1. In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: "Cum ieiunatis" etc. (Mt 6,16).
In hoc evangelio duo notantur: ieiunium et eleemosyna.
I. DE IEIUNIO
"Cum ieiunatis". Dicitur in naturalibus, quod saliva hominis ieiuni contrariatur animalibus habentibus venenum; unde si serpens ipsam gustaverit, moritur. Magna est ergo medicina in homine ieiuno. Quamdiu Adam in paradiso a vetito pomo ieiunavit, innocens permansit. Ecce medicina, quae serpentem diabolum interficit, paradisum per gulam perditum restituit! Unde dicitur, quod Esther humiliavit corpus suum ieiuniis, ut Aman superbum deponeret, et gratiam Assueri regis Iudaeis restitueret (cf. Esther 4). Ieiunate ergo, si haec duo vultis habere, scilicet de diabolo victoriam, et gratiae perditae restitutionem.
Sed, "cum ieiunatis, nolite fieri", idest ipsa vultus tristitia ostentare ieiunium: non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem, "sicut hypocritae tristes" (Mt 6,16). Hypocrita dicitur deauratus, scilicet in apparentia, sed intus luteus in conscientia. Hic est idolum Bel apud Babylonios, de quo Daniel XIV: "Ne erres", inquit," o rex; iste intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus" (Dan 14,6). AEs tinnitum habet, et quasi speciem auri retinet. Sic hypocrita tinnitum laudis diligit et sanctitatis speciem ostendit. Hypocrita, humilis in facie, vilis in veste, exilis in voce, sed lupus in mente. Haec tristitia non est secundum Deum. Mirabilis modus acquirendi laudem, signa tristitiae praetendere. Solent homines in lucro gaudere pecuniae. Diversa negotiatio: hic vanitas, illic falsitas.
"Exterminant enim facies suas" (Mt 6,16), idest extra terminos humanae conditionis abducunt. Sicut de nitore vestium iactantia est, sic de nimio squalore et macie. Nec affectatae sordes, nec exquisitae munditiae; sed utriusque medium tenendum. "Ut appareant hominibus". Quidquid agunt apparentia est, falso colore depictum. GLOSSA: Ut dissimiles aliis videantur, et ipsa vilitate ultra homines praedicentur. "Ieiunantes" (Mt 6,16). Ieiunat hypocrita, ut laudes acquirat; avarus, ut bursam impleat; iustus, ut Deo placeat. "Amen dico vobis, receperunt mercedem suam" (Mt 6,16). Ecce merces prostibuli, de quo Moyses: Non prostitues filiam tuam. Filia, operatio, quam in mundi prostibulo ponunt, et mercedem laudis recipiunt. Stultus esset qui marcam auri venderet pro uno nummo plumbi. Rem magni meriti pro vili pretio vendit, qui bonum quod agit pro laude humana tribuit.
Tu autem, o superbe, reduc ante oculos mentis tui corporis incinerationem, putredinem et foetorem. Ubi tunc illa erit cordis superbia, ubi illa divitiarum iactantia? Tunc cessabunt verba ventosa, quia ad modicam acus puncturam deinflabitur vesica. Haec intime excogitata caput pustulosum inungunt, idest mentem superbam humiliant. Tu autem, o avare, recordare ultimi examinis, ubi iudex iratus, carnifex torquere paratus, daemonia accusantia, remordens conscientia. Tunc, ut dicit Ezechiel VII, argentum tuum foris proicietur; aurum in sterquilinium erit; argentum et aurum tuum non valebit te liberare in die furoris Domini (cf. Ez 7,19). Haec attente excogitata superfluitatis verrucas corrodunt et abscidunt, et inter eos qui nec necessaria habent dividunt. Tu ergo, cum ieiunas, hoc unguento, obsecro, unge caput tuum, ut quod subtrahis tibi largiaris pauperi.
Tu autem, o luxuriose, recordare inextinguibilis gehennae, ubi mors sine morte, finis sine fine; ubi mors quaeritur et non invenitur; ubi damnati manducabunt linguas suas et maledicent Creatori suo. Illius ignis ligna sunt animae peccatorum, et flatus irae Dei succendit ea. Unde Isaia XXX: Praeparata est ab heri, idest ab aeterno, quod est Deo velut heri praesens, "Topheth", idest Gehenna, "profunda et dilatata. Nutrimenta eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam" (Is 30,33). Ecce unguentum pungitivum, sanans inveteratam mentis luxuriam. Sicut clavus clavo eicitur, sic ista, diligenter meditata, stimulum luxuriae expellunt. Tu ergo, cum ieiunas, tali unguento unge caput tuum.
II. DE ELEEMOSYNA
6. Eleemosyna, ut ibi: "Nolite thesaurizare" etc. (Mt 6,19). AErugo metalla consumit; tinea, vestes; quod ab his intactum est, tollunt fures. His tribus modis omnis avaritia condemnatur. Quid ista quinque: terra, thesauri, aerugo, tinea et fures, moraliter significent, videamus.
Terra dicta, quod naturali siccitate torreat, est caro, quae ita sitit, quod numquam dicit sufficit. Thesauri, corporis sensus pretiosi. AErugo, vitium ferri, ab erodendo dicta, est libido, quae dumlibet splendorem animae tollit et ipsam consumit. Tinea dicta, quod teneat, superbia vel ira. Fures, dicti a furva, idest obscura, nocte, sunt daemones. Si quid ergo in carne gerimus, thesauros in terra recondimus, idest, dum pretiosos corporis sensus in terrenis vel carnis desideriis occupamus, aerugo, idest libido, ipsos consumit. Porro indumenta morum superbia, ira, et cetera vitia destruunt, quibus si quid restat, daemones furantur, qui semper ad hoc intenti sunt, ut spiritualibus spolient.
