinem," ne adversa deiciant, "plebi suae," unde Isaias: "Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat "(Is 40,29).
17. Sequitur: "Vos autem fecistis eam speluncam latronum." Unde Ieremias: "Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum, in oculis vestris? "(Ier 7,11) Hominis conscientia fit spelunca latronum, cum evenit ei quod dicit Isaias: "Requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; et respondebunt ibi ululae in aedibus eius, et sirenae in delubris voluptatis "(Is 13,21-22). Bestiae, a vastando dictae sunt, quae morsu vel unguibus saeviunt. Draco, serpens maior cunctis animantibus sine pedibus; dictus, quia speluncis tractus, fertur in aerem concitaturque propter eum aer. Vim non in dentibus sed in cauda habet. Draco marinus aculeum in brachiis habet, ad caudam spectantem. Struthio e graeco nomine dicitur, eo quod animal in similitudine avis pennas habet, de terra non tamen altius elevatur; ova fovere negligit, sed proiecta tantummodo, fotu pulveris animantur. Pilosi, qui et incubi; horum forma ab humana effigie incipit, sed in bestiali terminatur. A graecis "panas" vocantur. Unde pagani dixerunt pilosum esse barbatum, rubicunda facie, caprinis pedibus. Ululae sunt aves nocturnales, dictae ab ululatione vocis quam efferunt, quas vulgo cavones vel noctulas dicunt. Sirenae, ut fertur, sunt animalia mortifera in mari, quae a capite usque ad umbilicum figuras humanas habent, extremas vero partes usque ad pedes volatiles; dulcissimum melodiae carmen canunt, ita ut per suavitatem vocis auditus hominum a longe navigantium ad se trahant et gravi somno sopitos dilaniant. Secundum veritatem meretrices fuerunt, quae transeuntes ad se ad egestatem deducebant. Alas et ungulas habuisse feruntur, quia amor luxuriae volat et vulnerat.
   Nota: in bestiis, superbia et rapina; in draconibus, irae et invidiae venenosa malitia; in struthionibus hypocritarum fallacia; in pilosis, avaritia et simonia; in ululis, detractio et adulatio; in sirenis, gula et luxuria designantur. Superbia raptores pauperes, pupillos et viduas, quasi bestiae, devastant. Unde Ezechiel, de huius saeculi potente superbo, loquitur: "Tulit unum de leunculis," idest filiis, "suis, et factus est leo, et didicit praedam capere, et homines devorare; didicit viduas facere, et plenitudo eius a voce rugitus illius "(Ez 19,5-7).
   Item, iracundi et invidi, quasi dracones, a propriae conscientiae spelunca tracti, non enim se possunt continere, aerem verbis implent, clamoribus concitant, blasphemiis foedant, quorum vis malitiae non tantum in dentibus, quoad blasphemiam, sed maxime est in cauda, quoad vindictam et iniuriam, quam inferunt manualiter.
   Item, hypocritae, tamquam struthiones, habent similitudinem sanctitatis, sed, praegravati amore gloriae temporalis, a terrenis non possunt elevari. Ova fovere negligit struthio, quia hypocrita filios, quos post praedicationem acquisivit, in terrenis perire deserit. Unde Iob: "Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris, quae derelinquit in terra ova sua. Tu forsitan in pulvere calefacies ea? Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. Induratur ad filios suos, quasi non sint sui "(Iob 39,13-16). Ova dicta, quod sint uvida, idest humore plena. Nam humidum est quod exterius humorem habet, uvidum quod interius. Ova sunt noviter conversi, qui humorem compunctionis habent in corde, quos Dominus in pulvere, idest humilitate poenitentiae, calefacit, ut producere valeant fructum boni operis. Praelatus hypocrita, gloriae temporali intentus, obliviscitur quod pes carnalis affectus conculcet, et bestia agri, idest diabolus, conterat suos subditos; ad quos induratur, quasi non sint sui. Mercenarius est enim, et ideo non pertinet ad eum de ovis et de ovibus (cf. Io 10,13).
   Item, avari et simoniaci hodie saltant et ludunt, tamquam pilosi, in Ecclesia Christi, facie rubicundi, capati et impinguati, quorum pedes, idest affectus, et mores sunt caprini, idest foetidi; cuius foetoris eorum conscientiae spelunca est testis.
   Item, detractores et adulatores, quasi ululae in nocte, idest absentia illius cui detrahunt, et falsa laude cui adulantur, horrende ululant.
   Item, gulosi et luxuriosi, tamquam sirenae, animam suam dilaniant, substantiam devorant, et quos seduxerint in mare aeternae damnationis secum praecipitant. Ecce his omnibus vitiis domus, idest Ecclesia Dei, quae facta est quasi spelunca latronum, et conscientia hominis, quae facta est cavea daemonum, repletur a summo usque ad imum; et ideo dicit Dominus: Vos autem fecistis eam speluncam latronum.
   Eia ergo, fratres carissimi, humiliter et lacrimabiliter rogemus Dominum Iesum Christum, ut de Ecclesia sua vendentes et ementes simoniacos eiciat, et de domo conscientiae nostrae, quondam sua, vitia supra dicta expellat, et domum sanctae orationis ipsam faciat; quatenus ad domum caelestis Ierusalem valeamus pervenire.
   Ipso praestante, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per aeterna saecula.
   Dicat omnis pura conscientia: Amen. Alleluia.