Sermoni Domenicali

PROLOGUS DOMINICA IX POST PENTECOSTEN

Gratias trino et uni Deo indigni referimus, cuius adiuvante gratia usque ad primam dominicam augusti, prout melius potuimus, evangeliorum dominicalium cursum peregimus.
   Unde nota quod, a kalendis augusti usque ad kalendas septembris leguntur in Ecclesia quinque libri Salomonis, scilicet Parabolae, Ecclesiastes, Cantica canticorum, liber Sapientiae et Ecclesiasticus.
   In mense augusti sunt quattuor dominicae, cum quarum evangeliis quaedam, quae utiliora ad aedificationem et ad materiam aptiora esse videbimus, ex istis quinque libris, Deo dante, concordabimus.