Sequitur: "Thesaurizate vobis" (Mt 6,20). Magnus thesaurus, eleemosyna. Facultates, inquit Laurentius, Ecclesiae in caelestes thesauros manus pauperum portaverunt. Thesaurizat in caelo qui dat Christo. Christo dat qui pauperi erogat: Quod uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (cf. Mt 25,40). Eleemosyna graece, misericordia latine. Misericordia dicta, miserum rigans cor. Homo rigat hortum, ut colligat fructum. Riga et tu pauperis miseri cor eleemosyna, quae dicitur Dei aqua, ut colligas fructum in aeterna vita. Caelum sit tibi pauper: in eo thesaurum tuum repone, ut ibi semper, et maxime in hac sancta quadragesima, sit cor tuum. Et ubi cor, ibi oculus; et ubi ista duo, ibi intellectus, de quo: "Beatus qui intelligit super egenum et pauperem" (Ps 40,2). Unde Nabuchodonosor Daniel IV: "Consilium", inquit, "meum, rex, placeat tibi; et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum" (Dan 4,24). Multa sunt peccata et iniquitates, et ideo multae debent esse pauperum eleemosynae et misericordiae, quibus, a peccati captivitate redempti, redire possitis in patriam caelestem liberi. Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.
III. SERMO MORALIS
Gedeon interpretatur circuiens in utero, et significat poenitentem, qui antequam ad confessionem accedat, debet circuire in utero propriae conscientiae, in qua concipitur et generatur filius vitae vel mortis. Cuius est aetatis, quot annorum esse poterat, cum primo coepit mortaliter peccare; et postea quanta et qualia et quoties mortalia commisit. Quot et quae fuerunt personae, cum quibus peccavit; quae loca, quae tempora, si private, si publice, si sponte, si coacte, si praeventus tentatione, vel praeveniens tentationem, et tunc deterius. Et si haec omnia confessus fuit; et, si confessus, post quoties recidivavit, quia tunc magis ac magis gratiae Dei ingratus. Si confessionem contempsit, et quanto tempore inconfessus in peccato permansit; et si, in mortali existens, corpus Domini accepit.
De tali circuitu dicitur primo Regum VII: "Iudicabat Samuel Israelem cunctis diebus vitae suae. Et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphat. Revertebaturque in Ramatha; ibi enim erat domus eius" (1Reg 7,15). Samuel interpretatur audiens Deum, Bethel domus Dei, Galgala collis circumcisionis, Masphat contemplans tempus, Ramatha mortem vidit. Poenitens ergo, audiens Deum dicentem: "Poenitentiam agite" (Mt 3,2), debet iudicare cunctis diebus vitae suae seipsum, ad hoc ut sit Israel, idest vir videns Deum. Hic per singulos annos in hac quadragesima debet circuire propriam conscientiam, quae est domus Dei, et quidquid ibi noxium vel superfluum invenerit in humilitate contritionis circumcidere; et debet tempus praeteritum contemplari, diligenter inquirens quid commisit, quid omisit, et post haec omnia semper reverti ad mortis memoriam, quam prae oculis debet habere, ibique habitare.
Felix ille, qui sic ardet et lucet ista lampade, de qua Iob XII: "Contempta lampas apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum" (Iob 12,5). Cogitationes divitum istius mundi sunt: et acquisita custodire et in aliis acquirendis desudare; et ideo aut raro aut numquam vera in eis invenitur contritio; quam contemnunt, quia transitoriis omnino intendunt. Dum enim temporalium dulcedini tam ardenter intendunt, vita animae, quae est contritio, obliviscuntur, et sic mortem incurrunt.
Unde dicitur in naturalibus, quod venatio cervorum est secundum hunc modum. Duo homines vadunt, et unus illorum sibilat et canit; et cervus tunc sequitur cantum, quoniam delectatur in ipso; et tunc alius trahit iaculum et percutit et interficit cervum. Sic est venatio divitum. Duo homines sunt mundus et diabolus. Mundus ante divitem sibilat et canit, quia delicias et divitias ei ostendit et promittit, quas dum stultus et stupens sequitur, quia in ipsis delectatur, a diabolo interficitur et ad coquinam inferni assandus et elixandus deportatur.
Hic nota modum confitendi. In principio confessionis debet incipere a sui accusatione, qualiter processit a suggestione in delectationem, a delectatione in consensum, a consensu in verbum, a verbo in actum, ab actu in assiduitatem, ab assiduitate in consuetudinem. Primo incipiat a luxuria et omnibus eius modis et circumstantiis, in naturam et praeter naturam. Secundo ab avaritia, usura, furto et rapina et omni malo ablato, ad quorum restitutionem tenetur, si facultas suppetit. Si vero clericus est, a simonia, et si excommunicatus ordines suscepit, vel in susceptis administravit, vel in ipsis saltum fecit. Tertio et de cetero, sicut confitenti et confessori videbitur, poterit alia confiteri.
Nota quod, satisfactio in tribus consistit: oratione quoad Deum, eleemosyna quoad proximum, ieiunium quoad seipsum, ut caro, quae laeta duxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam. Quam nobis praestare dignetur, qui est benedictus in saecula. Amen.